initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. Liber Esdre primus**>

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Esr. 2,1 
Hi sunt autem filii provincie qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem,
marg.| marg.| HI SUNT  AUTEM  FILII  PROVINCIE. Iudee scilicet non Babylonie. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia nati. Toto enim animo Iudeam et Hierusalem suspirabant quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Hierusalem. Altiori sensu filii Ecclesie filii sunt patrie celestis, non solum qui Ecclesie sacramentis iam sunt imbuti, sed etiam qui foris id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante secula preordinati ad vitam divine gratie ministeriis sunt consecrandi, de quibus bene subditur :  Et reversi sunt in Hierusalem.||
et reversi sunt in {t. 2 : Erfurt, f. 132va ; facsim. p. 264a} [Rusch, f. 132va ] Hierusalem et Iudeam
marg.| marg.| ET REVERSI. Cum enim liberati de potestate Satane qui a fide erraverant cum eis qui nuper fidem didicerunt,  in Hierusalem optate pacis, et  in Iudeam confessionis vel laudationis redierint, mox quisque civitatem suam repetens ingreditur, id est custodiam et operationem virtutum quam divina dignatio secundum mensuram fidei largitur devotus exequitur. Bene autem cum dixisset generaliter reversos  in Iudam et Hierusalem subiecit :  unusquisque in civitatem suam, quia sic singuli in suis civitatibus commorabantur, ut generaliter omnes ad Iudam et Hierusalem pertinerent. Designat ergo  Hierusalem universalem Ecclesie statum et civitates ad eam pertinentes singulas fidelium virtutes, in quibus ab incursibus demonum muniuntur. Possunt etiam {t. 2 : Erfurt, f. 132va ; facsim. p. 264a} [Rusch, f. 132va ] per civitates in quibus commorabantur qui de captivitate in Hierusalem et Iudeam venerant, diverse per orbem Ecclesie accipi ex quibus una catholica perficitur, in quibus quicumque conversantur singuli se filios catholice Ecclesie quasi cives Hierusalem profitentur. Utebantur autem ante alios Zorobabel et Iesu ducibus, quorum unus de regia alter de sacerdotali prosapia erat, qui unam veri regis et summi sacerdotis personam gerebant. Ipse solus est per quem ad salutem venimus, unde : « Nemo venit ad patrem nisi per me » qui singulos electorum vel per seipsum occulta inspiratione vel per predicatores aperta eruditione de confusione presentis vite ad visionem pacis et confessionem divine laudis quasi ad Iudeam et Hierusalem de Babylone colligit. Visio autem pacis et confessio in presenti inchoatur et in futuro perficitur.||

Vel « Iosue » ut refert. 1Esr. 5, 2 (Rusch Weber).
Io. 14, 6.

Iudeam] Iudam Weber
unusquisque in civitatem suam.
marg.| marg.| UNUSQUISQUE  CIVITATEM  SUAM. Beda Venerabilis BEDA. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, ut ex eo admonerentur quanta certitudine summam electorum suorum in libro vite Dominus conscribat et velut in albo celi consignet quot animas quique fidelium vel verbo vel exemplo converteret, pro quibus certa mercede remuneret.||
Numérotation du verset 1Esr. 2,2 
Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Neemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Belguai,
interl.| interl.|alias : Beguai ||

Iesua Ω Rusch Weber] Iosue Clementina Belguai] Beguai Weber
Reum, Baana. Numerus virorum populi Israel :
marg.| marg.| NUMERUS  VIRORUM  POPULI  ISRAEL. Beda VenerabilisB<EDA>. Populum Israel tribum Iuda et Beniamin dicit, et quicumque de aliis tribubus Assyriorum quondam evaserant manus sed cum his fuerant a Babyloniis captivitati. Denique notandum quia in ipsa serie catalogi et magis ubi idem catalogus in secunda parte libri, id est verbis Neemiee, repetitur quindecim fere civitatum nomina inseruntur que - nisi fallor - in Iuda tantum et Beniamin inveniuntur. Unde verisimile est populum Israel hoc {t. 2 : Erfurt, f. 132vb ; facsim. p. 264b} [Rusch, f. 132vb ] loco de ipsis maxime tribubus una cum sacerdotibus et levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.||

Reum Rusch Weber] Rehum Clementina
Numérotation du verset 1Esr. 2,3 
Filii Phares : duo millia centum septuaginta duo.

