initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 31

Numérotation du verset 2Par. 31,1 
Cumque hec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 127va ; facsim., p. 254a} [Rusch, f. 127va ] FREGERUNT  SIMULACRA. Post adventum Salvatoris non solum in Hierusalem et in Iuda sed in cunctis nationibus orbis destructa est idololatria et diaboli corruit superbia. Et crescente numero fidelium decrescit cultura demoniorum, donec in fine mundi obruatur mors novissima et regnabit Dominus solus in die illa.
Succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
Numérotation du verset 2Par. 31,2 
Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
Numérotation du verset 2Par. 31,3 
Pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere. Sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in {t. 2 : Erfurt, f. 127vb ; facsim., p. 254b} [Rusch, f. 127vb ] lege Moysi.
Numérotation du verset 2Par. 31,4 
Precepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et levitis, ut possent vacare legi Domini.

ut] et Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,5 
Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium que gignit humus decimas obtulerunt.
Numérotation du verset 2Par. 31,6 
Sed et filii Israel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum que voverant Domino Deo suo, atque universa portantes fecerunt acervos plurimos.
Numérotation du verset 2Par. 31,7 
Mense tertio ceperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo compleverunt eos.
Numérotation du verset 2Par. 31,8 
Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius, viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel.
Numérotation du verset 2Par. 31,9 
Interrogavitque Ezechias sacerdotes et levitas : Cur ita iacerent acervi ?
Numérotation du verset 2Par. 31,10 
Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens : Ex quo ceperunt offerri primitie in domo Domini, comedimus et saturati sumus et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo, reliquiarum autem copia est ista quam cernis.

et remanserunt] remanseruntque Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,11 
Precepit igitur Ezechias ut prepararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent
Numérotation du verset 2Par. 31,12 
intulerunt primitias et decimas et quecumque voverant fideliter. Fuit autem prefectus eorum Chonenias levita et Semei frater eius secundus.

primitias et] tam primitias quam Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,13 
Post quem Ieiel, et Azazias, et Naath, et Azael, et Ierimoth, Iozabath quoque, et Eliel et Iesmachias et Maath et Banaias prepositi sub manibus Chonenie et Semei fratris eius, ex imperio Ezechie regis et Azarie pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant.
Numérotation du verset 2Par. 31,14 
Chore vero filius Iemna levites et ianitor orientalis porte, prepositus erat his que sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in sancta sanctorum.

Iemna] Ienma ΩS
Numérotation du verset 2Par. 31,15 
Et sub cura eius Eden et Beniamin Iesue et Sameias, Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus,

Beniamin] Meniamin Weber Iesue] Hiesue Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,16 
exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quicquid per singulos dies conducebant in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas,

singulos dies] inv. Weber conducebant] conducebat Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,17 
sacerdotibus per familias et levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas,
Numérotation du verset 2Par. 31,18 
universeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his que sanctificata fuerant prebebantur,
Numérotation du verset 2Par. 31,19 
sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et levitis.
Numérotation du verset 2Par. 31,20 
Fecit ergo Ezechias universa que diximus in omni Iuda. Operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
Numérotation du verset 2Par. 31,21 
in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et cerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo, fecitque et prosperatus est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_31)