initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 12

1
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini et omnis Israel cum eo.
2
Anno autem quinto regni Roboam
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 236a} [Rusch, f. 118va ] ANNO  AUTEM  QUINTO etc. Mali rectores per negligentiam suam principem tenebrarum provocant in Ecclesiam qui thesauros domus Domini et thesauros regis aufert, cum scientiam Scripturarum et opera virtutum subtrahit incautis et desidiosis.
ascendit Sesac rex Egypti in Hierusalem, quia peccaverunt Domino,
marg.|  SESAC  REX etc. Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat, cilicium quod fit de pilis caprarum peccata. In bysso ergo cilicii versutia diabolice fraudis, in persuasione peccati.   Sesac Hierosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros, scientia spiritali et opere virtutis spoliat et eos qui videbantur in Ecclesia decori spoliatos secum in barathrum perditionis mergit.
3
cum mille ducentis curribus et sexaginta millibus equitum, nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Egypto, Libyes scilicet et Trogodite et Ethiopes.
4
Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem.
5
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac. Dixitque ad eos : Hec dicit Dominus. Vos, principes Israel, reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac.

principes Israel] om. Weber manu] mauu cacogr. Rusch
6
Consternatique principes Israel et rex dixerunt : Iustus est Dominus.
7
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens : Quia humiliati sunt non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem {t. 2 : Erfurt, f. 118vb ; facsim., p. 236b} [Rusch, f. 118vb ] per manum Sesac.
8
Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis mee et servitutis regni terrarum.
9
Recessit itaque Sesac rex Egypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis. Omniaque secum tulit, et clipeos aureos quos fecerat Salomon,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 118vb ; facsim., p. 236b} [Rusch, f. 118vb ] CLIPEOS. Salomon scuta aurea fecit, et custodibus domus sue tradidit, cum Christus spiritalem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesie ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de celestibus officio pristino et scientia nudatos, quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spiritali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam querunt, quorum sonoritatem velut scutorum ereorum firmitatem contra hostes pro subiectis opponunt. Sed quanto es auro vilius, tanto inferior est eloquentia vere sapientie fructu. Unde : « Ubi plurima verba ibi frequenter egestas ».

Cf. Prv. 14, 23.
10
pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
11
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos. Iterumque referebant ad armamentarium suum.
12
Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus. Siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
13
Confortatus est igitur Roboam in Hierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cepisset, et decem et septem annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanites.

Roboam] rex praem. Weber | et septem] septemque Weber | Ammanites Amiatinus Θ ; cf. 3Rg. 14, 21 etc.] Amanites Ψ, Amanitis Ω, Ammanitis Weber , Ammonitis Rusch |
14
Fecitque malum et non preparavit cor suum ut quereret Dominum.

Fecitque] Fecit autem Weber
15
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semei prophete,
marg.|  SEMEIE. Qui superius Roboam et filios Iuda de peccatis arguebat.

Semei] Semeie Weber
et Addo videntis,
marg.|   Addo, qui et   Abdo , hic est qui ad arguendum Ieroboam pro altari quod fecerat a Domino missus est in Samariam, qui in via interfectus est, quia contra preceptum Domini a pseudo propheta seductus ibidem manducavit.

Addo] Abdo ΩM
diligenter exposita. Pugnaveruntque adversum se Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
interl.|  Ecclesia que in unitate fidei persistit semper pugnat cum hereticis et schismaticis et cum omnibus fidei catholice inimicis

diligenter] et praem. Weber
16
Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_12)