initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. *Liber Esdre primus*>

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Esr. 7,1 
Post hec autem verba
marg.|  POST  HEC. Beda VenerabilisBEDA. Hucusque reditus populi de Babylone in Hierusalem, et relatio vasorum, dedicatio templi, et celebratio sollemnitatum, et dedicatio canticorum Domini, que in terra aliena non poterant cantari sub Zorobabel et Iosue describuntur, que omnia humane salvationis in Christo continent formam, cum hi qui cum peccato originali in mundum venerant, sacramentis fidei purificati salvantur, vel qui peccando fidem corrumpunt, penitendo resipiscunt, et utrique per eundem salvatorem verum regem et sacerdotem verum, Pascha celebrantes de mundo ad Patrem, de morte transeunt ad vitam. Sed quia templo incenso, urbe subversa, Scripture quoque fuerunt peruste, et has miserante Domino reparari oportebat, ut qui edificia eruta restauraverant, haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari. Bene sequitur :   Post hec etc.
in regno Artaxerxis regis Persarum,
marg.|  ARTAXERXIS  REGIS. Beda VenerabilisBEDA. Hunc Artaxerxem, sub quo Esdras de Babylonia Hierosolymam ascendit, Flavius IosephusIOSEPHUS putat esse Xerxem filium Darii qui post illum regnavit, sed chronicorum libri successorem eiusdem Xerxis. Regnavit autem Darius sub quo edificatum est templum annos triginta sex post quem Xerxes annos viginti post quem Archabanus menses septem, quos chronographi pro anno posuere post hunc Artaxerxes annos quadraginta.
Esdras filius Saraie, filii Azarie,
interl.| computata generatione usque ad Aaron legitimus sacerdos computabatur
filii Helchie,
Numérotation du verset 1Esr. 7,2 
filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
Numérotation du verset 1Esr. 7,3 
filii Amarie, filii Azarie, filii Maraioth,
Numérotation du verset 1Esr. 7,4 
filii Zaraie, filii Ozi, filii Bocci,
Numérotation du verset 1Esr. 7,5 
filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.
Numérotation du verset 1Esr. 7,6 
Ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba {t. 2 : Erfurt, f. 138va ; facsim. p. 276a} [Rusch, f. 138va ] velox in lege Moysi, quam dedit Dominus Deus Israel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius.
marg.|  ET  IPSE  SCRIBA  VELOX. Beda VenerabilisBEDA. Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, quia Esdras legem Moysi que consumpta erat refecit, et etiam ut communis maiorum fama est omnem sacre Scripture seriem, quam ignis absumpserat prout videbatur legentibus sufficere scripsit et nonnulla ut referunt que opportuna putabat adiecit, de quibus est et illud : « Et non surrexit propheta in Israel sicut Moyses quem nosset Dominus facie ad faciem » etc. Que verba dicere non potuit, nisi qui diu post Moysen vixit. Et in libro Samuelis : « Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum. Venite et eamus ad videntem. Qui enim propheta hodie dicitur olim vocabatur videns ». Nonnulla autem integra volumina que quondam in populo Israel habebantur, ut est illud in libro Numerorum : « Unde dicitur in libro bellorum Domini » et in Iosue  : « Nonne hoc scriptum est in libro iustorum ». In Regum quoque et Paralipomenon volumine memorantur, libri historici, prophetarum Achye Silonitis, et Semeie Addo, et Nathan. Isaie quoque et Iehu filii Anani id est qui librum Regum Israel scripsisse dicitur, et multa alia quorum nulla debent hodie posse reperiri vestigia. Ferunt quoque pro certo Hebrei quod leviores litteras excogitavit sub nominibus earum quas ante habuerant, quibus {t. 2 : Erfurt, f. 138va ; facsim. p. 276a} [Rusch, f. 138va ] velocissime tantam librorum copiam que consumpta erat reficeret. Ideo non solum scriba sed etiam velox nominatur. Priores autem littere remanserunt apud Samaritas quibus illos quinque libros Moysi, quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.