Phares Ω Rusch] Pharos Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,4 
Filii Arethi : septingenti septuaginta quinque.
interl.| interl.|in plerisque <codicibus> vacat||

Filii Arethi... quinque] om. Weber
Filii Gersephatia : trecenti septuaginta quinque.
interl.| interl.|alias : duo||

Filii Gersephatia... quinque] om. Weber
Filii Saphatia : trecenti septuaginta duo.

Saphatia Ed1455 Rusch tantum] Sephezia Ω, Sephatia Clementina, Sephetia Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,5 
filii Area : septingenti septuaginta quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,6 
Filii Phetmoab filiorum Iosue : octingenti et10  Ioab : duo millia octingenti duodecim.

Phetmoab Rusch] Phaeth Moab hic et ubique Weber 10  octingenti et] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,7 
Filii Elam : mille ducenti quinquaginta quattuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,8 
Filii Zethua11   : nongenti quadraginta quinque.

11  Zethua ΩSJ Ed1455 … Clementina Rusch] Zeththua hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,9 
Filii Zachai12   : septingenti sexaginta.

12  Zachai ΩSM Ed1455 Clementina Rusch etc.] Zacchai hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,10 
Filii Bani : sexcenti quadraginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,11 
Filii Bebai : sexcenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,12 
Filii Azgad : mille ducenti viginti duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,13 
Filii Adonicam : sexcenti sexaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,14 
Filii Beguai : duo millia quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,15 
Filii Adin : quadringenti quinquaginta quattuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,16 
Filii Ather qui erant ex Ezechia : nonaginta octo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,17 
Filii Besai : trecenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,18 
Filii Iora : centum duodecim.
Numérotation du verset 1Esr. 2,19 
Filii Asem13   :
interl.| interl.|vel : Asom ||

13  Asem Ed1455 Rusch] Hasum Clementina, Asom Ω Weber
ducenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,20 
Filii Gebbar : nongenti14 
interl.| interl.|alias : nonaginta||

14  nongenti] nonaginta Weber
quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,21 
Filii Bethleem : centum viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,22 
Viri Nepthupha15   :
interl.| interl.|alias Nepthe ||

15  Nepthupha ΠK Rusch] Nepthae Φ S Weber, Nethopha ΩJ, Netupha Clementina Weber
quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,23 
Viri Anathoth16   : centum viginti octo.

16  Anathoth] Anatoth ΨD ΩS, Anathot ΦV E Θ Q F Ed1455
Numérotation du verset 1Esr. 2,24 
Filii Azmaveth : quadraginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,25 
Filii Chariathiarim, Cephira et Beroth : septingenti quadraginta tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,26 
Filii Rama17  et Gabaa : sexcenti viginti unus.

17  Rama ΩJ Ed1455 … Clementina Rusch] Arama Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,27 
Viri Machmas : centum viginti duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,28 
Viri Bethel et Chai18   : ducenti viginti tres.

