initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <22. *Tobias*> © Martin Morard edidit, Marjorie Burghart collaborante, Parisiis, 2011-2016. Rusch : t. 2, Erfurt, f. 165va-171vb ; facsim., p. 330a-342b. Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 676-690. <22.1> Prologus prol.| {t. 2 : Erfurt, f. 165va ; facsim., p. 330a} Chromatio et Heliodoro episcopis, Hieronymus presbyter in Domino salutem. Mirari non desino exactionis vestre instatiam. Exigitis enim ut librum Chaldeo sermone conscriptum ad latinum stilum traham, librum utique Tobie quem Hebrei de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his que hagiographa memorant,   HIS QUE HAGIOGRAPHA. Potius et verius dixisset inter hagiographa, vel large accepit hagiographa, quasi ‘sanctorum scripta’ et non de numero illorum novem que proprie dicuntur hagiographa que sunt de catalogo, hoc est de numero viginti duorum librorum. Consistit enim in Pentateucho et octo prophetis et novem hagiographis quia autem, secundum Grecos, in primo ordine septem ponit libros, addens Pentateucho, Iosue et Iudicum, et vocat ordinem illum Heptateuchum, ab hepta : septem et theucos : volumen.|| manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebreorum {t. 2 : Erfurt, f. 165vb ; facsim., p. 330b} studia et imputant nobis contra suum canonem latinis auribus ista transferre*. Sed melius esse iudicans Phariseorum displicere iudicio, et episcoporum iussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque lingue  UTRIUSQUE LINGUE. Tenebat librum Chaldei cum et legebat Hebraice|| prol.| peritissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arripui et quidquid  ET QUIDQUID. Hoc dicit ne videretur hyperbole quod tam brevi tempore tantum opus videretur adimplere.|| prol.| ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario sermonibus latinis exposui. Orationibus vestris mercedem huius operis recompensabo, cum gratum vobis didicero me quod iubere estis dignati complesse. Capitulum 1  TOBIAS EX. BEDA. Cf. hic et infra : Beda , In Tobias, CCSL 119B, p. 3-19 ; PL 91, 923-938. Liber Tobie est in superficie littere salubris. Maximis enim vite moralis et exemplis abundat et monitis. Sed quantum poma foliis, tantum historie allegoria precellit. Maxima enim Ecclesie continet sacramenta. Ipse enim Tobias populum Israel significat, qui ceteris gentibus idolatrie deditis, fide recta et operibus Deo serviebat. Unde CUM IRENT OMNES AD VITULOS AUREOS etc. Ieroboam namque qui fabricavit ad deceptionem subditorum vitulos aureos, idolatrie cultores exprimit, quorum complices significantur in subditis.|| Tobias   bonus Domini||  personam describit aptam negotio||  inter illos abductus de quibus dicitur Is. 9, 1. : « Primo tempore alleviata est terra Zabulon <et tribu Naphtali> ».|| ex tribu et civitate Neptalim   NEPTALIM : latitudo de qua « Latum mandatum tuum nimis » Ps. 118, 96. cuius tribus, id est filii populus fidelis, eius civitas Ecclesia de qua Mt. 15, 14. : « Non potest civitas abscondi supra montem posita ».|| que est in superioribus Galilee   rote|| supra Naasson   SUPRA NAASSON : Naasson ‘augurium’, huius civitas superiora auguratur, id est contemplatur celestia.||  huius mundi rotam superans, superiora querens, inferiora et volubiliora relinquens|| post viam que ducit ad occidentem   retro enim relinquit viam spatiosam que ducit ad mortem|| in sinistra habens civitatem   scientiam falsi nominis sinistram et falsam deputat et mundanam philosophiam damnat|| Sephet    Sephet enim litterarum interpretatur|| cum captus esset in diebus Salmanasar   diaboli|| regis Assyriorum   superborum ; Assyrius enim dirigens interpretatur|| in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,   CUM CAPTUS ESSET : Tobie captivitas humani generis captivitatem designat per regem omnium pravorum, id est diabolum qui nos de patria celesti in huius exilii vallem deiecit.