initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. *Liber Esdrae quartus*>

Capitulum 6

Numérotation du verset 4Esr. 6,1 XII ΩM Tr
Et dixit ad me : Initio terreni orbis et antequam starent exitus seculi et antequam spirarent conventiones ventorum

1 initio Tr621 Rusch ] initium Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,2 
et antequam sonarent voces tonitruum et antequam splenderent nitores coruscationum et antequam confirmarentur fundamenta paradisi,

coruscationum] coruscuum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,3 
et antequam viderentur decori flores, et antequam confirmarentur mote virtutes
interl.| celestes


decori Rusch Clementina ] decores Weber mote] motuum Weber
et antequam colligerentur innumerabiles militie angelorum,
Numérotation du verset 4Esr. 6,4 
et antequam extollerentur altitudines aeris et antequam nominarentur mensure firmamentorum,
interl.| tripartitum


aeris] aerum Weber
et antequam estuarent camini in Sion
interl.|  celesti Hierusalem


estuarent camini in] estimaretur scabillum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,5 
et antequam investigarentur presentes anni et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et antequam consignati essent
interl.|  signo crucis caractere Christi. Apocalypsis 3° 10 

10  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
qui fidem11  thesaurizaverunt,

11  antequam consignati essent qui fidem] consignarentur qui fidem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,6 
tunc cogitavi
interl.|  in prescientia 12 

12  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
et facta sunt13  per me solum
interl.|  in Dominum Iesum Christum 14 

14  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

13  sunt] + hec Tr621 Weber
et non per alium15  et finis per me et non per alium.
interl.|  ut etiam per me et etiam   per alium 16 

16  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

15  alium] + ut Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,7 
Et respondi et dixi : Que erit separatio temporum, aut quando prioris finis et17  sequentis initium ?

17  et] aut Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,8 
Et dixit ad me : Ab Abraham usque ad Isaac18 
interl.|  ab antiquis ad posteriores 19 

19  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

18  Isaac] Abraham Weber
quando nati sunt ab eo20  Iacob et Esau, manus21  Iacob
interl.|  iudaicus populus prior natu et cultu Dei22 

22  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

20  quando nati... eo] quoniam ab eo natus est Weber 21  manus] + enim Tr621 Weber
tenebat ab initio calcaneum Esau.
interl.|  christianus populus23 

23  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
Numérotation du verset 4Esr. 6,9 
Finis enim huius seculi Esau et principium sequentis Iacob.
Numérotation du verset 4Esr. 6,10 
Hominis manus24  inter calcaneum et manum. Aliud noli querere, Esdra.

24  Hominis manus] Finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,11 
Et respondi et dixi : O dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos,
Numérotation du verset 4Esr. 6,12 
25  Oro26  ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum partem mihi demonstrasti nocte precedente.

25  partem] ex parte Weber 26  oro] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,13 
Et respondit et dixit ad me : Surge super pedes tuos et audi27  vocem plenissimam sonus.

27  audi] audies Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,14 
Et erit sicut commotio nec28  commovebitur locus, in quo stes29  super eum.

28  sicut commotio nec] si commotione Weber 29  stes] stas Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,15 
Ideo cum loquitur30  tu non expaveas quoniam de fine verbum et fundamenta terre intelligitur,

30  Ideo cum loquitur] in eo cum loqueretur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,16 
quoniam de ipsis sermo, tremiscit et commovetur31  . Scit enim quoniam finem eorum oportet commutari.

31  tremiscit et commovetur] tremescet et commovebitur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,17 XIII ΩM Tr
Et factum est cum audissem, surrexi32  super pedes meos et audivi et ecce vox loquens et sonus eius sicut sonus aquarum multarum.

32  surrexi Tr621 ] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,18 
Et dixit : Ecce dies veniunt et erit quando appropinquare incipiam33  ut visitem habitantes in terra34 

33  incipiam] incipio Weber 34  terra] terram Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,19 
et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua et quando suppleta fuerit humilitas Sion,
Numérotation du verset 4Esr. 6,20 
et cum supersignabitur seculum quod incipiet pertransire, hec signa faciam : Libri aperientur ante faciem firmamenti et {t. 2 : Erfurt, f. 160ra ; facsim., p. 319a} [Rusch, f. 160ra ] omnes videbunt simul,
Numérotation du verset 4Esr. 6,21 
et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et pregnantes immaturos parient infantes trium et quattuor mensium35  et vivent et suscitabuntur36  .

35  mensium] mensuum Weber 36  suscitabuntur] scirtabuntur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,22 
Et subito apparebunt seminata loca non seminata et plena promptuaria subito invenientur vacua,
Numérotation du verset 4Esr. 6,23 
et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent.
Numérotation du verset 4Esr. 6,24 
Et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his37  . Et vene fontium stabunt ut non decurrent38  in horis tribus.

37  his] + qui inhabitant in eam Weber 38  decurrent] decurrant Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,25 
Et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus predixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem seculi vestri39  .

39  vestri] mei Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,26 
Et videbunt qui repleti40  sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua41  et convertetur in sensum alium.

