initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. Liber Esdrae quartus**>

Capitulum 1

Numérotation du verset 4Esr. 1,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 157va ; facsim., p. 314a} [Rusch, f. 157va ] Incipit liber Esdre quartus . Liber Esdre prophete secundus, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchie, filii Sadanie, filii Sadoc, filii Achitob,

1 Incipit… quartus Ed1455 Rusch] Liber tertius Esdre Tr621, Esdras secundus ΩM (f. 123vb), om. Weber | 2 secundus Ed1455 Rusch Clementina] om. ΩM Tr621 Weber | 3 Sadanie Rusch Ed1455 Clementina] Salame Tr621 Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 1,2 
filii Achie, filii Phinees, filii Eli, filii Amerie, filii Asiei, filii Marimoth, filii Arna, filii Ozie, filii Borith, filii Abissei, filii Phinees, filii Eleazar,

filii Eli] scrips. hic et ubique, f. Heli Rusch Weber, om. Tr621 Asiei] Asiel Clementina, Aziei Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 1,3 
filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxerxis regis Persarum.
Numérotation du verset 4Esr. 1,4 II
Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset 4Esr. 1,5 
Vade
interl.| interl.|+ fac| ||

Codd. : Tr621 ; om. Rusch
et nuntia
interl.| interl.|+ doce| ||

Codd. : Tr621 ; om. Rusch

nuntia Tr621 Rusch Clementina Bensly] annuntia Weber
populo meo facinora
interl.| interl.|+ egritudine| ||

Codd. : Tr621 ; om. Rusch
ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient10  filiis filiorum11  ,

10  nuntient] nuntietur Tr621 11  filiorum Rusch Clementina] + suorum Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,6 
quia peccata parentum ipsorum12  in illis creverunt. Obliti enim mei13  sacrificaverunt diis alienis.

12  ipsorum Rusch Clementina] illorum Tr621 Weber 13  mei Rusch Clementina] me Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,7 III
Nonne ego eos eduxi14  eos15  de terra Egypti de domo servitutis ? Ipsi autem irritaverunt me et consilia mea spreverunt.

14  eos eduxi Tr621] inv. Weber 15  eos Tr621] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,8 
Tu autem excute comam capitis tui et proiice omnia mala super illos, quoniam non obedierunt16  legi mee. Populus autem est17  indisciplinatus.

16  obedierunt] obaudierunt Bensly 17  est Tr621 Rusch Clementina] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,9 
Usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli ?
Numérotation du verset 4Esr. 1,10 
Reges multos propter eos subverti, pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi.
Numérotation du verset 4Esr. 1,11 
Omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci.
Numérotation du verset 4Esr. 1,12 
Tu vero loquere ad eos dicens : hec dicit Dominus :
Numérotation du verset 4Esr. 1,13 
nempe ergo18  vos per19  mare transmeavi20  et plateas vobis in initio21  munitas exhibui. Ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem.

18  ergo] ego Tr621 Weber | 19  per Tr621] om. Weber | 20  transmeavi Rusch Clementina] traieci Tr621 Weber | 21  initio Rusch Clementina] invio Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 1,14 
lucem vobis per columnam ignis22  prestiti et magna mirabilia feci in vobis. Vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.

22  ignis] om. Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 1,15 
Hec dicit Dominus omnipotens : coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et23  illic murmurastis.

23  et Rusch] om. Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 1,16 
Et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmurastis24  .

24  murmurastis Tr621* Rusch Clementina] murmuratis Tr621² Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,17 
Ubi sunt beneficia que prestiti vobis ? Nonne in deserto cum esuriretis25  proclamastis ad me

25  esuriretis Tr621 Rusch Clementina] + et sitiretis Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,18 
dicentes : ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos ? Melius nobis fuerat servire Egyptiis quam mori in deserto hoc.
Numérotation du verset 4Esr. 1,19 
Ego dolui gemitus26  vestros et dedi vobis manna27  in escam. Panem angelorum manducastis.

26  gemitus Tr621 Rusch] gemitos Weber 27  vobis manna Rusch Clementina] mannam vobis Weber, inv. Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 1,20 
Nonne cum sitiretis petram excidi et fluxerunt aque in saturitatem28   ? Propter estus foliis29  arborum vos texi.