|| ita ut omnia que habere poterat quotidie concaptivis   Iudeis|| fratribus ex eius genere impertiret.   ITA UT OMNIA. Sic populus Israel per doctores divini verbi eleemosynam non solum rudibus sue gentis auditoribus, sed gentibus ad iudaismum venientibus ministrabat. Quidquid enim naturalis boni habuit quod hostis captivans non abstulit, hoc suis in exemplum virtutis ostendebat, et portionem salutaris scientie tamquam decimam sue substantie advenis, id est gentilibus offerebat.|| Cumque esset iunior   vel minor||  in oculis suis, unde Sir. (Eccli.) 3, 20 : « Quanto magnus es, humilia te in omnibus ». : « Quanto maior es, humilia te in omnibus ».|| omnibus in tribu Neptalim, nihil tamen puerile gessit in opere.   NIHIL TAMEN. Iam illud Apostolicum 1Cor. 14, 20. gerebat in pectore : « Nolite pueri {Erfurt, f. 166ra ; facsim., p. 331a} effici sensibus, malitia autem parvuli estote ». Hoc autem secundum illos dictum est qui incedebant in mandatis Domini sine querela, secundum illam regulam Tyconii qua, tamquam de eodem agentes, aliquando propter bonos omnes laudamus, aliquando propter malos omnes vituperamus, quod est secunda regula.|| Denique, cum irent omnes   gentes|| ad vitulos aureos   idola sub specie sapientie deaurata|| quos Ieroboam   princeps idolatrie ; decem enim tribus que Israel dicuntur sub Ieroboam idola venerabantur|| rex Israel fecerat, hic   populus Israel|| solus fugiebat consortia omnium.   secundum illud 1Cor. 6, 18. : « Fugite fornicationem » ; idolatria enim fornicatio est, unde gentili converso uxorem gentilem licet dimittere, sed non aliam ducere.|| Et pergebat in Hierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum   « Dominum Deum tuum adora » Mt. 4, 10 ; Lc. 4, 8. || Israel, omnia primitiva sua   naturalia bona||  OMNIA PRIMITIVA SUA. Videtur obloqui quod prima decimatio cedebat in usus levitarum, secunda in necessariis erogandis quando visitabatur templum. Sed tertii anni decimas quas tunc consueverant facere concedebant pauperibus. Et ideo dicimus omnem illam vel omnes secundas quia non poterat accedere ad templum timore custodum regis.|| et cerimonias   vel decimas|| suas fideliter offerens,  ita ut in tertio anno proselytis   gentibus|| et advenis ministraret omnem decimationem   salutarem scientiam|| Hec et his similia secundum legem Dei   a principio legis|| puerulus observabat.  Cum vero factus fuisset vir, accepit uxorem Annam   Synagogam a Moysi contribuli suo constitutam|| de tribu sua   confitendo, credendo||,|| et genuit ex ea   Christum||  primogenitum|| filium, nomen suum imponens ei   imponendum credens||  CUM VERO FACTUS. Sic populus Israel amplificatus in Egypto accepit Synagogam cerimoniis legalibus per Moysen institutam. Genuit ex ea filium quia cognovit Christum ex suo genere gignendum, unde : ‘Prophetam suscitabit vobis’ etc. Et : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, cui nomen suum imposuit credendo et confitendo quod pater de illo dicit Ps 88,  : « Ego primogenitum ponam illum », hoc est nomen ipsius Israel, unde : ‘Primogenitus meus Israel’.|| quem ab infantia timere   filialiter|| Deum docuit et abstinere ab omni peccato.   QUEM AB INFANTIA TIMERE DEUM DOCUIT credendo et confitendo scilicet quod numquam peccatum faceret sed ipsum timoris Domini spiritum impleret.|| Igitur, cum per captivitatem   diaboli|| devenisset cum uxore sua   Synagoge religione||  fide Christi|| et filio in civitatem Ninive  mundum ; Ninive enim speciosa interpretatur, et mundus cosmos grece ab ornatu dicitur.|| cum omni tribu sua  aliis idolatrie deditis|| et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam   non modo non corpore sed nec mente pollutus est|| et numquam contaminatus est in escis eorum.   