18  Chai S (Cai) Ed1455 Rusch] Ai S², Ay Cava ΣT,Hai ΠK Φ Ed1530 Clementina, Gai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,29 
Filii Nebo : quinquaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,30 
Filii Megbis : centum quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,31 
Filii Elam alterius : {t. 2 : Erfurt, f. 132vb ; facsim. p. 264b} [Rusch, f. 132vb ] mille ducenti quinquaginta quattuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,32 
Filii Arim : trecenti viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 2,33 
filii Lodadin19  et Ono : septingenti
interl.| interl.|alias : sexcenti||

19  Lodadin] Lod Adid Weber
viginti quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,34 
Filii Hiericho : trecenti quadraginta quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,35 
Filii Senaa : tria millia sexcenti triginta.
Numérotation du verset 1Esr. 2,36 
Sacerdotes. Filii Iadaia20 
interl.| interl.|alias : Idaia ||

20  Iadaia] Idaia Weber
in domo Iesue21   : nongenti septuaginta tres.

21  Iesue Ω Rusch hic et ubique] Iosue Clementina, Hiesue Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,37 
Filii Emmer : mille quinquaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,38 
Filii Phessur : mille ducenti quadraginta septem.
Numérotation du verset 1Esr. 2,39 
Filii Arim : mille decem et septem.
Numérotation du verset 1Esr. 2,40 
levite. Filii Iesue et Cedmiel filiorum Odevia :
interl.| interl.|alias : Odema||
septuaginta quattuor.
interl.| interl.|alias : tres||
Numérotation du verset 1Esr. 2,41 
Cantores. Filii Asaph : centum viginti octo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,42 
Filii ianitorum. Filii Sellum, filii Ather, filii Thelmon, filii Accub, filii Atita22  , filii Sobai, universi centum triginta novem.

22  Atita Weber] Atthita Rusch tantum, Aricha ΩS, Attita Ed1455 , Hatita Clementina, + filii Sobar ΩM ΩS
Numérotation du verset 1Esr. 2,43 
Nathinnei. Filii Sia,
interl.| interl.|alias : Sisai, alias :  Osai ||
filii Asupha, filii Tebbaoth,
marg.| marg.| NATHINNEI  FILII. Beda Venerabilis BEDA. Nathinnei qui post sacerdotes levitas cantores et ianitores in ordine describuntur ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur obedientes officiis levitarum et oblationes in templo suscipientes a populo.||
Numérotation du verset 1Esr. 2,44 
filii Ceros, filii Sysaa23  ,
interl.| interl.|alias : Sisaia, alias :  Siaa ||

23  Sysaa] Syssiaa Weber
filii Phadon,
Numérotation du verset 1Esr. 2,45 
filii Lebana24  , filii Azaba25  ,
interl.| interl.|alias : Agaba, alias :  Abaga ||

24  Lebana] Levana Weber 25  Azaba Ed1455 Rusch] Hazaba Clementina, Abaga Φ ΨD etc., Agaba Weber
filii Accub,
Numérotation du verset 1Esr. 2,46 
filii Agab, filii Selmai, filii Anan,
Numérotation du verset 1Esr. 2,47 
filii Gaddel, filii Gaer26  , filii Raahia27  ,
interl.| interl.|alias Rahaia ||

26  Gaer Rusch Weber] Gaher ΩJ Clementina, Gazer ΩSM 27  Raahia] Rahaia Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,48 
filii Rasin, filii Nechoda, filii Gazem,
Numérotation du verset 1Esr. 2,49 
filii Azec28  ,
interl.| interl.|alias Aza ||

28  Azec] Aza Weber
filii Phasea, filii Besee,
Numérotation du verset 1Esr. 2,50 
filii Asemaa29  , filii Munim, filii Nepthusim,

29  Asemaa] Asenaa Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,51 
filii Bechue30  , filii Acupha, filii Azur31  ,

30  Bechue] Becbuc Weber 31  Azur] Arur Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,52 
filii Besluth,
interl.| interl.|vel : Besloth ||
filii Maida, filii Arsa,
Numérotation du verset 1Esr. 2,53 
filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
Numérotation du verset 1Esr. 2,54 
filii Nasia, filii Athupha32  ,

32  Athupha] Atupha Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,55 
filii servorum Salomonis, filii Sothei33  ,
interl.| interl.|alias : Sophei ||

33  Sothei] Sophei ΩSM, Soteltei Φ ΩJ, Sotai Clementina, Sotei Weber
filii Sophereth34  , filii Pharuda,

34  Sophereth ΩSM Ed1455 Rusch Clementina] Suphereth Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,56 
filii Iala35  , filii Dercon, filii Geddel36  ,