Dt. 34, 10.
1Rg. (1Sm.) 9, 9.
Nm. 21, 14.
Ios. 10, 13.
3Rg. (1Rg.) 11, 41-43
Cf. 2Par. 9, 29 ; 2Par. 12, 15 ; 2Par. 22, 32.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 16, 7.
Iehu] scrips. hic et ubique, Hieu Weber , Hiesu cacogr. Rusch tantum
Numérotation du verset 1Esr. 7,7 
Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis levitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de Nathinneis in Hierusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
interl.| prolepsis. Nam in sequentibus quomodo venerint et exercitum congregaverint plenius scribitur
marg.|  ET  ASCENDERUNT. Beda VenerabilisBEDA. Notandum quod in capite huius libri scriptum est quod ad permissionem Cyri ascenderunt de Babylone Zorobabel et Iosue, et de filiis Iuda et Beniamin cum sacerdotibus et levitis omnes quorum suscitavit Deus spiritum, de quibus additum est quod essent de captivitate quam transtulit Nabuchdonosor in Babylonem. Hic autem sub Esdra duce nulla Iude, et Beniamin, vel Nabuchodonosor, sed tantum filiorum Israel, et sacerdotum, et levitarum qui cum illo ascenderunt mentio est. Unde videtur quod illi de Iuda et Beniamin fuerunt quos Nabuchodonosor captivavit. Hi autem de decem tribubus qui specialiter post divisionem Israel vocabantur quos Assyriorum reges longe ante captivaverant, et ultra montes medorum fecerunt habitare. Tunc ergo due tribus maxima ex parte redierunt et templum gravi labore restauraverunt. Decem autem tribus que minorem religionis curam habuerunt, quia destructo Chaldeorum imperio libere sub regibus Persarum vivebant, cum templum edificatum et compressam esse Samaritanorum invidiam compererent, tandem aliqui ex eis redierunt, plures ibidem resederunt, quorum progenies usque hodie in eisdem partibus detineri et servire genti Persarum perhibetur. Sicut autem Zorobabel et Iesus Christum significant qui captivitatem humani generis sua gratia relaxat et suam in nobis domum sanctificando et possidendo edificat. Sic Esdras sacerdos et velox scriba eundem qui non venit solvere legem sed adimplere figurat, qui ideo scriba legis vel scriba velox in lege Moysi potuit vocari, quia ipse Moysi legem per angelum dedit, ipse prophetas veritatem docuit, ipse electorum mentes ad intelligendam et faciendam Patris voluntatemaccendit. Unde : « Et hoc testamentum quod disponam domui Israel post dies illos dicit Dominus, dando leges meas in mente eorum » etc., et : « Lingua mea calamus scribe » etc. Lingua enim prophete calamus erat velocis scribe, quia que Dominus illum sine mora temporis intus docebat, hoc ipse per officium lingue foris temporaliter declarabat. Esdras quoque interpretatur ‘adiutor’, quia solus Christus populum suum a tribulationibus liberat, et de confusione vitiorum ad pacem virtutum proficientibus meritorum gradibus inducit. Unde : « Auxilium meum a Domino » etc. Ad hoc sicut Esdras partem populi non minimam de captivitate Hierosolymam reduxit, et pecuniam ac vasa sancta in gloriam templi, et populum ab uxoribus alienigenis pontificali auctoritate purgavit, ita Christus in carne apparens confusionem mundi libera confusione vitiorum intravit ut nos secum rediens ab omni confusione liberatos ad tranquillitatem superne pacis induceret, cuius pais pignus in presenti accipimus secundum illud : « Pacem relinquo vobis pacem meam do vobis », id est temporalem vitam peregrinantibus relinquo perpetuam ad celestem patriam pervenientibus do.

