initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 17

1
Regnavit autem {t. 2 : Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 240b} [Rusch, f. 120vb ] Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
2
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda que erant vallate muris. Presidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius.

Iuda] Iude Weber
3
Et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 240b} [Rusch, f. 120vb ] AMBULAVIT  IN  VIIS  DAVID  PATRIS etc. Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem Urie, cuius peccati satisfactio eternam illi memoriam comparavit.
4
sed in Deo patris sui, et p errexit in preceptis illius, et non iuxta peccata Israel.
5
Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda
interl.|  omnis fidelis
munera Iosaphat.
interl.|  sane doctrine operationis bone
Facteque sunt ei infinite divitie
interl.|  multe filie congregaverunt divitias
et multa gloria.
interl.|  spiritalis sapientie
marg.|  DEDIT  OMNIS  IUDA  MUNERA. Hic fideles de gentibus significat qui relicto patrum errore ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate linit,i a Christo christianum nomen et regiam dignitatem accipientes. Unde : « Vos estis genus electum regale sacerdotium » etc. In tempore enim Iosaphat Domini dos, vel qui est dotatus et quia Ecclesia gentium sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data consortium Sponsi celestis et societatem regni promeruit. Cui facte sunt infinite divitie cum diverse nationes credunt et in acquisitione diversarum virtutum.

Cf. 1Pt. 2, 9.
6
Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
interl.|  omne scandalum de congregatione credentium
7
Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis
interl.|  predicatores scilicet qui predicent evangelium Christi et doceant precepta legis
Benail et Obdiam et Zachariam et Nathanael et Micheam, ut docerent in civitatibus Iuda,
8
et cum eis levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth et Ionathan, Adoniamque et Tobiam et Tobadoniam levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.

Adoniamque] Adoniam Weber Tobiam Weber ] Thobiam Rusch Clementina
9
Docebantque populum in Iuda habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum.

populum] om. Weber
10
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum que erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat.
marg.|  ITAQUE  FACTUS  EST. Pro virtutibus que geruntur in Ecclesia aufertur gentilium audacia et incitantur, ut deferant Christo munera fidei et censum boni operis et pie confessionis et pecora simplicitatis.
11
Sed et Philistei Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti. Arabes quoque adducebant pecora arietum septem millia septingentos
interl.|  prelatorum scilicet Spiritus sancti gratia illuminatorum
et hircos totidem
interl.|  peccatores scilicet per confessionem et penitentiam ad servitium Dei adductos
12
Crevit ergo Iosaphat et magnificatus usque in sublime, et edificavit in Iuda {t. 2 : Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 241a} [Rusch, f. 121ra ] domos ad instar turrium, urbesque muratas,

magnificatus] + est Weber et] atque Weber
13
et multa opera patravit in urbibus Iuda. Viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem,
14
quorum iste numerus per domus atque familias singulorum. In Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta millia.

domus] domos Weber Ednas Weber ] Eduas cacogr. Rusch
15
Post hunc Iohannan princeps et cum eo ducenta octoginta millia.
16
Post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
17
Hunc sequebatur robustus ad prelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta millia.

Eliada] Heliada Weber
18
Post istum etiam Iozadat10  et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.

10  Iozadat] Iozabath Weber
19
Hi omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_17)