initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 4

1
marg.|  FECIT  QUOQUE  ALTARE. Altare holocausti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant, quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in caritate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo pretendit.
viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum
interl.| vel cubitis
latitudinis,
marg.|  VIGINTI  CUBITORUM  LATITUDINIS etc. Vicenarius magnam perfectionem indefesse longanimitatis, et sincere dilectionis significat que per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti sunt quinque autem sunt libri legis et quattuor evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus vicenarium numerum perficimus, fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam huiusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur.
et decem cubitorum altitudinis.
marg.|  ET  DECEM  CUBITORUM  ALTITUDINIS. In denario spes celestium premiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur.
2
Mare etiam aeneum fusile
marg.|  MARE  ETIAM  AENEUM etc. Lavacrum salutare quo in remissione peccatorum lavamur. Sacerdotes enim in eo lavabantur ut in sequentibus dicitur qui omnes electos significant, eo quod sint membra veri sacerdotis. Recte autem hoc vas mare dicitur in memoriam, scilicet maris Rubri in quo extinctis Egyptiis et liberato populo Dei baptismi forma precessit. Baptismus vero vite nobis munditiam querit in hoc seculo et vite eterne gloriam promittit in futuro. Unde mare decem cubitorum a labio usque ad labium esse prohibetur, quia decem preceptis omnia que facere debemus exprimuntur. Denario quoque merces beneficiorum significatur, cum in vinea laborantibus promittitur. Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad labium, a primo baptizato in nomine Iesu Christi usque ad ultimum omnis fidelium chorus unam veritatis viam ingredi et communem a Domino cororam iustitie sperare debet.

Cf. Ex. 15, 4.

eneum] om. Weber
decem cubitis
interl.| vel cubitorum
a labio usque ad labium rotundum per circuitum.
interl.|  ut totus orbis lavacro vite signaretur esse mundandus
Quinque cubitos habebat altitudinis,
marg.|  QUINQUE  CUBITOS  HABEBAT  ALTITUDINIS. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit preteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima peiora prioribus. Unde addit :   Et funiculus triginta etc.
et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
marg.|  FUNICULUS  TRIGINTA  CUBITORUM. Hoc est disciplina celestium preceptorum qua a nostris voluntatibus religamur. Unde : « Funiculus triplex difficile rumpitur », quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum fide, spe et dilectione, superne retributionis firmata nulla potest adversitate dissolvi.

Qo. (Ecl.) 4, 12.
3
Similitudo quoque boum erat subter illud. Et decem cubitis quedam extrinsecus celature, quasi duobus versibus labium maris circuibant. Boves autem erant fusiles,
interl.|  Hi sunt duodecim apostoli et eorum vicarii qui mare impositum portant cum iniunctum sibi evangelizando officium prompta devotione perficiunt et in quadrati orbis partibus fidem sancte Trinitatis astruunt
marg.|   ET  DECEM  CUBITIS  QUEDAM  EXTRINSECUS. Sculptura subter labium circuibat {t. 2 : Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 225a} [Rusch, f. 113ra ] illud decem cubitis ambiens mare. Duo ordines sculpturarum histriatarum erant fusiles cum predictum sit quod « resticula triginta cubitorum mare circuierit », et nunc addatur quod sculptura subter labium posita decem cubitis ambierit, patet quod vas erat in modum phyale repandum ac diffusum a triginta cubitis quos habebat a labio usque ad decem coartatum. Sculptura autem histriata est, que historias rerum imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum designantur, ut videamus quibus operibus sancti Deo placuerunt ab initio, quanta infelicitate propter scelera perierunt reprobi.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 7, 23.

labium] alvum Weber
4
et ipsum mare {t. 2 : Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 225a} [Rusch, f. 113ra ] super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem. Porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant orientem habentes mare superpositum. Posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
marg.|  POSTERIORA etc. Quia qua mercede predicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem et caritatem debet habere, nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet. Unde in Regum dicitur : « Grossitudo autem luteris trium unciarum ». Grossitudo luteris firmitas est virtutis. Trium unciarum, quia robore fidei spei et dilectionis perceptio baptismi munitur.

