initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<19. Liber Neemiae vel Esdrae secundus**>

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Esr. 11,1 
Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem. Reliqua vero plebs misit sortem ut tolleret unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus.
interl.| interl.| sublimem vitam electorum quam imitando sequi non possumus congaudendo et venerando nostram facere debemus||
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 150ra ; facsim., p. 299a} [Rusch, f. 150ra ] HABITAVERUNT  AUTEM. Beda Venerabilis BEDA. Nunc completa est dispositio que mox facta civitate inchoata erat, sed usque ad hoc tempus terminari nequibat nondum recensito populo vel expletis sollemnitatibus septimi mensis qui scilicet in civitate sancta qui in aliis habitarent. Mystice autem principes Ecclesie quantum culmine potentie plebem transcendunt, tantum debent vite meritis transcendere. Relique enim civitates Israel devotam plebis conversationem significant. Habitatio vero Hierosolymorum eorum actus specialiter significat qui iam superato certamine vitiorum libera mente visioni superne pacis appropinquant unde : « Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob ». Unde etiam consequenter decima pars plebis in Hierusalem habitationem sortitur, relique vero decem resident in urbibus suis, quia perfectorum est, id est eorum qui precepta decalogi ad integrum in dilectione Dei et proximi custodiunt, celestibus secretis mente proximare et pacem summe beatitudinis inter turbines vite labentis imitari cum in illis qui generalia Dei mandata servant pateat ianua ad vitam eternam. Tales enim quasi in civitatibus a Domino sibi traditis morantur, quia in custodia divine legis contra insidias diaboli sese muniunt. De his vero qui omnino mundo renuntiant et Dominum sequuntur et velut in arce Hierusalem et proximi templo et arce Testamenti inhabitant, quia gratie conditoris sublimius appropiant. Benedicit universus populus, quia non eis humane providentie electione sed proventu sortis contigit habitatio sancte civitatis, sicut et ceterarum possessio civitatum tempore Iosue data est filiis Israel, quia et parva parvi et magna magni non sui libertate vel industria arbitrii sed occulti iudicis et largitoris munere percipiunt.||

a Ps. 86, 2.
b Ios. 1, 6.

1 Hierusalem] + optimates absque sorte in medio populi (in metropoli ΩJ) habitabant (habitabunt ΩJ) ΩS J ; cf. Cor1=2=3 (hebr. antiq. non habent)2 tolleret Ed1455 Rusch] tollerent Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,2 
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Hierusalem.
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 150rb ; facsim., p. 299b} [Rusch, f. 150rb ] ET IN HIERUSALEM  HABITARENT. Beda Venerabilis BEDA. His verbis ostenditur quod universus Israel, id est decem tribus in urbibus suis habitabant, in quibus etiam sacerdotes et levite decretam sibi ex lege portionem tenebant. De tribus autem Iuda et Beniamin quoscumque sors elegit, habitabant in Hierusalem simul, et de sacerdotali et levitica tribu. Tribus enim Beniamin ibi antiquitus manebat tribus autem Iuda a temporibus David cum ipse etiam eam totius regni metropolim fecit quibus etiam tribus Levi addita est exquo illuc arca Dei adducta et templum et altare contructum est. In sequentibus enim huius libri invenies quia de his tantum tribubus habitatores Hierusalem computat quorum omnium etiam summam accepit vel annectit quorum expleto catalogo adiungit in quibus urbibus cetera pars earumdem decem tribuum habitaverit. Nam sequitur :  de filiis Iuda habitaverunt in Chariatharbe etc.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Iudas interpretatur confitens vel confessio, Beniamin filius dextere, Levi additus vel assumptus, quorum omnium tribus partim in Hierusalem partim in subiectis civitatibus a Deo sibi datis habitant, quia multi et diversi sunt profectus fidelium pro quibus et multe mansiones in celis. Alii generalia Dei precepta servare contenti sunt : Non occidere scilicet, non adulterari, non furtum facere et huiusmodi. Alii nituntur apprehendere arcem perfecte vite sed quisque pro sua vocatione gratiam sui conditoris laudat et confitetur et sunt filii regni quod est in dextera Dei et ab illo assumuntur in vitam. « Cum eorum qui sunt in agro unus assumetur et alter relinquetur ».||

Io. 14, 2.
Cf. Mt. 19, 17.
Mt. 24, 40.

obtulerant Ω Ed1455 Rusch Clementina] obtulerunt Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,3 
Hi sunt itaque principes provincie qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda. Habitavit unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, levite, Nathinnei et filii servorum Salomonis.
Numérotation du verset 2Esr. 11,4 
Et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin. De filiis Iuda : Athaias filius Aziam, filii Zacharie, filii Amarie, filii Saphatie, filii Maleleel. De filiis Phares :

Saphatie ΩJ Ed1455 Rusch] Saphatia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,5 
Hismaasia filius Baruch, filius Coloza, filius Asia, filius Adaia, filius Ioarib, filius Zacharie, filius Silonites,

Hismaasia] Imaasia Weber | Asia Rusch] Azia Weber | Adaia Weber] corr., Adadia tantum Rusch | Ioarib] Ioiarib Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,6 
omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti {t. 2 : Erfurt, f. 150rb ; facsim., p. 299b} [Rusch, f. 150rb ] sexaginta novem viri fortes.

novem] octo Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,7 
Hi sunt autem filii Beniamin : Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Numérotation du verset 2Esr. 11,8 
et post eum Gebbai10  , Sellai nongenti viginti octo,

10  Gebbai Ed1455 Rusch Clementina] Gabbai Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,9 
et Iobel11  filius Zechri prepositus eorum et Iudas12  filius Sennua super civitatem secundus.

