initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 37

Numérotation du verset 2Par. 37,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 130va ; facsim. p. 260a} [Rusch, f. 130va ] Oratio Manasse regis Iuda cum captus teneretur in Babylonem.

1 <nota> Restituimus textus editionis A. Rusch . Orationem Manasse in fine libri secundi Paralipomenon exhibent aliqui codices Bibliae glossatae saeculi XII et XIII (v. g. Md139 , f. 127r-128v ; P90, f. 118v, etc.). Eam etiam exhibent manuscripti Bibliae secundum recensionem Parisiensem (Ω etc.), et nonnumquam editiones, videlicet Moguntiae (a. 1455 Iohanne Gutenberg praelio impressa, 42 lin. dicta) posterioresque ut editio Gobelini Laridii, Coloniae (a. 1530) ; Roberti Stephani secunda (Ed1532] et quarta, Parisiis [Ed1540] ; Theologorum Lovanensium, Antverpiae [Ed1583] cum codice Carafiano (Vaticano, BAV, vat. lat. 12959) et Clementina [in calce Ed1593] cuius textus iuxta graecum Roberto Stephano immutatus et interpolatum est. Cf. H. Schneider, « Der Vulgata Text der Oratio Manasse eine Rezension des Robertus Stephanus », Bibel Zeitschrift, 1960, p. 277-282. Cf. Edmaior. , t. 7, p. 323 ; Stegmüller, n° 93, 2. | 2 Codd. : (2Par. 37) Md139 , f. 127r-128v ; Ω (ΩM, f. 117rb-va; ΩS, f. 210v ; ΩJ², f. 160v marg.  ; sine titulo nec distinctione  : ΩF, f. 102ra [ non contuli ]; ΩX, f. 181va [ non contuli ]; ΩR, f. 233r) ; Ed1455 , Clementina , p. 1089; Weber , p. 1909 ; Rusch. om. ΩJ*L Sixtina (Ed1590) Edmaior. | 3 Manasse] Manasses Rusch | 4 Capitulum 37… Babylonem (Babylone Ed1455 Clementina ) Ed1455 Rusch Clementina ] Incipit oratio Manasse regis Iuda ΩJX², Incipit oratio Manasse Weber , om. Md139 ΩMSRX* |
Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,
interl.|  Invocat Deum omnipotentem quem suis est ruinis expertus
marg.|  DOMINE  DEUS  OMNIPOTENS. « Iustorum omnipotens Deus est, non impiorum qui sibi nova figmenta componunt. Cur istorum trium tantum Deus est et non etiam aliorum ? Quia in istis Christiani mysterii figurata est plenitudo. Per Abraham Christi nativitas, per Isaac congregatio credule plebis, per Iacob resurrectio intimata est salvatoris”.10 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 2.9-10), CCSL 93, p. 149.

Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

Deus omnipotens Ω Ed1455 Rusch ] inv. Md139 Clementina Ver , Deus ΩX* | Abraham Ω] + et Clementina | semini eorum iusto Ω] seminis eorum iusti Clementina |
trium tantum] inv. Md139
Numérotation du verset 2Par. 37,2 
qui fecisti celum et terram cum omni ornatu eorum,
interl.|  visibilem et invisibilem creaturam. Vel celum : sanctos, terram carnem que in suam gloriam fecit Deus proprium ornatum11  habentia12 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 3), CCSL 93, p. 149.

12  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM
11  ornatum] ornamentum Md139
Numérotation du verset 2Par. 37,3 
qui signasti13  mare verbo precepti tui,
interl.|  » ne limitibus motis ulterius evagari » possit14 
marg.|  MARE. Tropologice.   Mare populus subditus idolatrie qui15  infidelitatis fluctibus vagabatur quem Dominus   verbo 16  suo signavit cum Christi crux (qui Verbum Patris est17  ) cordibus et frontibus eorum insignitur quod est   mare signari   verbo divino.18 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 4.2-3), CCSL 93, p. 149.
Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 4.7-11), CCSL 93, p. 149.

14  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM| Ne luctibus mortis evagari ulterius valuisset 16_17 Md139

13  signasti ΩJR Ed1455 Rusch ] ligasti Clementina
15  qui] + falsis Md139 | 16  Verbo] populo Md139 | 17  Patris] + est Md139 |
qui conclusisti abyssum19  et signasti20  terribili et laudabili nomini21  tuo,
interl.|  matrix22  * universarum aquarum que23  clausa est divino precepto. Subaudis : ista creasti ad laudes videlicet nominis tui.24 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 4.28-34), CCSL 93, p. 150.