3Rg. (1Rg.) 7, 26.

habentes mare] inv. Weber
5
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi,
marg.|  PORRO  VASTITAS  EIUS etc. Grossitudo quam Flavius IosephusIOSEPHUS quattuor digitorum esse dixit, demonstrans que fuit magnitudo palmi. Idem autem hec significant. Quisquis enim fide, spe et caritate secundum quattuor evangeliorum doctrinam opera facit, iustitie percipit et mercedem eterne vite.
et labium illius erat quasi labium calicis,
interl.|  gustus dominice passionis
vel repandi lilii,
interl.|  aperta claritas resurrectionis
capiebatque mensure tria millia metretas.
interl.|  in Regum duo millia batos
marg.|  TRIA  MILLIA  METRETAS. Millenarius perfectionem significat, quia denarius quadratum solidum facit. Decies enim decem centum faciunt, qui est quasi quadrata figura sed plana, sed ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem et fiunt mille. Quo numero stabilis et insuperabilis et velut quadrata iustorum conscientia signatur. Quocumque enim quadratum vertis stabit. Sic electorum animus nulla temptatione a statu rectitudinis inclinatur.
marg.|  Capit mare tria millia metretas cum baptismi sacramentum in fide Trinitatis datum, in se ablutis confert omnium remissionem peccatorum.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 7, 26.
6
Fecit quoque conchas decem
interl.|  quomodo he conche facte fuerunt in Regum plenius scriptum est
marg.|  FECIT  QUOQUE  CONCHAS  DECEM. In Regum ita : « Fecit quoque decem luteres aeneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quattuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit » etc. Apostoli et apostolici viri qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus preparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant quem figurabat mare. Omnia enim eis que in holocaustis oblaturi erant sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini omnis fidelium multitudo potest intelligi, que ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur, ita holocausta eosdem exprimunt cum post ablutionem baptismi gratia implentur spiritali. Lavatur enim in lutere hostia cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum cum per impositionem manus episcopi accipit donum Spiritus sancti.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 7, 39.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 7, 38.
et posuit quinque a dextris
marg.|  ET  POSUIT  QUINQUE A  DEXTRIS. In utraque parte templi posite sunt bases luterum ut utraque populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut sicut in expositione maris quod quinque cubitis altum esse iam diximus demonstraretur typice universa, que per quinque sensus corporis deliquerat per lavacrum baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis que per apostolos toto erat orbe predicanda, ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Iudea in unum fidei consortium per baptismatis undam erat procreanda.
et {t. 2 : Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 225b} [Rusch, f. 113rb ] quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia que in holocaustum oblaturi erant. Porro in mari sacerdotes lavabantur.
7
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem quam iusserat fieri et posuit ea in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris.
marg.|  CANDELABRA  AUREA. Divina eloquia que lucem sapientie proferunt, unde : « Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen » etc. Hinc Salomon ait : « Quia mandatum lucerna est et lex lux ». Bis quina sunt candelabra, quia quinque sunt legislatoris {t. 2 : Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 225b} [Rusch, f. 113rb ] volumina in quibus et tota veteris Testamenti series complectitur quinque seculi etates. Quinque a dextris et quinque a sinistris ponuntur, cum post incarnationem Domini eadem Scriptura utrique populo committitur vel evangelicis plena figuris ostenditur que quondam iuxta litteram solum intelligenda esse putabatur.

Ps. 118, 105.
Prv. 6, 23.

quam iusserat] qua iussa erant Weber
8
Necnon et mensas decem,
interl.|  in Regum singulari numero : « Et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream »
marg.|  NECNON  ET  MENSAS  DECEM. Has mensas tam ad panes propositionis quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est. Pluralem vero numerus pro singulari posuit usitato more ut in Iesu Nave : « Filii autem Israelis prevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate ». Cum Achor solus hoc fecerit, vel quia panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut mox in sabbato proponerentur in mensa propositionis. Potuit tamen fieri ut panes novi noviter cocti illis mensis imponerentur, ibique nocte illa servarentur operti, donec primo mane ablatis veteribus super mensam propositionis ponerentur callidi. Sed sicut una mensa duodecim panibus onusta, unanimen totius Scripture concordiam apostolica auctoritate munitam significat. Ita decem mense auree, divine legis et prophetarum eloquia, que refectionem nobis verbi Dei quasi panes pro offerunt, ut exempla fidelium positorum quasi in se vasorum Dei claritatem et miracula proponunt.
marg.|  Mensa aurea sacra Scriptura est spiritalis scientie claritate secunda. De qua Psalmus : « Parasti inquit in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ». Panes propositionis sunt doctores sancti quorum opera nobis velut ubera salutaria ad exempla vite proposita.