40  repleti] recepti Weber 41  sua] + et mutabitur cor inhabitantium Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,27 
Delebitur enim malum et extinguetur dolus.
Numérotation du verset 4Esr. 6,28 
Florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendetur42  veritas que sine fructu fuit diebus tantis43  .

42  ostendetur] ostendebitur Weber 43  diebus tantis] tantis temporibus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,29 XIV ΩM Tr
Et factum est cum loqueretur mihi, et44  ecce paulatim intuebar super eum ante45  quem stabam46 

44  et] om.M | 45  eum ante] om.M | 46  intuebar... stabam] movebatur locus super quem stabam super eum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 6,30 
et dixit ad me hec : Veni tibi ostendere tempus47  venture noctis48  .

47  tempus] et Weber 48  noctis] nocti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,31 
Si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem
Numérotation du verset 4Esr. 6,32 
quam audivi49  . Audita est enim50  vox tua apud Altissimum. Vidit enim fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti.

49  quam audivi] quoniam auditu Weber 50  enim] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,33 
Et propter hoc misit me demonstrare tibi hec omnia et dicere tibi : Confide et noli timere,
Numérotation du verset 4Esr. 6,34 
et noli festinare cum51  prioribus temporibus cogitare vana ut non properes a novissimis temporibus.

51  cum] in Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,35 
Et factum est post hec et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus ut suppleam tres hebdomadas que dicte sunt mihi.
Numérotation du verset 4Esr. 6,36 XV ΩM Tr
Et factum est in octava nocte et cor meum turbabatur iterato52  in me et cepi loqui coram Altissimo.

52  turbabatur iterato] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,37 
Inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur
Numérotation du verset 4Esr. 6,38 
et dixi : O Domine, loquens locutus es ab initio creature in primo die dicens : fiat celum et terra et tuum verbum opus perfectum53  .

53  perfectum] perfecit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,39 
Et erat tunc spiritus54  , et tenebre circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.

54  spiritus] + volans Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,40 
Tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen luminosum quo appareret opus tuum55  .

55  luminosum ... tuum] quod luminis ut apparerent tunc opera tua Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,41  ΩM
Et56  die secundo57  creasti spiritum firmamenti et imperasti ei ut divideret et divisionem faceret inter aquas ut pars quedam58  sursum recederet, pars vero deorsum maneret.

56  Et ΩM] + in Weber | 57  secundo ΩM] + iterum Weber | 58  quedam] quidam Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 6,42  ΩM
Et tertia die59  imperasti aquis congregari in septima parte terre, sex vero partes siccasti et conservasti ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta.

59  tertia die] tertio die ΩM Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,43 
Verbum enim tuum processit et opus statim fiebat.
Numérotation du verset 4Esr. 6,44 
Processit enim subito fructus multitudinis immensus et concupiscentie60  gustus multiformis61  et flores colore immutabili62  et odores odoramentis investigabilis63  . Et die tertio hec facta sunt.

60  concupiscentie] concupiscentia Weber | 61  multiformis] mutiformes Weber | 62  immutabili] inimitabili Weber | 63  investigabilis] -les Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 6,45 
Quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lune lumen stellarum dispositionem,
Numérotation du verset 4Esr. 6,46 
et imperasti eis ut deservirent futuro plasmato homini.
Numérotation du verset 4Esr. 6,47 
Quinto autem die dixisti septime parti ubi erat aqua congregata ut procrearet {t. 2 : Erfurt, f. 160rb ; facsim., p. 319b} [Rusch, f. 160rb ] animalia et64  volatilia et pisces et ita fiebat.

64  et] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,48 
Aqua muta et sine anima que Dei nutu iubebantur animalia faciebat65  ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent.

65  que Dei... faciebat] quod ei iubebatur animalia faciens Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,49 
Et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secunde66  vocasti Leviathan,

66  secunde] -di Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,50 
et separasti ea ab alterutro. Non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea.
Numérotation du verset 4Esr. 6,51 
Et dedisti Enoch unam partem que siccata est tertio die ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.
Numérotation du verset 4Esr. 6,52 
Leviathan67  autem dedisti septimam partem humidam et servasti eam ut fiat68  in devorationem quibus vis et quando vis.

67  Leviathan] Leviathe Weber 68  eam ut fiat] ea ut fiat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,53 
Sexto autem die imperasti terre ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia
Numérotation du verset 4Esr. 6,54 
et super his Adam quem constituisti ducem super omnibus factis que fecisti, et ex eo educimur nos omnes quemquam69  elegisti populum.

69  quemquam] quem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,55 
Hec autem omnia dixi coram te, Domine, quia propter nos creasti70  seculum.

70  quia propter... creasti] quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,56 
Residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse et quoniam salive assimilate sunt et sicut stillicidium de vase71  similasti abundantiam eorum.

71  vase] vaso Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,57 
Et nunc, Domine, ecce iste gentes que in nihilum deputate sunt ceperunt72  dominari nostri et devorare73  .

72  ceperunt] om. Weber 73  devorare] + nos Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,58 
Nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, emulatorem tuum74  , traditi sumus in manibus eorum.

74  tuum] carissimum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 6,59 
Et si propter nos creatum est seculum, quare non hereditatem possidemus cum seculo75  ? Usquequo hec ?

75  cum seculo] nostrum seculum Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_6)