expositio|| Et quoniam   causa meritum|| memor fuit Domini in toto corde suo   effectus merces||  sicut Danieli in Nabuchodonosor et Ioseph in conspectu Pharaonis|| dedit illi Deus   qui memor est omnium sperantium in se|| gratiam in conspectu Salmanasar regis,    IN CONSPECTU SALMANASAR . Non obloquitur quod alibi dicitur Salmanasar qui et Sennacherib. Erat enim binomius. Vel generaliter omnes reges Medorum sic vocabantur, sicut Egypti Pharaones.|| et dedit ei   sicut Nabuchodonosor Ieremie|| potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quecumque facere voluisset.  Pergebat enim per omnes   per doctores qui sollicite circumiant gregem, civitatem ; unde Prv. 12, 10. « Novit iustus animas iumentorum suorum »|| qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.  Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege   regum|| habuisset decem talenta argenti   decalogum divini verbi||,|| et cum multa turba generis {Erfurt, f. 166rb ; facsim., p. 331b} sui in Gabelum egentem   Gabelus secundum actionem non secundum nominis interpretationem significat gentes|| videret*, qui erat ex tribu eius   omnes enim ex uno patre sumus creatore Deo a Deo factore||,|| sub chirographo   conditione restituendi|| dedit illi memoratum pondus argenti   divinam legem|| . ||   CUM AUTEM . <BEDA.> Sic populus Dei per Septuaginta interpretes scientiam divine legis, que in decalogo continetur, gentibus commisit ut liberaret a fame verbi Dei. Sub chirographo dedit, id est sub conditione reddendi, cum ille dives esset, vel qui dederat repeteret. Acceperunt gentes verbum Dei et quasi negotiando exercent, etiam post Christi adventum, cum spiritualem intellectum requirunt. Reddeunt feneratori cum credentes Iudeos in fine seculi suscipiunt et salvandis Christi sacramenta committunt et Scripture arcana pandunt.|| Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo,  Tobias pergebat per cognationem suam, et consolabatur eos   ne in captivitate deficerent|| dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis.  Esurientes   tam corpore quam mente|| alebat nudisque vestimenta   tam corporis quam mentis|| prebebat et mortuis   in peccato|| atque occisis   a diabolo|| SEPULTURAM SOLLICITUS exhibebat.   SEPULTURAM SOLLICITUS. Peccatorum ut nec memoria in illis remaneret, tali sepultura voluerunt patres nostri honorari iuxta sepulturam Christi. Unde Iacob in Iudea se voluit sepeliri, et Ioseph de ossibus suis mandavit.|| denique cum reversus esset rex Sennacherib  inimicus populi Dei|| , ||   DENIQUE CUM REVERSUS . Bene Sennacherib de Iudea fugit. Diabolus enim veram confessionem pertimescit et ante faciem eius non subsistit.|| fugiens a Iudea   membris quibusdam amissis et in Iudea dimissis|| plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.  At ubi   ab iniquis|| nuntiatum est regi   diabolo|| iussit eum   per satellites sue iniquitatis|| occidi et tulit omnem substantiam eius   virtutes|| . ||   AT UBI . Diabolus populum Dei per idolatriam spirituali morte perimere voluit et certas opes virtutum auferre nec valuit quia in eo erant multi sancti qui eius vite providerent ac saluti. Fugit autem CUM FILIO ET UXORE quia nec fidem dominice incarnationis, nec statum Synagoge deseruit, quod in Machabeorum agonibus luce clarius claruit. Occiso rege a suis filiis, omnia sunt restituta Tobie, quia superato sepius a sceleribus suis diabolo qui velut pessimam prolem genuit redibant prospera populo Dei, quibus adhuc alternationibus Ecclesie statum fluctuare videmus.|| Tobias vero cum filio suo   fide Christi de eodem populo nascituri|| et cum uxore suo   institutione Synagoge|| fugiens, nudus latuit quia multi   doctores sancti|| diligebant eum.  Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem   diabolum|| filii ipsius   scelerata proles pessima||.