initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 8

1
{t. 2 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 231b} [Rusch, f. 116rb ] Expletis autem viginti annis postquam edificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2
civitates quas dederat Hiram
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 116ra ; facsim., p. 231a} [Rusch, f. 116ra ] DEDERAT  HIRAM. Reddiderat scilicet, quia cum Salomon dedisset non placuerunt illi. Ideo Salomon propriis utilitatibus eas deputavit.
Salomoni edificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
3
Abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam,
4
et edificavit Palmyram
interl.| que hebraice dicitur Thamar
in deserto et alias civitates munitissimas edificavit in Emath.
5
Extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas, et vectes, et seras.
marg.|  BETHOROM  SUPERIOREM ET  INFERIOREM etc. Civitas est ad quam usque Iesus persecutus est inimicos reges in tribu Ephraim etc. usque ad et alius  Bethoron inferior datis levitis in possessionem.

Cf. Ios. 10, 10.
6
Balaath etiam
interl.| civitas est in tribu Iuda

Balaath Θ P H ΩSM Ed1455 Clementina] Baalath Weber
et omnes urbes firmissimas que fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum. Omnia que voluit fecit
interl.| « Omnia quecumque voluit fecit »

Ps. 113, 11.
rex Salomon
interl.| Christus

fecit rex] om. Weber
atque disposuit : edificavit in Israel et in Libano, et in universa terra potestatis sue.
marg.|  ET OMNES  URBES  FIRMISSIMAS etc. Ezer scilicet Mageddo et Gazer et {t. 2 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 231b} [Rusch, f. 116rb ] Mello que omnes Ecclesie monstrant decorem, quia verus Salomon in iocunditate regni sui ad laudem et letitiam sibi preparavit. Interpretatur autem  Mello adimpletio, Ezer separatus et sanctificatus, Mageddo cenaculum eius, Gazer precisio vel divisio,  Bethoron domus montium,  Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium et est domus montium, id est habitatio sanctorum et fructu iustitie, « sicut palma florens » « ascendit de virtute in virtutem ut videat Deum deorum in Sion ». Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cetus fidelium suorum gratie sue protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint.  In Libano. In templo scilicet quod cedrorum decore vestitum erat unde Zacharias : « Aperi Libane portas tuas », vel regiis edificiis que facta erant de lignis Libani.

Cf. Ps. 91, 13.
Cf. 83, 8.
Za. 11, 1.

Israel] Hierusalem Weber
7
Omnem populum qui derelictus fuerat
interl.| Iudeos, gentiles, hereticos
de Etheis, et Amorreis, et Pherezeis, et Eveis, et Iebuseis qui non erant de stirpe Israel,
interl.| de numero sanctorum
8
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant subiugavit Salomon
interl.| Christus

interfecerant] + filii Israel Weber
in tributarios usque in diem hanc.
interl.| impius vivit iusto
9
Porro de filiis Israel non posuit
interl.| quia non sunt ancille filii sed libere qua libertate Christus non liberavit
ut servirent operibus regis.
interl.| observantus legis vel ritui gentili
Ipsi enim erant viri bellatores,
interl.| contra spirituales nequitias
et duces primi
interl.| se et alios bene ducentes
et principes quadrigarum
interl.| eorum scilicet qui sequuntur doctrinam evangelistarum
et equitum eius.
10
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta
marg.|  DUCENTI  QUINQUAGINTA. Centenarius qui in computu digitorum de leva transit in dexteram vitam significat eternam. Quinquagenarius vero peccatorum remissionem et eternam requiem et gratiam sancti Spiritus significat, quia in Psalmo eiusdem numeri penitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur, et per iubileum requies futura. Per Pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa.
qui erudiebant populum,
marg.|  QUI  ERUDIEBANT  POPULUM. Quia ex utroque populo elegit Ecclesie rectores qui spirituali gratia illuminati et plene edocti remissionem peccatorum vitamque eterne salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam suo docerent exemplo.
11
filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam edificaverat ei. Dixit ei rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini.

ei rex] enim Weber in] om. Weber
12
Salomon
interl.| Christus
holocausta
interl.| bonorum operum
Domino super altare Domini
interl.| fidei catholice
quod extruxerat
interl.| in Ecclesia
ante porticum,
interl.| ingressum celestis patrie
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 232a} [Rusch, f. 116va ] HOLOCAUSTA  DOMINO. Holocaustum totum incensum dicitur, hoc in altari crematur, cum in corde cuiusque electi qui seipsum totum scilicet carne et corde Deo vovit, opus bonum fervente caritatis igne succenditur.
13
ut per singulos dies offerretur in eo
interl.| per omne tempus presentis vite usque ad consummationem seculi
iuxta preceptum Moysi in sabbatis
interl.| pro in eterna quiete
et in calendis,
interl.| pro novitate vite
et in festis diebus
interl.| pro celestis gaudii perceptione
ter per annum,
interl.| in sancte Trinitatis fide
id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
14
Et constituit iuxta dispositionem David
interl.| secundum quod in lege Dei scriptum est et prophetis
patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam. Sic enim preceperat David homo Dei.
marg.|  IUXTA  RITUM  UNIUSCUIUSQUE  DIEI etc. Secundum convenientiam cuiusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret.
15
Nec pretergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam levite ex omnibus que preceperat, et in custodiis thesaurorum
16
omnes impensas preparatas habuit Salomon, ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
17
Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Hailath ad oram maris Rubri que est in terra Edom.
marg.|  IN ASIONGABER. Insula dicitur esse haud procul ab Ahila in Rubro mari ubi classis Iosaphat periit.
marg.|  Classis quam fecit Salomon in Asiongaber que festinantes vel fortes vel viriliter interpretatur, Ecclesia fidelium intelligitur, que in mari huius seculi posita thesauros sapientie et scientie opesque virtutum studet acquirere, ubi sunt servi Hiram nautici et gnari maris cum servis Salomonis, quia gentiles sapientia seculi eruditi cum in lege Moysi peritis sociantur in unitatem fidei. Hos mittit Salomon noster in Ophir que interpretatur infirmans, ut inde aurum afferant, cum in vilitate littere sensum pretiosum querere laborant que accepta summa quadringentorum quinquaginta talentorum  auri ad regem deferunt, cum pretiosum sensum historie, allegorie, tropologie atque anagogie in divinis libris per gratiam Spiritus sancti inveniunt et eum sapientie et consilio divina ascribentes tribuunt.

Asiongaber] Hesiongaber Weber Hailath] Ahilath Weber
18
Misit ergo ei Hiram per manum servorum suorum, naves et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir. Tuleruntque inde10  quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
marg.|  IN OPHIR. Nomen provincie Ophir ab uno posteriorum Heber vocata, ex cuius stirpe venientes a fluvio Cophene usque ad regionem Indie que vocatur Geria habitasse Flavius IosephusIOSEPHUS refert.

ergo] autem Weber 10  tuleruntque] + inde Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_8)