28  saturitatem Rusch Clementina] satietate Tr621, satietatem Weber 29  foliis Tr621 Rusch Clementina] folia Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,21 
Divisi vobis {t. 2 : Erfurt, f. 157vb ; facsim., p. 314b} [Rusch, f. 157vb ] terras pingues, Chananeos et Pherezeos et Philistinos30  a facie vestra proieci. Quid faciam vobis adhuc dicit Dominus ?

30  Philistinos Rusch Clementina] Philistheos Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,22 
Hec dicit Dominus omnipotens : in deserto cum essetis in flumine Amorreo31  sitientes et blasphemantes nomen meum,

31  Amorreo] scrips., Ammorreo Rusch Clementina, amaro Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,23 
non ignem vobis pro blasphemiis dedi sed mittens lignum in aquam32  dulce feci flumen.

32  aquam] aqua Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,24 IV
Quid tibi faciam, Iacob ? Noluisti obedire33  Iuda? Transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea

33  obedire Rusch Clementina] me obaudire Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,25 
quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam. Petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor34  .

34  miserebor Rusch Clementina] + vestri Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,26 
Quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. Maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.
Numérotation du verset 4Esr. 1,27 
Non quasi me dereliquistis sed vosipsos, dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Esr. 1,28 
Hec dicit Dominus omnipotens : nonne ego vos rogavi ut pater filios et35  mater filias et nutrix parvulos suos

35  et Rusch Bensly] + ut Clementina Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,29 
ut essetis mihi in populum36  et ego vobis in Deum et vos mihi in filios et ego vobis in patrem ?

36  populum Rusch Clementina Bensly] –lo Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,30 
Ita vos collegi ut gallina pullos37  suos sub alas suas. Modo autem quid faciam vobis ? proiiciam vos a facie mea.

37  pullos Rusch Clementina Bensly] filios Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,31 
Oblationem cum mihi attuleritis38  , avertam faciem meam a vobis. Dies enim festos vestros et neomenia39  et circumcisiones40  repudiavi.

38  oblationem cum mihi attuleritis Rusch Clementina] oblationes mihi cum obtuleritis Weber | 39  neomenia] –nias Weber | 40  circumcisiones Rusch Clementina] + carnis Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 1,32 
Ego misi pueros meos prophetas ad vos quos acceptos interfecistis et laniastis corpora eorum41  quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.

41  eorum Rusch Clementina] illorum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,33 
Hec dicit Dominus omnipotens. Domus vestra deserta est. Proiiciam vos sicut ventus stipulam
Numérotation du verset 4Esr. 1,34 
et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum42  neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.

42  meum Rusch Clementina] + vobiscum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,35 V
Tradam domos43  vestras populo venienti
interl.| interl.|+ gentili cretenti| 44  ||

44  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

43  domos v.] domus vestros Tr621, domus v. Weber
qui me non audientes credunt quibus signa non ostendi, facient que precepi.
Numérotation du verset 4Esr. 1,36 
Prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum45  * eorum.
interl.| interl.|+ antiquorum verborum et exemplorum| 46  ||

46  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

45  antiquitatum Tr621 Weber] iniquitatum Rusch Clementina
Numérotation du verset 4Esr. 1,37 
Testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum letitia, me non videntes oculis carnalibus sed spiritu credentes47  que dixi.

47  credentes Rusch Clementina] credent Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,38 
Et nunc, frater, aspice que48  gloria et vide populum venientem ab oriente.
interl.| interl.|+ lumen fidei| 49  ||

49  Codd. : Tr621 ; om. Rusc

48  frater aspice que Rusch Clementina] pater aspice cum Weber, super aspice cum Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 1,39 
Quibus dabo ducatum
interl.| interl.|+ patriarcharum| 50  ||

50  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
Abraham, Isaac et Iacob et
interl.| interl.|+ prophetarum| 51  ||

51  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
Osee et Amos et Michee et Ioel52  et Abdie et Ione

52  Ioel] Iohelis Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 1,40 
et Naum et Abacuc, Sophonie. Aggei, Zacharie et Malachim, qui et angelus Domini vocatus est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_1)