35  Iala Rusch Weber] Ala Φ ΩJ 36  Geddel Ed1455 Rusch Clementina] Gedel Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,57 
filii Saphata37  , filii Athil, filii Phocereth qui erant de Asebaim, filii Amim38   :

37  Saphata Φ S Weber ΨD Ed1455 Rusch] Saphathia Cava M ΩJ, Saphatia ΩSM Weber 38  Amim] Ammi Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,58 
omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
interl.| interl.| hi erant auctores templi qui reficiebant sartatecta si forte fuissent vexata et restaurabant de sacra pecunia||
marg.| marg.| OMNES  NATHINNEI. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur qua etiam in veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum, quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat, adiuncti sunt qui utrum ex Israel an ex proselitis essent ignorabatur, eorumque simul inter filios Israel numerus exponitur, etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequiverant, quia tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur, gaudebant etenim ceteri Israelite eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter penitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad edificandam vel in se vel in aliis domum Domini ascendunt. Sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihil prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur nec possunt indicare utrum ex Israel, id est sancta Ecclesia, fuerint generati, quia tales peccando facti sunt quasi numquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, penitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Israelitas in quibus dolus non est conscribatur in celis.||
Numérotation du verset 1Esr. 2,59 
Et hi qui ascenderunt de Thelmala39  , Thelarsa, Cherub et Don et Mer, et non potuerunt indicare domum patrum suorum et
interl.| interl.|vel : de ||

39  Thelmala] Thelmela Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,60 
Filii Delaia, filii Tobia, filii Nechoda40   : sexcenti quinquaginta duo.

40  Nechoda Ω Ed1455 Rusch] Necoda Clementina Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,61 
Et de filiis sacerdotum : filii Iobia41  , filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis42  uxorem et vocatus est nomine eorum.
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 133ra ; facsim. p. 265a} [Rusch, f. 133ra ] ET DE FILIIS  SACERDOTUM. Beda Venerabilis BEDA. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim ut distincte patesceret qui vere ad populum Israel vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselitorum, id est advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret sed nihilominus in societate transmigrantium unanimi se cum pace servaverunt. Mystice autem querunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes  scripturam genealogie sue nec invenientes, de sacerdotio eiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt ut etsi penitendo ad salutem anime redeant non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam expectent eternam, non tamen scripturam gradus sui quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt.||

41  Iobia] Obia Weber 42  Galaaditis ΩJ Ed1455 Clementina] Galaadiditis Rusch tantum, Galaditis Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,62 
Hi quesierunt scripturam genealogie sue et non invenerunt, et eiecti sunt de sacerdotio.
Numérotation du verset 1Esr. 2,63 
Et dixit Athersata43  eis ut non comederent de sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.

43  Athersata] Athersatha Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,64 
Omnis multitudo quasi vir44  unus,
interl.| interl.| «Multitudinis credentium erat cor unum et anima una » ||

Act. 4, 32.