3Rg. (1Rg.) 7, 48.
Ios. 7, 1.
Ps. 22, 5.
et posuit eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris phialas quoque aureas centum.

et posuit] posuitque Weber
9
Fecit etiam atrium sacerdotum
interl.|  exterius atrium
marg.|  FECIT  ETIAM  ATRIUM  SACERDOTUM. Atrium sacerdotum in Ecclesia vitam exprimit perfectorum que excellentia virtutum Domino appropinquare et aliis verbo et opere ducatum solent ostendere. Sacerdos enim dicitur, quia sacrum ducatum prebet minoribus. Quo nomine non solum episcopi vel presbyteri, sed et omnes qui altitudine conversationis et doctrine salutaris preeminent solent appelari, qui scilicet non sibi tantum sed pluribus prosunt qui exhibentes corpora sua « hostiam viventem, sanctam, Deo placentem » sacerdotale ministerium exercent quibus per Petrum dicitur : « Vos autem genus electum, regale sacerdotium » etc.
marg.|  In Regum ita : « Et edificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri ». De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacere videtur. Sed in Verbis dierum fit mentio utriusque. Atrium ergo interius quod vocatur sacerdotum, quia sacerdotes et levite in eo ministrabant, undique erat templo circumdatum, sed ab Oriente unde templi erat ingressus, multo longius a templo secretum, quia ibi id est in facie templi fiebant ministeria sacrorum. Ibi altare aeneum ad hostias offerendas. Ibi decem luteres ad eas lavandas. Ibi mare aeneum ad lavandas manus et pedes sacerdotum cum intrarent ad ministrandum. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinis secundum Iosephum quatinus ab ingressu templi ceteros prohiberet et solis sacerdotibus hec licere significaret. Erat ei ianua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias et sacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus et ad altare perferendam. Que de atriis vel porticibus hic minus dicuntur in libro Regum, secundum Bedam plenius expressimus.

Rm. 12, 1.
1Pt. 2, 9.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 36.
et basilicam grandem,
marg.|  ET  BASILICAM  GRANDEM. Que erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum, vel ad verbum audiendum confluebat. Hec in Ecclesia vitam moresque carnalium significat quibus dicitur : « Non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus » etc.
marg.|   Et basilicam etc. Bene per   basilicam grandem carnales significantur, quia multo maior est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum prestant numero tantum succumbunt merito. Unde hec basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi etsi ob meritum caste fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent longe tamen ab his sunt qui dicunt : « Non audeo loqui aliquid eorum que per me non efficit Christus in obedientia gentium verbo et factis ».

1Cor. 3, 1.
Rm. 15, 8.
et ostia in basilica que texit ere.
interl.|  hec vitam moresque carnalium significat quibus dicitur : « Non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus » etc.
marg.|  ET  OSTIA  IN  BASILICA etc. Hec signant introitum fidei sermone predicationis {t. 2 : Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 226a} [Rusch, f. 113va ] preparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi, vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint quam religiose debeant conversari.

1Cor. 3, 1.
10
{t. 2 : Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 226a} [Rusch, f. 113va ] Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem.
11
Fecit autem
interl.| vel etiam
Hiram lebetes,
interl.|  ad suscipiendos cineres altaris holocausti
marg.|  FECIT  AUTEM  HIRAM  LEBETES.   Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominice passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum iustorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus de percepto bravio sine fine letentur, ut consideratis maiorum virtutibus et ipsi magni efficiantur, unde : « Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem ».

Hbr. 13, 7.

lebetes] lebetas quoque Weber
et creagras
interl.|  fuscinulas quibus carnes victimarum de caldariis traherentur et ad esum hominum offerrentur
marg.|  ET  CREAGRAS. Creagre predicatores signant, qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritalibus spiritalia comparantes carnalibus vero lac simplicis doctrine ministrantes qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere, et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostie salutaris satiantur, et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinule quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quedam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant, quedam enim nostre humilitati ad refectionem revelantur, quedam solummodo patent scientie sancti Spiritus.
marg.|  Quedam in Paralipomenon que in Regum exposita preterimus. Quedam exposita non invenimus et nostre parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus.
et phialas
interl.|  ad offerenda libamina
et complevit omne opus regis in domo Dei.
marg.|  ET  PHIALAS etc. Phiale latiorem et apertiorem sancte doctrine significant sermonem, qui haustum sapientie pie sitientibus impendit et pie laborantibus, refocillationem congruam per predicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vite eterne pervenire possint ex quo bibentes « non sitient in eternum ».