11  Iobel Ed1455 Rusch] Iohel Weber 12  Iudas Ω Ed1455 Rusch Clementina] Iuda Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,10 
Et de sacerdotibus : Idaia filius Ioarib, Iachin,
Numérotation du verset 2Esr. 11,11 
Saraia filius Helchia, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob13  princeps domus Dei

13  Achitob ΩSJ Rusch Clementina] Ahitub Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,12 
et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroam, filius Pheleia14  , filius Amsi, filius Zacharie, filius Phessur, filius Melchie

14  Pheleia Ed1455 Rusch] Felelia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,13 
et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo. Et Amasai15  filius Azriel, filius Azi16  , filius Mosollamoth, filius Emmer

15  Amasai ΩSJ Ed1455 Rusch] Amassai Weber 16  Azi Ω Ed1455 Rusch] Aazi Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,14 
et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo et prepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Numérotation du verset 2Esr. 11,15 
Et de levitis : Sebenia filius Asob, filius Azaricam, filius Asabia, filius Bonni17  ,

17  Bonni] Boni Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,16 
et Sabathai et Iosabeth18  super opera que erant forinsecus in domo Dei a principibus levitarum.

18  Iosabeth Rusch] Iozabel ΩS, Iozabed ΩJ Clementina, Iozabeth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,17 
Et Mathania filius Micha, filius Zebedei19  , filius Asaph, princeps ad laudandum et confitendum in oratione, et Becbecias20  secundus de fratribus eius et Abda filius Samuha21  filius Galal filius Idithun :

19  Zebedei ΩJM Ed1455 Rusch Clementina] Zebdei Weber | 20  Becbecias Ed1455 Rusch] Becbecia Weber | 21  Samuha Ed1455 Rusch] Sammua Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,18 
omnes levite in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
Numérotation du verset 2Esr. 11,19 
Et ianitores : Accub22  , Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo.

22  Accub ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina] Accob Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,20 
Et reliqui ex Israel sacerdotes et levite in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua.
Numérotation du verset 2Esr. 11,21 
Et Nathinnei qui habitabant in Ophel et Syaha23  et Gaspha de Nathinneis.

23  Syaha Ed1455 Rusch] Siaha Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,22 
Et episcopus levitarum in Hierusalem : {t. 2 : Erfurt, f. 150va ; facsim., p. 300a} [Rusch, f. 150va ] Azi filius Baani24  , filius Asabie, filius Mathanie, filius Miche. De filiis Asaph : cantores in ministerio domus Dei.

24  Baani Φ ΨDJM Rusch] Banni Ed1455 , Bani Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,23 
Preceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos,
Numérotation du verset 2Esr. 11,24 
et Fataia filius Mesezebel, de filiis Zara25  filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi

25  Zara ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina] Zera Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,25 
et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Chariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capseel26  et in viculis eius

26  Capseel ΩSM Ed1455 Rusch] Capsel Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,26 
et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth27 

27  Cf. Ios. 15, 27 : Bethfeleth.
Numérotation du verset 2Esr. 11,27 
et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,28 
et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,29 
et in Remmon28  et in Sara et in Ierimuth29 

28  Remmon Rusch] Ainremmon Weber 29  Ierimuth ΩMJ Ed1455 Rusch Clementina] Iarimuth ΩS, Irimuth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,30 
Zonoa30  Odollam et villis earum, Lachis et regionibus eius Azecha31  et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee
interl.| interl.| que est ad australem plagam scilicet terminus tribus Iude||

30  Zonoa Ed1455 Rusch] Zanoa Weber 31  Azecha] Azeca Weber
usque ad vallem Ennon.
interl.| interl.| que est ad aquilonem terminus Iude iuxta Hierusalem ad orientem||
Numérotation du verset 2Esr. 11,31 
Filii autem Beniamin a Geba, Mechmas et Hai32  et Bethel et filiabus eius

32  Hai Ed1455 Rusch Clementina] Aia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,32 
Anathoth, Nob, Anana33  ,

33  Anana Ed1455 Rusch] Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,33 
Asor, Rama, Gethai34  ,

34  Gethai Ed1455 Rusch] Getthaim Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,34 
Madid35  , Seboim, Neballa, Loth,

35  Madid Ed1455 Rusch] Adid Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,35 
et Ono valle Artificum.
Numérotation du verset 2Esr. 11,36 
Et de levitis partitiones Iuda et Beniamin.
interl.| interl.| significatque in possessione filiorum Iuda et Beniamin levite sortem iuxta decretum legis acceperunt||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_11)