initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<19. Liber Neemiae vel Esdrae secundus**>

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Esr. 2,1 
marg.| marg.| IN MENSE  NISAN. Beda Venerabilis BEDA. Qui scilicet est primus mensis anni secundum Hebreos in quo semper Pascha celebrant quem nos aprilem dicimus. Quod ergo supra dixit, quia luxit, ieiunavit et oravit  diebus multis, patet quia quattuor continuis mensibus nono scilicet, decimo, undecimo et duodecimo sacre devotioni institit expectans quando posset opportune regi desiderium suum intimare. Erat quidem princeps vinarius, regi poculum porrigebat officium letitie foris agebat, sed interius lugebat, quia civitatem sanctam dirutam et populum Dei inimicorum opprobrio afflictum meminerat unde : « Super flumina Babylonis illic sedimus » etc.||

a Ps. 136, 1.
anno vicesimo Artaxersis regis et vinum erat ante eum. Et levavi vinum et dedi regi et eram quasi languidus ante faciem eius.

et] + non Weber
Numérotation du verset 2Esr. 2,2 
Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis cum te egrotum non videam ? Non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est. Et timui valde ac nimis.
Numérotation du verset 2Esr. 2,3 
Et dixi regi : Rex in eternum vive, quare non mereat vultus meus, quia civitas domus sepulcrorum patris mei deserta est et porte eius combuste sunt igni ?
Numérotation du verset 2Esr. 2,4 
Et ait mihi rex : Pro qua re postulas ? Et oravi Deum celi,
Numérotation du verset 2Esr. 2,5 
et dixi ad regem : Si videtur regi bonum,
marg.| marg.| SI VIDETUR etc. Beda Venerabilis BEDA. Sicut per Cyrum primum Persarum regem Christus significatur quia captivitatem populi Dei solvit et templum instaurari precepit, ita per successorem eius Artaxersem qui Hierusalem reedificari eadem devotione mandavit ipsum accipimus qui Ecclesiam per officium predicatorum construit. Unde bene Artaxerses ‘lumen silentio temptans’ interpretatur. Lumen enim vite Dominus est, qui corda fidelium silentio temptat, dum eos aliquando dulcedine gratie celestis illustrat, aliquando pressuris presentis vite obnubilat, ut temporalibus adversis eruditi ardentius eterna bona desiderent.||
marg.| marg.| Memorabilis hic annus quo Hierusalem edificari permissa est et olim prophetia Danielis presignatus dicente ad eum angelo septuaginta hebdomadas abbreviatas esse super populum eius et super civitatem sanctam. Et paulo post : « Ab exitu sermonis ut respondeatur et edificetur Hierusalem usque ad christum ducem septem hebdomades hebdomade sexaginta duo erunt ». Et paulo post : « Confirmabit pactum multis hebdomada una et in dimidio una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium ». Ergo hebdomades a vicesimo anno Artaxersis quando edificandi Hierusalem licentiam dedit quo tempore, ut IULIUS AFRICANUS scribit regni Persarum centum viginti quinque anni {t. 2 : Erfurt, f. 143rb ; facsim., p. 285b} [Rusch, f. 143rb ] fuerant evoluti et totidem usque ad Alexandrum Magnum, quando Darium occidebat imperfecti remanebant. Captivitatis enim Hierusalem centesimus octogesimus et quintus annus erat, et perveniunt usque ad tempora dominice passionis per quam sacrificia legalia finita sunt. Habent vero singule hebdomade septenos annos et fiunt quadringenti quindecim secundum lune scilicet cursum, ita ut singuli novo et insolito more non amplius quam duodecim menses lunares habent. Unde angelus septuaginta hebdomades non annumeratas sed abbreviatas super populum dicit qui sunt anni solares quadringenti septuaginta quinque, de qua tota prophete sententia plenissime prout potui in libro temporum edissere curavi.||