24  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

19  qui signasti… tui - qui conclusisti abyssum ΩR Ed1455 Rusch Clementina Weber ] inv. ΩM | 20  signasti] + eam Clementina | 21  nomini] nomine Clementina |
22  matrix Md139 cum CCSL93 ] , matris Rusch 23  que] om. Md139
Numérotation du verset 2Par. 37,4 
quod omnes25  pavent
marg.|  QUOD  OMNES  PAVENT. « Tremunt angeli presentiam contemplantes,   pavent homines iudicium expectantes, formidant demones virtutem ingentissimam sentientes, quia vultus Domini circumspicit universa ».26 

Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 5.2-5), CCSL 93, p. 150.

26  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

25  quod omnes Ω Rusch ] quem omnes Ed1455 , quem omnia Clementina
et tremunt a vultu virtutis tue27  .
marg.|  » Universa rationalis creatura etsi non omnis respicit creatorem, virtutem tamen eius agnoscit omnis28   ».29 

Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 5.6-7), CCSL 93, p. 150.

29  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

27  tue] + quia importabilis est magnificentia glorie tue Clementina
28  omnis] om. Md139
Numérotation du verset 2Par. 37,5 
Et insustentabilis30  ira super peccatores comminationis tue31  ,
marg.|   Super peccatores, non adversus ; unde in evangelio : « Sed ira Dei manet super eos », originalis vim32  damnationis vel celestis iudicii quia non de inferioribus sed de superioribus iudicantur peccatores. E celo enim iudicium iaculatum est.33 

Io. 3, 36 : « Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum ».
Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 6.24-29), CCSL 93, p. 152.


30  et insustentabilis] et insustentabili ΩJ, insustentabil’ ΩR 31  super peccatores – comminationis tue] inv. Clementina
32  vim] videlicet Md139
Numérotation du verset 2Par. 37,6 
immensa vero
marg.|  IMMENSA  VERO.   Immensa misericordia Domini dicitur quoniam evangelica promissa nullam habent promissam34  mensuram. Legalia vero mensurata fuerant. Unde : « Replebo cellaria vestra tritico vino et oleo »etc.35  36 

Ioel. 2, 24 : « Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. »

34  promissam] om. Md139 35  Unde… etc.] om. Md139
et investigabilis misericordia promissionis tue,
interl.|  Infirmi enim infirma cogitamus.37 
interl.|  » Que oculus non vidit nec in cor hominis » etc.38  39 
marg.|  ET  INVESTIGABILIS  MISERICORDIA. Superant enim imbecillitatem40  nostram divine promissiones que nec41  sermonibus explicari nec oculis possunt contemplari.42 

Cf. 1Cor. 2, 9.

37  Codd. : Md139 , Rusch , om. ΩM
39  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM
38  in cor hominis etc.] auris audivit, nec in cor hominis ascendit Md139 40  imbecillitatem] becillitatem cacogr. Rusch 41  nec] nunc Md139
Numérotation du verset 2Par. 37,7 
quoniam tu es “Dominus altissimus super omnem terram43  44  ,
marg.|  DEUS  ALTISSIMUS. « Nihil mirum est in laudibus Dei quod dictum est :   Tu es Deus   altissimus super omnem terram 45  . Et celi et angeli altiores sunt46  terra nisi mirabilius intendamus. Mysterio47  nimirum Christi predictum qui cum fuisset caro (quia « Verbum caro factum est48   »)   altissimus factus est   super omnem carnem que terre nomine nuncupatur ».49 

Io. 1, 14.
Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 8.19-26), CCSL 93, p. 153


43  super omnem terram] benignus Clementina 44  Ps. 96, 9.
45  terram]+ etc. Md139 | 46  sunt] om. Md139 | 47  Mysterio] in praem. Md139 | 48  est] + et habitavit in nobis Md139 |
“longanimis et multum misericors”50 
marg.|  MULTUM  MISERICORS. Siquidem si semel indulgentiam tribuisset misericors, nunc autem cum51  frequenter delinquentibus, frequenter misericordiam impendit   multum misericors appellatur.52 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 8.34-37), CCSL 93, p. 154.