44  vir] om. Weber
quadraginta quinque45 
interl.| interl.|alias : duo||

45  quinque] duo Weber
millia trecenti sexaginta,
interl.| interl.|quamvis tantus exercitus tam diversi gradus, tam diverse condiciones||
marg.| marg.| OMNIS  MULTITUDO etc. Beda Venerabilis BEDA. Hi eos significant qui profectu emendatioris vite vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vite sufficiunt, sed eorum qui in Christo precesserunt industria coercentur et diriguntur.||
Numérotation du verset 1Esr. 2,65 
exceptis servis eorum, et ancillis qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis
interl.| interl.|in populo||
cantores atque cantrices ducente.
interl.| interl.|qui psalmos dulci modulamine resonabant, quod levite in templo inter quotidiana sacrificia faciebant, quod etiam plures de plebe suis in locis fecisse credibile est||
marg.| marg.| ET IN IPSIS. Beda Venerabilis BEDA. Mystice in templo vel populo Dei sunt cantores, qui maiore animi dulcedine celestia mandata custodiunt, et auditoribus suis crebris exhortationibus custodienda committunt. Bene autem cantoribus cantatrices iuguntur propter sexum, scilicet femineum, in quo plurime reperiuntur persone que non solum vivendo sed etiam predicando corda proximorum ad laudem sui creatoris accendunt, et quasi suavitate sue vocis adiuvant edificantes templum.||
Numérotation du verset 1Esr. 2,66 
Equi eorum {t. 2 : Erfurt, f. 133rb ; facsim. p. 265b} [Rusch, f. 133rb ] sexcenti46  triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
marg.| marg.| MULI  EORUM. Beda Venerabilis BEDA. Mulus ex asino et equa gignitur, mula ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adiuvabantur describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales qui tamen magistris spiritalibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraterne necessitatis dorsum mentis inclinant, et cum ceteris electis de confusione diabolice captivitatis erepti, ad superne civitatis menia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur. Unde : « Imperfectum meum viderunt oculi tui ». Et alibi : « Homines et iumenta salvabis Domine ».||

Ps. 138, 16.
Ps. 35, 7.

46  sexcenti] septingenti Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,67 
cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum sex millia septingenti viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 2,68 
Et de principibus
interl.| interl.|vita eminentioribus||
patrum,
interl.| interl.|qui pro aliis solliciti sunt||
cum ingrederentur templum Domini, quod est in Hierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei
interl.| interl.|precepta legis transcendentes||
marg.| marg.| SPONTE  OBTULERUNT. Beda Venerabilis BEDA. Magne devotionis indicium est, non debitas tantum oblationes, id est lege preceptas, sed etiam non secundum preceptum sed secundum consilium donaria sponte Domino offerre. Lege preceptum est : « Diliges Dominum tuum et proximum tuum sicut teipsum » et cetera huiusmodi. Voluntaria vero oblatio est : « Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes et da pauperibus ». Sicut Apostolus de virginibus : « Preceptum Domini non habeo, consilium autem do ». Recte ergo principes patrum ad construendum domum Dei sponte offerunt, quia quo amplius quique etiam a licitis abstinent, eo efficacius Ecclesiam Dei edificant, cum qui exempla perfectionis eorum agnoscunt, tanto magis committere illicita formidant, quanto eos nec licitis uti considerant.||

Cf. Lc. 10, 27.
Mt. 19, 21.
1Cor. 7, 25.
ad extruendam eam in loco suo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,69 
Secundum vires suas
interl.| interl.|hec est mensura humane perfectionis||
marg.| marg.| SECUNDUM  VIRES  SUAS. He est enim mensura {t. 2 : Erfurt, f. 133rb ; facsim. p. 265b} [Rusch, f. 133rb ] perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesie primo in se deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vite et doctrine illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur, altius vivendo principantur.||
dederunt in impensas operis, auri
interl.| interl.|claritatis sapientie||
solidos sexaginta millia et mille, argenti
interl.| interl.|nitidi eloquii « eloquia Domini eloquia casta » ||