Cf. 1Esr. 2, 1-58.
Cf. Mt. 5, 17.
Cf. Gal. 3, 19.
Cf. Io. 16, 13.
Cf. Hbr. 8, 10; Ier. 31, 33.
Ps. 44, 2.
Ps. 120, 2.
Io. 14, 27.
Numérotation du verset 1Esr. 7,8 
Et venerunt in Hierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
Numérotation du verset 1Esr. 7,9 
Quia in primo die mensis primi cepit ascendere de Babylone, et in primo mensis quinti venit in Hierusalem,
marg.|  QUIA  IN  PRIMO  MENSIS. Beda VenerabilisBEDA. Prima   die mensis cepit ascendere de Babylone et quinto cum filiis transmigrationis et primo die mensis pervenit   in Hierusalem. P rimordium enim mensis in quo luna novum a sole lumen mutuari creditur, novum doni celestis initium significat et bene prima die mensis primi ascendit Esdras de Babylone cum eis quos a captivitate salvabat, quia principium sancte conversationis in quo Satane et regno eius abrenuntiamus, {t. 2 : Erfurt, f. 138vb ; facsim. p. 276b} [Rusch, f. 138vb ] illustratione fit divine pietatis in nobis. Prima quoque die mensis quinti pervenit   in Hierusalem, quia et hoc non nostri libertate arbitrii sed inspiratione superne lucis fit, ut audito evangelio Ecclesie membris incorporemur. Pulcherque et salubris in Ecclesia mos, doctrina patrum inolevit, ut et his qui catechizantur, quattuor evangeliorum sacramentum explanetur, et recitetur in exordio. Item prima die   mensis quinti venit, cum his qui liberati erant ab hostibus Hierusalem, quia dum completis quattuor evangeliorum preceptis celeste regnum ingredimur, quasi novum mensis initium celebramus, quia nove iam lucis gaudia in sole iustitie cernimus, velut post quattuor menses lucide actionis quos in via peregimus, quintum mensem perpetue remunerationis in luce patrie celestis agimus.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Primo mense cepit Esdras ascendere de Babylone et quinto cum filiis transmigrationis venit in Hierusalem . Quattuor enim menses iter de Babylonia in Hierusalem complet, quia per quattuor libros evangelii fidem, et sacramenta veritatis discimus, quibus de captivitate diaboli - Domino duce - erepti ad libertatem filiorum Dei ascendimus, et in eisdem libris precepta continentur operum quorum quasi gressibus quotidianis ad superna promissa veniamus.
iuxta manum Dei sui bonam super se.
marg.|  IUXTA  MANUM  DEI. Confirmatus scilicet gratia et protectione divina qua prospere cepta perficeret. Sic et Christus, quia Deus « erat in Christo mundum reconcilians sibi », manus quoque Dei super eius humanitatem fuit qua in passione exaltatus et ad menia superne civitatis ascendit et fidelibus suis iter patefecit.

2Cor. 5, 19.
Numérotation du verset 1Esr. 7,10 
Esdras
interl.| adiutor
autem {t. 2 : Erfurt, f. 138vb ; facsim. p. 276b} [Rusch, f. 138vb ] paravit cor suum, ut investigaret legem Domini,
interl.| quam flamma consumpserat
marg.|  ESDRAS  AUTEM etc. Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divine voluntatis et dicere posse : « Paratum cor meum Deus paratum cor meum, Deus paratum cor meum » etc.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Christus quoque paravit cor suum ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus providit, qui non solum sine peccato sed etiam « plenus esset gratia et veritate » qui nulla sibi repugnante lege peccati legem Dei absque ulla mentis, vel carnis contradictione servet. Unde : « In capite libri scriptum est de me » etc. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abiectis Phariseorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta evangelii que attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea que per Moysen premiserat ostendit. Unde : « Audistis quia dictum est antiquis : Diliges amicum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros » etc.