52  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

50  Ps. 102, 8.
51  cum] cur Md139
et penitens super malitias53  hominum.
marg.|  LONGANIMIS. Peccatores ad penitentiam differendo nec delicti tempore puniendo.   Multum misericors quotiens peccaveris veniam pollicendo.   Penitens super malitias hominum, quod testatur Ieremias ostendens Dominum promittere bona bonis et mala malis. Sed tamen post se ultro citroque convertere si commutatio fuerit insecuta nec54  de bona pollicitatione securior videaris cum facis mala nec55  de mala comminatione diffidas56  si conversus facias meliora.57 

Cf. Ier. 18, 8-10.
Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 8.32-43), CCSL 93, p. 153-154.

57  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

53  malitias Ω Rusch Clementina Weber ] malitiã Ed1455
54  nec] nunc Md139 | 55  nec] nunc Md139 | 56  diffidas] confidas Md139 |
Tu autem58  Domine, secundum bonitatem tuam59  , promisisti penitentiam
interl.|  » Audiant penitentes, intelligant contemptores. Promissa est penitentia remissionis60  peccatorum, si deseratur perversitas improborum ».61 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 9.3-4), CCSL 93, p. 154 : « Audiant paenitentes, intellegant contemptores. Promissa est paenitentia peccatorum, si deseratur peruersitas inproborum ».

61  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

58  autem] om. Clementina 59  b. t.] multitudinem bonitatis tue Clementina
60  remissionis] om. Md139
remissionis peccatorum.
marg.|  » Remedium peccatorum est penitentia, iustis vero non est penitentia constituta quibus per gratiam donata est culpa ».62 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 10.3-5), CCSL 93, p. 154 : « Remedium peccatorum paenitentia est. Iustis uero non est paenitentia constituta, quibus gratis donata est culpa ».

62  Codd. : Md139 ( marg .), Rusch , om. ΩM
Numérotation du verset 2Par. 37,8 
Et tu63  Deus64  iustorum, non posuisti {t. 2 : Erfurt, f. 130vb ; facsim. p. 260b} [Rusch, f. 130vb ] penitentiam iustis Abraham65  , Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt66  .
marg.|  HIS  QUI  TIBI  NON  PECCAVERUNT. «   Peccaverunt utique et in delicto nati sunt genitali, heredes nimirum Ade sed, gratia gratis preventi, sine peccato sunt, constituti67  qui erant de peccatorum semine propagati68   ».69 

Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 10.5-8), CCSL 93, p. 154 | coniuncti] constituti Verecundius.


63  remissionis... et tu] et remissionem iis qui peccaverunt tibi et multitudine miserationum tuarum decrevisti penitentiam peccatoribus in salute. Tu igitur Domine Clementina | 64  Deus] Domine ΩR | 65  Abraham] + et Clementina | 66  peccaverunt] + sed posuisti penitentiam propter me peccatorem Clementina |
67  constituti Md139 cum CCSL93 ] coniuncti Rusch 68  propagati] propagato Md139
Numérotation du verset 2Par. 37,9 
Quoniam peccavi super numerum arene maris, multiplicate sunt iniquitates mee70  71  .
marg.|  SUPER  NUMERUM  ARENE. « Solent delicta capillis capitis aliquotiens coaptari sicut propheta egregius : « Comprehenderunt me iniquitates mee et non potui ut viderem Multiplicati72  sunt super capillos capitis mei ». Arene maris ille, capillis iste comparat multitudinem peccatorum. Sed interest quod arene maris ille qui vitiorum ponderibus ita violentissime pregravatur ut sub eorum sarcina nequeat respirare. Is autem qui carnalibus73  convincitur incentivis, facile tamen medicinali ferro potest putredinem resecare. Capillis capitis comparat offensam suam ».74 

propheta egregius] id est David ; cf. Ps. 39, 13. Multiplicati] Multiplicatae Weber.
Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 11.8-19), CCSL 93, p. 155.