Ps. 11, 7.
minas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
interl.| interl.|opera iustitie vulgi mores transcendentia et sacratis Deo cordibus digna||
interl.| interl.| «sacerdotes tui induantur iustitiam » ||
marg.| marg.| AURI  SOLIDOS. Beda Venerabilis BEDA. Aurum et argentum et vestes sacerdotales principes patrum secundum vires suas in impensas operum templi offerunt, cum viri sancti quidquid sapientie eloquentie et actionis bone percipiunt, bene vivendo in edificationem fidelium conferunt. Certum est pondus auri et argenti, certus numerus sacerdotalium vestium, ut sciamus Domini cogitationes et sermones et actus nosse et digne remunerare.||
marg.| marg.| Notandum vero quantum populo Dei captivitas profuit. Qui enim secundum Ieremiam quattuor millia sexcenti captivitati sunt, inter hostes multiplicati quinquaginta fere millia viri in patriam redierunt, et qui pauperes et servi fuerant auro, argento, vestibus, et servis locupletati revertuntur, et qui propter multitudinem falsorum deorum patriam perdiderunt, nunc unius veri Dei fide gaudentes repatriant, ipsam etiam fidem unanimi devotione colentes, ut qui pro diversitate religionis diverso nomine Iuda et Israel vocabantur nunc pro unitate pietatis antiquo vocabulo omnes Israel vocantur. Cultum namque pietatis que in terra sancta prophetis reclinantibus et exempla iustitie demonstrantibus spreverunt, nunc in terra aliena hostibus idolatrie servientibus dilexerunt. Quos enim libertas et copia in patria negligentes fecit celestium mandatorum, eos servitus et inopia in peregrinatione ad obsequium creatoris adduxit. Humanum enim corpus opibus et libertate solvitur, aerumnis quoque et paupertate ad semetipsum colligitur. Quod ergo in populo illo semel factum est, hoc in omnibus penitentibus quotidie fieri solet dum qui per negligentiam in laqueos diaboli ceciderunt, per industriam penitentie divinitus aiuti resurgunt et qui virtutum operibus a diabolo nudati de Ecclesia recesserunt ad communionem illius maioribus virtutibus exercitari redeunt. Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.||

Ps. 132, 9.
Numérotation du verset 1Esr. 2,70 
Habitaverunt ergo sacerdotes et levite et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis,
marg.| marg.| HABITAVERUNT  ERGO  SACERDOTES ET  LEVITE. Levita a Chaldeis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat, Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Iudeam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldea servitute liberatus est, ita hic per executionem bonorum in quibus predecessores eiusdem gradus conversati sunt, velut ad menia proprie virtutis vel civitatis ascendunt.||
universusque Israel in civitatibus suis.
marg.| marg.| UNIVERSUSQUE  ISRAEL. Beda Venerabilis BEDA. Universum Israel non decem tribus tantum dicit, que quondam vocabantur Israel ad distinctionem duarum que vocabantur Iuda, sed omnes generaliter redeuntes, sive de Iuda et Beniamin sive de aliis tribubus. Nam decem tribubus in Assyrios translatis {t. 2 : Erfurt, f. 133va ; facsim. p. 266a} [Rusch, f. 133va ] et Samaritis in terram eorum substitutis, quicumque remanserant reliquerunt, et fregerunt simulacra et integro corde Domino servire et in templo sacrificare ceperunt sicut scriptum est in Paralipomenon. His ergo qui residui cum tribu Iuda et Beniamin, quibus sociati fuerant captivitati sunt, simulque reversi in patriam et in civitates suas quas vacuas cum agris et villis repererunt. Non enim eas cum ipsi in Babylone servirent, sicut nec duarum tribuum terras quisquam colonus intrarat. Celebravit enim terra sabbata sua cunctis diebus desolationis. Maior autem pars decem tribuum captivata ab Assyriis ultra medorum montes numquam rediit, nec si rediret, civitates suas ingredi posset quas possedere Samarite de quibus sibi promittunt Iudei quod regnante Christo suo cum ceteris sue gentis hominibus sint in Iudeam reversuri, et in toto47  orbe regnaturi. Allegorice. Sacerdotes, levite, cantores, ianitores, et Nathinnei, omnisque Israel in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per penitentiam correpti sunt sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt levite vel filii Israel, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicumque vero ita captivati sunt, ut numquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerent illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt ut numquam resipiscant, et aliis promissa sibi premia relinquant. Unde : « Memor esto unde excideris et age penitentiam, et prima opera fac, sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo » etc. Et alibi : « Tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam ».||

2Par. 34, 33.
Cf. Apc. 2, 5.
Apc. 3, 11.
47  toto] to/toto cacogr. Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_2)