Ps. 107, 2.
Cf. Io. 1, 14.
Ps. 39, 8 ; Hbr. 10, 7.
Mt. 5, 43-44.

autem] enim Weber
et faceret et doceret in Israel preceptum et iudicium.
interl.|  » Cepit Iesus facere et docere »

Act. 1, 1.
Numérotation du verset 1Esr. 7,11 
Hoc est autem exemplar epistole edicti, quod dedit rex Artaxerxis Esdre sacerdoti, scribe erudito in sermonibus
interl.| doctrina
et preceptis
interl.| exemplo
Domini et cerimoniis eius in Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 7,12 
Artaxerxis,
interl.| orator
rex regum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo, salutem.
interl.| ad distinctionem scilicet illorum quos de hominibus mortuis aut certe de nullis institutos noverat
marg.|  ARTAXERXES  REX. Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur eique famulabatur christianos principes, sicut et Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt edificari qui servos eius ac legem dilexerunt, atque iuverunt christianos reges figurant, cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit, et eius nomine illum honorificaverit dicens : « Hec dicit Dominus Christo meo Cyro ».

Is. 45, 1.
Numérotation du verset 1Esr. 7,13 
A me decretum est,
marg.|  A ME  DECRETUM. Quia ad regem pervenerat fama divine virtutis, per quam ille incensam a Chaldeis legem eisdem quibus prius propriis sermonibus quamvis alio litterarum caractere, novaverit.
ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de sacerdotibus eius et de levitis ire in Hierusalem tecum vadat.
marg.|  UT  CUICUMQUE. Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt.
Numérotation du verset 1Esr. 7,14 
A facie enim regis et septem {t. 2 : Erfurt, f. 139ra ; facsim. p. 277a} [Rusch, f. 139ra ] consiliatorum eius,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 139ra ; facsim. p. 277a} [Rusch, f. 139ra ] ET  SEPTEM  CONSILIATORUM. In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus que faciunt precepta divine Scripture sequuntur de qua dicitur : « Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terre purgatum septuplum », id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum.

Cf. Est. 1, 13-14.
Ps. 11, 7.
missus es ut visites Iudeam et Hierusalem in lege Dei tui
marg.|  MISSUS  ES. Mittitur Esdras a facie regis, et septem consiliatorum eius, ut visitet   Iudeam et Hierusalem et conversi ad fidem principes seculi et Scripturarum persuasionibus roborati Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdre nomen significat venire desiderant dicentes : « Domine Deus virtutum convertere respice de celo et vide et visita vineam » etc.

Ps. 79, 15.
que est in manu tua,
interl.| non solum in lingua quia « cepit Iesus facere et docere » .
marg.| QUE  EST  IN  MANU. Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophete solent uti, cum dicit legem Dei esse in manu servi illius. Scriptum est enimaa   : « Factum est verbum in manu Aggei prophete » etab   : « Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Elie » etac   : « testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum », quia scilicet prophete non minus operando quam loquendo que Dei sunt predicabant.
marg.|  Christus legem in manu habuit, quia eam quondam per Moysen prout voluit statuit, et nunc eandem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.

Act. 1, 1.
aa  Cf. Agg. 1, 1.
ab  4Rg. (2Rg.) 10, 10.
ac  4Rg. (2Rg.) 17, 13.
Numérotation du verset 1Esr. 7,15 
et ut feras argentum et aurum
marg.|  ET  UT  FERAS. Notanda fides et sapientia regis et consiliatorum eius qui dona sua magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est opere complebat offerenda esse intellexerunt.
quod rex, et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel cuius in Hierusalem tabernaculum est
marg.|  CUIUS  IN  HIERUSALEM. Beda VenerabilisBEDA. Fideliter et docte eum in Hierusalem habere tabernaculum dicit, quem supra dixerat Deum celiad  , tabernaculo enim in itinere utimur et Deus celi tabernaculum habet in Hierusalem, quia qui eternam sedem in celis habet ipse cum peregrinantibus in hac Ecclesia sanctis ad tempus morari dignatur undeae   : « Ecce tabernaculum Dei cum hominibus ». Et quia Esdras non solum predicatorum, quorum unus erat, sed etiam Christi ad cuius membra pertinebat, typum gesserit quasi per illum dona offerimus, cum in omnibus opitulatione indigemus ut bona que agimus Deo Patri accepta sint. « Nemo - enim inquit - venit ad Patrem nisi per me »af  . Et de illo Paulus aitag   : « Ipse est propitiatio pro peccatis nostris ».