Cf. Dn. 9, 25 : « Scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad christum ducem ebdomades septem et ebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum ».
Cf. Dn. 9, 27 : « Confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio ».
et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudeam ad civitatem sepulcri patris mei et edificabo eam.
Numérotation du verset 2Esr. 2,6 
Dixitque mihi rex et regina que sedebat iuxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris ? et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus.
Numérotation du verset 2Esr. 2,7 
Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudeam
Numérotation du verset 2Esr. 2,8 
et epistolam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum.
Numérotation du verset 2Esr. 2,9 
Et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistolas regis. Miserat autem {t. 2 : Erfurt, f. 143rb ; facsim., p. 285b} [Rusch, f. 143rb ] rex mecum principes militum et equites.
Numérotation du verset 2Esr. 2,10 
Et audierunt Sanaballath Horonites et Tobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna quod venisset homo qui quereret prosperitatem filiorum Israel.
marg.| marg.| ET AUDIERUNT etc. Contristantur heretici et omnes Ecclesie inimici, quotiens electos pro catholica fide vel morum correctione quibus Ecclesie muri renoventur, conspiciunt laborare. Notanda enim est animorum rerumque diversitas. Supra quidem dicti sunt qui de captivitate remanserant in Iudea in afflictione magna et opprobrio fuisse. Neemias quoque longum cum fletu et precibus duxisse in invium quia murus Hierusalem dissipatur et porte combuste. Nunc autem versa vice hostes contristantur et affliguntur quia edificia illius restauranda et cives ab insultatione hostium intelligunt liberandos unde : « Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit sed tristitia vestra vertetur in gaudium ». Flente autem mundo qui gaudebat tristitia iustorum vertitur in gaudium, cum res Ecclesie crescere et eos qui peccando erraverant penitendo redire cognoscunt.||

Io. 16, 20.

Ammanites Weber] Amanites ΩS Ed1455 Rusch, Amonites ΩM
Numérotation du verset 2Esr. 2,11 
Et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus.
Numérotation du verset 2Esr. 2,12 
Et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam.
Numérotation du verset 2Esr. 2,13 
Et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni.
marg.| marg.| CONSIDERABAM  MURUM. Diversa destructe urbis loca lustrando pervagatur et singula quomodo debeant reparari sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritalium est sepius noctu surgere et sollerti indagine statum Ecclesie quiescentibus ceteris inspicere, ut vigilanter inquirant quomodo ea que vitiorum bellis sordidata vel eiecta sunt corrigant et erigant. Murus autem  Hierusalem dissipatus iacet et conversatio fidelium terrenis et infimis sordet affectibus. Porte sunt  igni consumpte cum hi qui aliis introitum vite pandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum ceteris ignavia torpent et temporalibus curis inserviunt.||
Numérotation du verset 2Esr. 2,14 
Et transivi ad portam Fontis et ad aqueductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret.
Numérotation du verset 2Esr. 2,15 
Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii.
Numérotation du verset 2Esr. 2,16 
Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram.
Numérotation du verset 2Esr. 2,17 
Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est,
marg.| marg.| QUIA  HIERUSALEM  DESERTA. Beda Venerabilis BEDA. Plana sunt hec et spiritalis sensu congrua, {t. 2 : Erfurt, f. 143va ; facsim., p. 286a} [Rusch, f. 143va ] quia doctores, immo omnes qui zelo Dei fervent in afflictione maxima sunt, quamdiu Hierusalem - id est visionem pacis - quam nobis Deus reliquit et commendavit bellis dissensionum cernunt esse desertam, et portas virtutum quas iuxta Isaiam laudatio occupare debuit prevalentibus inferorum portis deiectas et opprobrio habitas.||

Cf. Is. 60, 18.
et porte eius consumpte sunt igni venite et edificemus muros Hierusalem et non simus ultra opprobrium.
Numérotation du verset 2Esr. 2,18 
Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum et verba regis que locutus est mihi et aio : Surgamus et edificemus. Et confortate sunt manus {t. 2 : Erfurt, f. 143va ; facsim., p. 286a} [Rusch, f. 143va ] eorum in bono.
Numérotation du verset 2Esr. 2,19 
Audierunt autem Sanaballath Horonites et Tobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos, et despexerunt dixeruntque : Que est hec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis ?

Amma
Numérotation du verset 2Esr. 2,20 
Et reddidi eis sermonem dixique ad eos : Deus celi ipse nos iuvat et nos servi eius sumus, surgamus et edificemus, vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_2)