initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 6

1
Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine.
marg.|  IN CALIGINE. Unde Iob : « Nubes latibulum eius ». Et Psalmista : « Caligo sub pedibus eius » et : « posuit tenebras latibulum ». Latibulum Domini sacra Scriptura que sub parabolis et figuris celestia gestat sacramenta. Unde : « Confitebor tibi, Domine pater celi et terre, quoniam abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis ».

Iob. 22, 14.
2Rg. (2Sm.) 22, 10 ; Ps. 17, 10.
2Rg. (2Sm.) 22, 12 ; Ps. 17, 12.
Cf. Mt. 11, 25 ; Lc. 10, 21.
2
Ego autem edificavi domum nomini eius, ut habitaret ibi in perpetuum.
3
Et convertit rex faciem suam et universe multitudini Israel benedixit. Nam omnis turba stabat intenta. Et ait :

rex] om. Weber benedixit] ante et universe Weber
4
Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo opere complevit dicens :
5
A die qua eduxi populum meum de terra Egypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut edificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum quemquem elegi ut esset dux in populo meo Israel,

quemquem elegi] om. Weber
6
sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israel.
7
Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut edificaret domum nomini Domini Dei Israel,
8
dixit Dominus ad eum ¨ Quia hec fuit voluntas tua ut edificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habens voluntatem.

huiuscemodi habens] habere huiuscemodi Weber
9
Sed non tu edificabis domum verumtamen filius qui egredietur de lumbis tuis. Ipse edificabit domum nomini meo.

verumtamen] verum Weber filius] + tuus Weber
10
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel sicut locutus est Dominus. Et edificavi domum nomini Domini Dei Israel
11
et {t. 2 : Erfurt, f. 114vb ; facsim., p. 228b} [Rusch, f. 114vb ] posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israel.
12
Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universe multitudinis Israel et extendit manus suas.

altari] altare Weber
13
Siquidem fecerat Salomon basim eneam,
interl.| vere humilitatis soliditatem quam Christus verbo docuit et exemplo ostendit
et posuerat eam in medio basilice habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis,
interl.| quia secundum legis scilicet traditionem et patientie longanimitatem et dilectionis latitudinem nobis habendam commendat
et tres cubitos altitudinis.
interl.| quia sancte Trinitatis confessionem in fide, spe et caritate docet nos tenere et firmiter in ea bene operando persistere

altitudinis] in altum Weber
Stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in celum levatis
14
ait : Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in celo et in terra, qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
15
Qui prestitisti servo tuo David patri meo quecumque locutus fueras ei, et que ore promiseras opere complesti, sicut et presens tempus probat.
16
Nunc ergo Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quecumque locutus es dicens : non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.

meas] suas Weber
17
Et nunc Domine Deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
18
Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? Si celi10  et celi celorum non te capiunt quanto magis domus ista quam edificavi ?

10  celi] celum Weber
19
Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus, et audias11  preces quas fundit famulus tuus coram te,

11  et audias] inv. Weber
20
ut aperias oculos tuos {t. 2 : Erfurt, f. 115ra ; facsim., p. 229a} [Rusch, f. 115ra ] super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
21
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo. Exaudi
interl.| vel et exaudias
preces famuli tui et populi tui Israel. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi12  de habitaculo tuo, id est de celis et propitiare.

12  exaudi] et praem. Weber
22
Si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista,
23
tu exaudies13  de celo, et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam.

13  exaudies] audies Weber
24
Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis, peccabunt enim tibi, et conversi egerint penitentiam, et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto.
25
Tu exaudies14  de celo et propitiare peccato populi tui Israel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum.

14  exaudies] exaudi Weber
26
Si clauso celo pluvie15 
interl.| vel pluvia

15  pluvie] pluvia Weber
non fluxerint16 
interl.| vel fluxerit

16  fluxerint] fluxerit Weber
propter peccata populi tui Israel17  et deprecati fuerint te18  in loco isto et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis cum eos afflixeris,

17  tui Israel] om. Weber 18  fuerint te] inv. Weber
27
exaudi de celo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam per quam ingrediantur, et da pluviam terre quam dedisti populo tuo ad possidendum.
28
Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, erugo et aurugo et locusta et bruchus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit,
29
si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus cognoscens {t. 2 : Erfurt, f. 115rb ; facsim., p. 229b} [Rusch, f. 115rb ] plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac.
30
Tu exaudi de celo de sublimi, scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo. Tu enim solus nosti corda fidelium19 
interl.| alias : filiorum

19  fidelium] filiorum Weber
hominum,
31
ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terre quam dedisti patribus nostris,
32
externum quoque qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto.
33
Tu exaudies de celo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant omnes populi terre nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel, et cognoscant quoniam20  nomen tuum invocatum est super domum hanc quam edificavi nomini tuo21  .

20  quoniam] quia Weber 21  nomini tuo] om. Weber
34
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hec est quam elegisti et domus quam edificavi nomini tuo,
35
ut exaudias de celo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris.
36
Si autem et peccaverint tibi, neque enim est homo qui non peccet, et iratus fueris eis et tradideris eos22  hostibus et captivos duxerint eos23  in terram longinquam, vel certe que iuxta est.

22  eos] om. Weber 23  duxerint eos] inv. Weber
37
Et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint penitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis sue dicentes : Peccavimus, inique {t. 2 : Erfurt, f. 115va ; facsim., p. 230a} [Rusch, f. 115va ] fecimus, iniuste egimus,
38
et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et24  tota anima sua in terra captivitatis sue ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terre sue quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti et domus quam edificavi nomini tuo,

24  et] + in Weber
39
ut exaudias de celo, hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium, et dimittas populo tuo quamvis peccatori.
40
Tu es enim Deus meus. Aperiantur, queso, oculi tui et aures tue intente sint ad orationem que fit in loco isto.
41
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tue. Sacerdotes tui Domine Deus induantur salutem25  et sancti tui letentur in bonis.

25  salutem] salute Weber
42
Domine Deus ne avertas26 
interl.| vel averteris

26  avertas] averseris Weber
faciem christi tui. Memento misericordiarum David servi tui.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_6)