ad  1Esr. 7, 12.
ae  Apc. 21, 3.
af  Io. 14, 6.
ag  Re vera 1Io. 2, 2.
Numérotation du verset 1Esr. 7,16 
et omne argentum et aurum
marg.|  ET  OMNE  ARGENTUM  ET  AURUM. De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt, ut per hoc patrem cum sanctis habeant, et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostie ad offerendum Domino comparantur, cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis, quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur. Sunt autem quedam sanctorum clarissime virtutes, que non omnibus in exempla operis possunt ostendi, sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Danielah  et Ieremiasai  {t. 2 : Erfurt, f. 139rb ; facsim. p. 277b} [Rusch, f. 139rb ] pueri prophetaverunt quod Iohannes nondum natusaj  , quod Cornelius cum domo sua nondum baptisatus Spiritum sanctum accepitak  , et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes que super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus mirari quidem velut divina debemus, sed quasi possibilia imitari non valemus.

ah  Cf. Dn. 1, 11-13.
ai  Cf.Ier. 1, 6-13.
aj  Cf. Lc. 1, 41.
ak  Cf. Act. 10, 44.
quodcumque inveneritis in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui que est in Hierusalem
interl.| nota nonnullos sacerdotes in Babylonia cum residuis populi remansisse

inveneritis] inveneris Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,17 
libere accipe et studiose
interl.| hac de causa data est pecunia
eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos et sacrificia et libamina eorum,
interl.| que scilicet de frugibus terre offerbantur ut panis et simila et spice
et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,18 
Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento, et auro, ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite.
Numérotation du verset 1Esr. 7,19 
Vasa
interl.| electorum corda
marg.|  VASA  QUOQUE. Verus Esdras vasa misericordie que sibi traduntur ab hominibus in conspectu patris in supernam Hierusalem tradidit. De quibus dicitural   : « Quomodo poterit quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem ». Fortis enim erat rex Babylonis, id est diabolus, sed victus et ligatus a Domino ea que iniuste possidebat vasa, id est electorum corda amisit, neque auferenti et ad supernam civitatem cuius erant propria reducenti contradicere potuit.

al  Cf. Mt. 12, 29.
quoque que dantur tibi in ministerium domus {t. 2 : Erfurt, f. 139rb ; facsim. p. 277b} [Rusch, f. 139rb ] Dei tui, trade in conspectu Dei Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,20 
Sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis,
Numérotation du verset 1Esr. 7,21 
et a me. Ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arce publice, qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos scriba legis Dei celi absque mora detis,
marg.|  ET A  ME. Principes christiani subiectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster absque mora tribuant, nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione vere fidei, frumentum in ostensione bone operationis, vinum in fervore dilectionis, oleum in hilaritate misericordie, et hec omnia sub centenario numero sacerdoti magno, et scribe legis Dei celi dari iubentur, id est Christo qui celestia nobis mandata a Patre deferens celestia obedientibus in domo Patris premia promisit. Centenarius enim qui in computo digitorum a leva transit in dexteram, ea que in dextera indicis id est vita eterna sunt gaudia designat. Talentum autem triplicis mensure traditur minimum librarum quinquaginta medium librarum septuaginta summum librarum centum viginti, chorus triginti modii, batus qui et ephi decima pars chori, id est tres modii.