70  mee] + Domine multiplicate sunt iniquitates mee et non sum dignus intueri et aspicere altitudinem celi pre multitudine iniquitatum mearum Clementina 71  Cf. Ps. 39, 13.
72  Multiplicati] –te Md139 73  carnalibus] + quidem Md139
Numérotation du verset 2Par. 37,10 
Incurvatus sum multo vinculo ferri75 
marg.|  INCURVATUS  SUM. Malorum comparatio diversitate secernitur numerosa. {t. 2 : Erfurt, f. 130vb ; facsim. p. 260b} [Rusch, f. 130vb ] Videtur quedam elucescere ratio veritatis ut pro delicti modo persecutorum quispiam puniatur quo penam cruciatus sanctis ingessit, ut76  Asa rex Iuda.   Incurvatus est et Manasses non uno vel duobus sed   multo vinculo ferri . Tot enim sibi vincula spiritalis   ferri in77  quibus ligaretur impressit quot ipse sanctorum membris iniecit.78 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 12.11,13-23), CCSL 93, p. 155-156 : « Malorum conparatio diuersitate secernitur numerosa, siquidem alius ait : incuruatus sum et humiliatus nimis. Et cur incuruatus fuerit, adiecit : quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum, sicut onus graue grauatae sunt super me. Fatetur se quidem miseriarum mole depressum, nec tamen ferri uinculis incuruatum. Claret ergo Manassen sanguinarium uastatorem que sanctorum non tantum infandis oneribus delictorum propriorum obpressum, uerum etiam spiritalis ferri uinculo conligatum : nimirum intellegens iisdem se uinculis spiritaliter obligatum, quibus ipse iustos corporaliter uinciebat. Melius ergo persecutoribus deputatur. Vnde mihi nunc uidetur quaedam elucescere ratio ueritatis, ut pro delicti modo persecutorum quispiam puniatur, quo poenam cruciatus sanctis ingessit. Asa siquidem exarguentem se prophetam uinculo pedibus alligauit, statim que se, quia uir fuerat cetera iustus, sed in hoc uno peccato delapsus, temporali meruit afflictione purgari. Illa que in eo pars est percussa membrorum, quam alligauerat in propheta, ut pedibus ipse dolore podagrico torqueretur, qui uirum iustum pedibus alligaret. Incuruatus est Manasses itaque non uno nec duobus, sed multo uinculo ferri. Tot enim sibi uincula spiritalis ferri, quibus ligaretur, inpressit, quot ipse sanctorum membris iniecit. »


75  ferri] ferreo ut non possim attolere caput meum Clementina
76  ut] et Md139 Clementina 77  in] om. Md139
et non est79  respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam “et malum coram te feci”80  , statuens81  abominationes et multiplicans82  offensiones.
marg.|  QUIA  EXCITAVI  IRACUNDIAM. Inquietis eam83  actibus provocando, excitat ergo iracundiam Dei qui mala coram Deo84  committit. Sed videndum quia malum singulariter se commisisse testatur. Hec unius mali85  commissio indignationem Domini provocavit cum multi multa fecerunt mala nec illico86  est ultio subsecuta. Quod malum exponit statuens abominationem. In sacris voluminibus abominatio sive offensio simulacra dicuntur que qui fuit veneratus prevaricationis crimine87  polluetur88  . Possunt et aliter intelligi. Omne peccatum offendiculum est in quo utique offenditur ad ruinam. Similiter etiam89  abominatio quia Deus abominatur omne delictum quod in prevaricatoris corde defixum efficitur simulacrum. Congruit et90  doctrinis demoniorum aptari que vere abominationes et offensiones gravissime quibus ira Domini provocatur.91 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 13), CCSL 93, p. 156-157 : « Excitavi iracundiam, iam quiescentem, inquietis eam actibus provocando… ».


79  est ΩJR Ed1455 Rusch ] tibi ? ΩM | 80  Ps. 50, 6. | 81  statuens] non feci voluntatem tuam et mandata tua non custodivi statui Clementina | 82  multiplicans] multiplicavi Clementina |
83  Inquietis eam Md139 cum CCSL93 ] iniquis Rusch | 84  Deo] eo Md139 | 85  mali Rusch cum CCSL93] om. Md139 | 86  illico Rusch cum CCSL93 ] illud Md139 | 87  crimine Rusch cum CCSL93 ] divine Md139 | 88  polluetur Md139 cum CCSL93 ] polluitur Rusch | 89  etiam] et Md139 | 90  et] etiam Md139 |
Numérotation du verset 2Par. 37,11 
Et nunc flecto genua cordis mei, precans ad92  te bonitatem, Domine93  .
marg.|  ET  NUNC  FLECTO  GENUA. «   Genua cordis flectit ut simplici postulatione deleat quod proterva presumptione peregerat. In similitudinem hominis exterioris interiorem describit ».94 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 14.3-6), CCSL 93, p. 157. | simplici] supplici Verecundius


