initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 29

1
Igitur Ezechias regnare cepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abia filia Zacharie.
interl.|  hunc asserunt Hebrei postumum filium fuisse Zacharie prophete et sacerdotis quem Ioas interfecit
2
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia que fecerat David pater suus.

suus] eius Weber
3
Ipso anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 126va ; facsim., p. 252a} [Rusch, f. 126va ] IPSO  ANNO  ET  MENSE etc. Non aliter imitaretur David patrem suum qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesie ne sint desidiosi in officio sibi commisso sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue {t. 2 : Erfurt, f. 126vb ; facsim., p. 252b} [Rusch, f. 126vb ] gessit ; immo per nuntios ad simile studium alios provocavit Christum significat quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia qui omnes patrum prevaricationes que sub lege fuerant sanguine suo diluit et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas deinde apostolos et eorum successores : hic secundo mense Pascha celebrare instituit quia umbra legis cessante verum Pascha servare docuit de quo Paulus ait : « Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus ».

1Cor. 5, 7.

ipso] ipse Weber
4
Adduxitque sacerdotes atque levitas et congregavit eos in partem
interl.|  alias : plateam

partem] plateam Weber
orientalem.
5
Dixitque eis :
interl.| vel ad eos

eis] ad eos Weber
Audite me, levite, et sanctificamini. Mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem immunditiam {t. 2 : Erfurt, f. 126vb ; facsim., p. 252b} [Rusch, f. 126vb ] de sanctuario.
6
Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum. Averterunt facies suas a tabernaculo Domini Dei nostri et prebuerunt dorsum.

Dei nostri] om. Weber
7
Clauserunt ostia que erant in porticu et extinxerunt lucernas. Incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.

clauserunt] cluserunt Weber
8
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem, tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris.
9
En corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filie nostre, et coniuges captive ducte sunt propter hoc scelus.
10
Nunc igitur placet mihi ut ineamus fedus cum Domino Deo Israel et avertat a nobis furorem ire sue.
11
Filii mi nolite negligere. Vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi. Colatis eum et cremetis incensum.
12
Surrexerunt ergo levite Maath filius Amasie, et Ioel filius Zacharie de filiis Caath. Porro de filiis Merari Cis, filius Abdai et Azarius filius Ialaleel. De filiis autem Gerson : Ioha10  filius Iemna11  , et Eden filius Ioaha.

Zacharie] Azarie Weber | Azarius] Azarias Weber | Ialaleel ΩS Clementina ] Ialalehel Ed1455 Rusch , Iaalleel ΩM, Iaaleel ΩJ, Iaallelel Weber (H U Y) | 10  Ioha] IoahIaaleel Clementina | 11  Iemna Ed1455 Rusch ] Zemna ΩSM, Zemma Weber |
13
At vero de filiis Elisaphan : Samri et Iaiel. De filiis quoque Asaph : Zacharias et Mathanias.
14
Necnon de filiis Heman : Iaiel et Semei, sed et de filiis Idithun : Semeias et Oziel.
15
Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt, et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, tulerunt12  omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt levite et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.

12  tulerunt] extulerunt Weber
17
Ceperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini. Expiaveruntque templum diebus octo, et in die sedecima13  mensis eiusdem {t. 2 : Erfurt, f. 127ra ; facsim., p. 253a} [Rusch, f. 127ra ] quod ceperant impleverunt.

13  sedecima sic Rusch ] sextadecima Weber
18
Ingressique14  sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocausti15  vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis.

14  ingressique] ingressi quoque Weber 15  holocausti] holocaustoseos Weber
19
Cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prevaricatus est, et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini.
20
Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in16  domum Domini.

16  in] om. Weber
21
Obtuleruntque simul tauros septem, et17  arietes septem, agnos septem, et hircos septem : pro peccato, pro regno, pro Iuda, pro sanctuario18  . Dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.

17  et] om. Weber 18  pro Iuda-pro sanctuario] inv. Weber
22
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare. Mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt. Immolaverunt agnos et effuderunt19  super altare sanguinem.

19  effuderunt] fuderunt Weber
23
Applicuerunt20  hircos pro peccato coram rege et universa multitudine. Imposueruntque manus suas super eos

20  applicuerunt] applicaverunt Weber
24
et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare21  pro piaculo universi Israelis, pro omni quippe Israel preceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.

21  coram altare] altari Weber
25
Constituit quoque levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophete. Siquidem Domini preceptum fuit per manum prophetarum eius.
26
Steteruntque levite tenentes organa David et sacerdotes tubas,
27
et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare. Cumque offerent22  holocausta, ceperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis que David rex Israel preparaverat23 
interl.|  alias : repererat

22  offerent] offerrentur Weber 23  preparaverat] repererat Weber
concrepare.
28
Omni autem turba adorante, cantores et hi qui tenebant tubas erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
29
Cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt.
30
Precepitque Ezechias et principes levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis. Qui laudaverunt eum cum24  magna letitia et incurvato25  genu adoraverunt.

24  cum] om. Weber 25  incurvato] curvato Weber
31
Ezechias autem etiam hec addidit : Implestis manus vestras Domino. Accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota.
32
Porro numerus holocaustorum que obtulit multitudo hic fuit. Tauros sexaginta26  , arietes centum, agnos ducentos.

26  sexaginta] septuaginta Weber
33
Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos et oves tria millia.
34
Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent. Unde et levite fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites. Levite quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes,
35
fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum, et completus est cultus domus Domini.
36
Letatusque est Ezechias et omnis populus, {t. 2 : Erfurt, f. 127rb ; facsim., p. 253b} [Rusch, f. 127rb ] eo quod ministerium Domini esset expletum, de repente quippe hoc fieri placuerat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_29)