Artaxerxes] Artaxerxis Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,22 
usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti choros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
marg.|  SAL  VERO. Beda VenerabilisBEDA.   Sal sapientiam significat, et inde - communi locutione - hebetes insulsi vocantur. Sed interest cuiusmodi sit   sal nam et Dominus per legem omni sacrificio   sal offerri precepit et in evangelio dicitam   : « Habete sal in vobis et pacem habete inter vos ». Nec tamen frustra David in Valle salinarum Idumeos percussisse legituran  , quia scilicet sal celestis sapientie quo initiantur catechumini in cunctis operum nostrorum sacrificiis offerre iubemur. Salinam vero vallium cum incolis suis percutit David, quia infirmam et mundanam sapientiam cum sectatoribus suis Christus destruit. Unde bene precipitur sal absque mensura tribui diligenter in domo Dei celi quia necesse est ut quidquid sapientie quis habet totum hoc in obsequium Dei exhibeat. Recolendum vero quod superius dixerunt Samaritani scribentes ad alterum Artaxerxem, quia memores salis quod in palatio comederant, tolerare non poterant templum, et civitatem Dei contra utilitatem eius edificari. Hic autem Artaxerxes iubet omnibus arce publice custodibus, ut inter cetera sal in quantum opus sit tribuant in domo Dei. Ibi enim congnoscitur quod heretici ad impugnandam Ecclesiam fraudulento humane sapientie gustu animantur, hic autem quod conversi ad fidem sapientes ipsam per disciplinam seculari sapientie adiuvant, dum per adversarios expugnant.

am  Mc. 9, 50.
an  Cf. 1Par. 18, 12.
Numérotation du verset 1Esr. 7,23 
Omne quod ad ritum Dei celi pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei celi, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius.
Numérotation du verset 1Esr. 7,24 
Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et levitis, cantoribus ianitoribus, Nathinneis et ministris domus Dei huius, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.
marg.|  VOBIS  QUOQUE. Hoc privilegio ostenditur, quod cetera plebs filiorum {t. 2 : Erfurt, f. 139va ; facsim. p. 278a} [Rusch, f. 139va ] Israel ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur, ut qui divino servitio supererant occupati a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse que divine servitutis posceret cultus.
Numérotation du verset 1Esr. 7,25 
{t. 2 : Erfurt, f. 139va ; facsim. p. 278a} [Rusch, f. 139va ] Tu autem Esdras secundum sapientiam Dei tui
interl.| patenter exprimit Artaxerxes quid reges temporibus christianis haberent devotionis, quid ve erga fidem veritatis omnibus agerent
marg.|  TU  AUTEM etc. Beda VenerabilisBEDA. Repetit rex que supra dixerat, et veritatem quam cognovit iterato sermone confirmat. Supra enim ait in manu Esdre esse, quia lex Dei sapientia est. Undeao   : « Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium lex Dei eius in corde ipsius ». Et iustus in manu sua legem Dei et sapientiam habet, dum in omnibus que agit et loquitur memorem se divine voluntatis ostendit. Mystice autem Dominus noster habet sapientiam in manu sua « ipse est enim Dei virtus et Dei sapientia »ap  . Constituit   iudices , id est presides Ecclesiarum, qui secundum voluntatem eius iudicent omnia, et indoctis per orbem fidem predicent, et omnis qui decreta contemnit legis illius, vel presenti pena vel futua iuxta modum peccati sui punietur. In his Artaxerxes expressit quid futuri temporibus christianis devotionis haberent, quid erga fidem veritatis agerent reges.
marg.|  Possumus Esdre personam etiam ad quemlibet doctorem Ecclesie referre, quibus sepe reges et principes litteras pro statu fidelium miserunt.

ao  Ps. 36, 30-31.
ap  1Cor. 1, 24.
que est in manu tua, constitue iudices et presides, ut iudicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
Numérotation du verset 1Esr. 7,26 
Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, iudicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantie eius, vel certe in carcerem. Et dixit Esdras scriba :
interl.| Esdras accepta epistola in Dei laudem prorupit

et…scriba] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,27 
Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini que est in Hierusalem
interl.| non est dubatandum dicta regis sancta esse et mystica, que propheta ei divinitus inspirata confirmat, a quo etiam domum Dei glorificatam manifestat
Numérotation du verset 1Esr. 7,28 
et in me inclinavit misericordiam suam coram rege, et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus, et ego confortatus manu Domini
interl.| potestate scilicet qua omnia operatur
marg.|  ET  EGO  CONFORTATUS. Sic quisque ad alios congregandos idoneus per doctrinam suam efficitur, debrius per gratiam Dei contra omnia que sanctorum opus impediunt mente roboratur.

suam] om. Weber
Dei mei que erat in me congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_7)