92  ad ΩJR Ed1455 Rusch Clementina ] a Md139 ΩM Ed1455 ² ( d eras Paris, BnF, VELINS-68 ) Clementina 93  Domine] om. Clementina
Numérotation du verset 2Par. 37,12 
Peccavi Domine, peccavi,
marg.|  PECCAVI  DOMINE  PECCAVI. Iteratio confitendi vera est humilitas supplicantis quasi dicat : Peccavi spiritu, peccavi etiam corpore95  , peccavi cogitationibus, peccavi factis, peccavi forinsecus, peccavi extrinsecus96  , peccavi in Deum, peccavi in proximum.97 
marg.|  » Non levi pronuntiatione doloris » hec « verba sunt relegenda sed cum eadem gravitate qua dicta sunt a precante ».98 
marg.|  Ne leviter ista99  percurrat animus acer ista sed cum dolore gravi et patentia tristi in paucis verbis vim magne rei sapiat coartari. Penitens quippe aut tacitus labiis fletibus indulgentiam silentio deprecetur aut etiam si loquendum aliquid ex dolore contriti pectoris suadetur, paucis loquatur quia mentis contritio, non oris locutio, dominicam pietatem inflectit. ‘’Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit’’aa  .100  ab 

Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 15.4-11), CCSL 93, p. 157.
Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 16.3-4), CCSL 93, p. 158.
aa  Cf. Ps. 50, 19.
ab  Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 16.8-15), CCSL 93, p. 158.

98  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM
100  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM
95  peccavi etiam corpore Md139 cum CCSL93 ] om. Rusch 96  peccavi extrinsecus Md139 cum CCSL93 ] om. Rusch 99  ista Md139 cum CCSL93] om. Rusch
et iniquitatem meam101  agnosco102  .
interl.|  » Quod est maior profectus, siquidem plurimi peccant, sed non omnes proprias iniquitates agnoscunt ».103  ac 

ac  Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 15.14-16), CCSL 93, p. 157 : « Quod uero adiecit : iniquitatem meam ego agnosco, profectus est maior, siquidem plurimi peccant, sed non omnes proprias iniquitates agnoscunt ».

103  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

101  iniquitatem meam] iniquitates meas Clementina 102  Cf. Ps. 50, 5-6 : « Quoniam iniquitatem meam ego cognosco ».
Numérotation du verset 2Par. 37,13 
Peto104  rogans te Domine, remitte mihi105  , remitte mihi,
interl.|  Sole pereant que me secum perdere laborarunt106  .107  ad 

ad  Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 16.38-40), CCSL 93, p. 159 : « Solae pereant, quae me se cum perdere laborarunt ».

107  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

104  Peto] Quare praem. Clementina 105  mihi] + Domine Clementina
106  laborarunt] laborant Rusch
“ne108  simul perdas me
marg.|  NE  SIMUL  PERDAS. Non ait : ne damnes   me cum iniquitatibus meis . Quod enim damnatur in substantia sua retorquetur. Quod vero perditur et eterne perditur, id agitur ut quod habebatur, in nihilum redigatur.

108  ne] et praem. Clementina
cum iniquitatibus meis”109 
marg.|  CUM  INIQUITATIBUS. Nota : « Iniquitates nullam habere substantiam. Omne quippe peccatum febris est anime que dum aufertur in nihilum revocatur ».ae 

ae  Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 16.41-43), CCSL 93, p. 159.

109  Cf. Ps. 27, 3 : « Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ».
neque in eternum reserves110  mala mihi111  ,
interl.|  Illo cursus extenditur penitentium ut, que peccaverint112  oblivioni tradantur, nec113  eterne memorie Domini recondantur114  .115  af 

af  Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 16.53-55), CCSL 93, p. 159 : « Illo itaque cursus extenditur paenitentium, ut quae peccauerint, obliuioni tradantur, nec aeternae memoriae domini recondantur ».

115  Codd. : Md139 Rusch , om. ΩM

110  in eternum – reserves] inv. Md139 Clementina 111  mihi] + neque damnes me in infima terre loca quia tu es Deus Deus inquam penitentium et et (!) in me ostendes omnem bonitatem tuam Clementina
112  peccaverint Md139 ] peccaverunt Rusch | 113  nec Md139 ] ne Rusch | 114  recondantur Rusch ] recordantur Md139 |
Numérotation du verset 2Par. 37,14 
quia indignum salvabis me116 
marg.|  QUIA  INDIGNUM  SALVABIS. Indignos Dominus salvat non pro merito delictorum retributionem117  impendens sed propter misericordie bonum veniam superfundens. Dignus enim est qui salvat indignum et ex dignitate sua facit dignum quem culpabilis tractus faciebat indignum.118  ag 

ag  Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 17.3-7), CCSL 93, p. 160 : « Audite, peccatores et contemplamini, paenitentes! indignos dominus saluat, non pro merito delictorum retributionem inpendens, sed propter misericordiae bonum ueniam superfundens. Dignus enim est qui saluat indignum, et ex dignitate sua faciet dignum, quem culpabilis uitae tractus faciebat indignum ».