Cf. Io. 6, 35.
12
Hoc est columnas duas
interl.|  predicatores utriusque populi
et epistylia et capita,
interl.|  predicatorum corda
et quasi quedam retiacula
interl.|  sicut supra
que capita tegerent super epistylia.
13
Malogranata quoque quadringenta et retiacula duo,
interl.|  sicut supra
ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, que protegerent epistylia et capita columnarum.
interl.|  de his supra tractatum est
14
Bases etiam fecit et conchas quas superposuit basibus,
15
mare unum bovesque duodecim sub mari,
16
et lebetes et creagras et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius
interl.|  quasi pater scilicet reverendus

lebetes] lebetas Weber
in domo Domini ex ere mundissimo.
17
In regione Iordanis
marg.|  IN  REGIONE  IORDANIS etc.   Iordanis in quo Christus baptizatus est {t. 2 : Erfurt, f. 113vb ; facsim., p. 226b} [Rusch, f. 113vb ] cuius tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Iordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus nisi ad baptisma eius respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem quod non tantum   in regione Iordanis sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium que non solum in Iudea sed in gentium latitudine futura erat, unde : « Gaudebunt campi et omnia que in eis sunt ». Et alibi : « Audivimus eam in Ephrata invenimus eam in campis silve ». Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Iordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordie faceret totam mundi latitudinem implevit.

Mt. 3, 13-17 ; Mc. 1, 9-11 ; Lc. 3, 21-22.
Ps. 95, 12.
Ps. 131, 6.
fudit ea rex in argillosa terra inter Sochoth et Saredatha.
marg.|  IN  ARGILLOSA  TERRA. Argillosa terra de qua facte sunt forme ad fundenda vasa sacram Scripturam - de qua bene vivendi regulam accipimus - significat. Quasi enim argilla igne durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet, cum nobis Scriptura regulam quam sequamur iustitie et sanctorum ostendit exempla qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Aes autem liquefactum igne argille formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis celestibus effici, cum ipsi salubriter humilitati et flamma divine caritatis vel humane adversitatis emolliti, viam patrum bene operando intramus, ut ad premia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona palma beate retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argille tenebantur inclusa, ubi ad perfectionem venerant fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis queque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam iustitie acceperint, cessabunt officia laboriose operationis.
18
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
19
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei,
marg.|  FECITQUE  SALOMON. Dictavit quod Hiram ipso opere complevit. Allegorice vero Redemptor noster in sanctis predicatoribus et omnibus fidelibus ornatum Ecclesie parat et virtutum efficit opera qui ait : « Nihil sine me potestis facere » et alibi : « Omne enim datum optimum et omne donum perfectum desursum est » etc.

Io. 15, 5.
Iac. 1, 17.
interl.|  decem scilicet de quibus supra dictum est
et super eas panes propositionis.
interl.|  hoc quoque supra expositum est
marg.|  ALTARE  AUREUM. Corda perfectorum interne caritatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus, tota intentione celestia querunt, quasi intus iuxta oraculum positi sunt, nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur, quia corpore tantum terram incolunt sed tota mente in celo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum intra sancta sanctorum, ubi arca est recondita ut orationes sanctorum flamma caritatis excitate ad celum perveniant, ubi Christus est ad dexteram Dei sedensaa  . Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis que mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni celestis offerunt.

Cf. Gn. 8, 21.
aa  Cf. Mc. 16, 19.
20
Candelabra quoque
interl.|  ut supra
cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo,
interl.|  quia lumine vere sapientie clarissima
21
et florentia quedam,
interl.|  species liliorum in candelabro super quas ponebantur lucerne
et lucernas et forcipes aureos.
interl.|  emunctoria quibus emungebantur licinia candelabri ut reperata melius lucerent
marg.|  ET  FORCIPES. Forcipes in usu altaris facti sunt aenei. Sed et hi quibus emundabantur lucerne, interpretationem spiritalis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes quasi lucem scientie in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant.
Omnia de auro mundissimo facta sunt.
22
Thymiamateria
interl.|  vasa in quibus odorabantur thymiama sunt doctorum corda in quibus oratio pura et suave flagrans, undeab   : « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo »

ab  Ps. 140, 2.
quoque et thuribula et phialas, et mortariola
interl.|  pure conscientie
ex auro purissimo. Et ostia celavit templi interioris,
interl.|  in Regumac  ita : « Et cardines ostiorum domus templi interioris sancti sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant »
interl.|  angelica ministeria que nobis corpore egressis introitum reserant vite celestis

ac  3Rg. (1Rg.) 7, 50.
id est in sancta sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
marg.|  ET  OSTIA  TEMPLI. Hi sunt doctores et sacerdotes qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria prima nobis Ecclesie limina pandunt.

sancta] sancto Weber
Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
marg.|  SICQUE  COMPLETUM  EST  OPUS. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quamdiu autem status huius {t. 2 : Erfurt, f. 114ra ; facsim., p. 227a} [Rusch, f. 114ra ] seculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus sed non perficit, quia corda electorum Dominus ut bona operentur inspirat et adiuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos eternum perducit ad regnum, unde septem annis edificatur octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies iudicii et resurrectionis cui convenit quod sequitur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_4)