116  salvabis me Ω etc.] inv. ΩM
117  retributionem] tetributionem cacogr. Rusch
“secundum magnam misericordiam tuam119  120  .
marg.|  SECUNDUM  MAGNAM  MISERICORDIAM. Qui   secundum magnam misericordiam se querit salvari non temporalis sed eterne vite salutem inquirit. Equidem   misericordiam pertinere ad hanc vitam estimo temporalem.   Magnam autem   misericordiam remunerationi concurrere sempiterne.121  ah   

ah  Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 17.7-13), CCSL 93, p. 160.


119  tuam] om. Md139 120  Ps. 50, 3.
Numérotation du verset 2Par. 37,15 
Et laudabo te semper “omnibus diebus vite mee”122 
marg.|  » Non uno die nec123  pauco tempore sed omnibus diebus . « Qui enim124  perseveraverit usque in finem hic salvus erit »ai  .125  aj 
marg.|  OMNIBUS  DIEBUS  VITE. « Prudens expectator eterne salutis non pauco tempore sed omni tempore vite sue Deum laudat ».126  ak 
marg.|  Deus in diebus vite laudatur ; in   diebus autem mortis non potest laudari. Sic itaque qui delictorum morti subditus iacet iniquitatibus involutus, Deum laudare non potest. « Non est – enim - speciosa laus in ore peccatoris »al  . Conversus vero cum fuerit, tamquam de morte translatus ad vitam, illico laudis officio dignus invenitur consorsque superioribus virtutibus iudicatur, dum illum laudat in terris quem127  ille quoque glorificavit in supernis.128  am 

ai  Mt. 10, 22 ; Mt. 24, 13 | enim] autem Weber
aj  Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 18.6-7), CCSL 93, p. 160.
ak  Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 18.3-5), CCSL 93, p. 160.
al  Sir. 15, 9.
am  Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 18.12-19), CCSL 93, p. 160 : « Deus in diebus uitae laudatur, in diebus autem mortis laudari non possit. Si itaque, qui delictorum morti subditus iacet in iniquitatibus inuolutus, deum laudare non possit : non est enim pulchra laus in ore peccantis, conuersus uero cum fuerit, tamquam de morte translatus ad uitam, illico laudis officio dignior inuenitur consorsque supernis uirtutibus iudicatur, dum illum laudat in terris, quem illae quoque glorificant in supernis ».


122  Ps. 22, 6 ; Ps. 26, 4.
123  nec Rusch ΩM] + sed interl. ΩM 124  enim] qui iter. Md139 127  quem] que Md139
quoniam te laudat omnis virtus celorum
marg.|  OMNIS  VIRTUS  CELORUM. Cherubin, seraphin129  , throni et130  dominationes, archangeli, sedes, virtutes, angeli, ministri atque multa sunt officia que fortasse aut nos in libris posita sacris non possumus invenire aut humanis celata sensibus inquirere non valemus.131   an 

an  Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 18.22-27), CCSL 93, p. 161 : « Velim tamen inuestigare de secretis caelestium arcanorum, indicio scripturarum hominibus demonstrato, quae sint istae uirtutes diuinis laudibus famulantes : cherubin, seraphin, throni, dominationes, archangeli, sedes, virtutes, angeli, ministri. Hae sunt diuersitates inhabitatoribus caelestium. Aliaque multa sunt officia, quae fortasse aut nos in libris posita sacris non possumus inuenire, aut humanis celata sensibus inquirere non ualemus quanta sint officia glorificantia creatorem.

129  Seraphin] Seraphim Md139 130  et] om. Md139
et tibi est gloria in secula seculorum. Amen132  .
marg.|  GLORIA  IN  SECULA. Est gloria temporalis de quaao   : « Ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata133  fuerit gloria domus eius ». Est et alia gloria sempiterna : « Sit gloria Domini in seculum »ap  cui et humana creatura et angelica famulatur. Amen134  .135  aq 

ao  Ps. 48, 17.
ap  Ps. 103, 31
aq  Cf. Verecundus, Commentaria super cantica ecclesiastica (OrMan. 18.29-34), CCSL 93, p. 161.


132  Amen Ω Rusch ] + explicit oratio Ed1455 (+Manasse Weber )
133  multiplicata] in pro m. cacogr. Rusch 134  Amen] om. Md139




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 37), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_37)