|| Et reversus Tobias   populus Dei|| ad domum suam   pacem|| omnisque facultas eius   virtutum vel temporalium bonorum|| || Capitulum 2   POST HEC . Qui in lumine est a vitiis feriatur ; unde Ps. 75, 11. : « Reliquie cogitationis diem festum agent tibi ». Et alibi Ps. 45, 11. : « Vacate et videte quoniam ego sum Deus ».||  Non enim debemus nos in pericula precipitare vel Deum temptare dum ratione possumus agere. Unde Si… aliam] sententia ex Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam », ut ref. Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium, tract. 46, par. 7, et alii, passim. Cf. Sabatier, t. 3, p. 58 ; cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me » [MM2016] : « Si persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam ». Et alibi Io. 8, 59. : « Iesus autem abscondit se et exivit de templo ». Et Paulus in sporta dimissus est per murum Cf. Act. 9, 25 ; 2Cor. 11, 33.. Et Iesus fuit in Egyptum et ibi erat usque ad obitum Herodis Cf. Mt. 2, 14-15..|| Post hec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium  spirituale quo mens reficitur, vel corporale quo corpus in servitio Dei sustentatur. Nemo enim s<e> odio habuit Cf. Eph. 5, 29 : « Nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.».|| bonum in domo Tobie, dixit filio suo : {t. 2 : Erfurt, f. 166va ; facsim., p. 332a} Vade et adduc aliquos   Non vult solus buccellam suam comedere, unde Iob Iob. 31, 17. : « Si comedi buccellam meam solus ».|| de tribu nostra   Maxime autem domesticos fidei.|| timentes Deum   Non eos qui corpus tantum occidunt.||  Tam spiritualiter quam corporaliter. Unde Ps. 132, 1. : « Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum ».||  « Beatus qui intelligit super egenum et pauperem » Ps. 40, 2.. Vere pauper est qui filiorum more timet. Unde Ps. 1, 1. : « Beatus vir qui timet Dominum ».|| et epulentur nobiscum.  Cumque abisset, reversus nuntiavit unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium suum   Cibum anime cibo corporis preferens.|| ieiunus pervenit ad corpus  tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum.  Cumque occultaret corpus, manducavit panem cum luctu   proximi.||  « Fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte » Ps. 41, 4..|| et tremore  tyranni.||  Reddens que sunt Dei Deo et que sunt Cesaris Cesari Cf. Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25..|| memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.  Cum vero sol occubuisset  Quia mortuis occumbit sol iustitie.|| abiit et sepelivit eum.   Sepultum mole peccati ostendit.|| Arguebant eum omnes proximi sui   carne amici nominis, non hominis inimici anime. « Nulla enim pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus » Boethius, De consolatione, III, prosa 5, linea 36..|| dicentes : Iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos ?  Sed Tobias, plus timens Deum   qui « potest corpus et animam perdere in gehennam » Mt. 10, 28..|| quam regem   qui corpus tantum|| rapiebat   festinanter occulte.|| corpora occisorum et occultabat in domo sua  ut nec ab humanitatis officio cessaret nec regem indiscrete offenderet.|| et mediis noctibus sepeliebat eos.  CONTIGIT autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens domum, iactasset se iuxta parietem et obdormivisset   CONTIGIT . BEDA. Nemo miretur, si aliquando bonum typice malum, mala bonum significent. Si enim hoc non liceret numquam nigro attramento, sed semper auro lucido nomen Dei scriberetur, quia Deus lux est. Sed si nomen diaboli calculo candido scribas, nihilominus tenebras significat. Cecatus ergo Tobias populum Israel significat. « Cecitas enim ex parte contigit in Israel » Rm. 11, 25.. Fatigatus a sepultura est cecatus. Qui enim infatigabilis in bonis operibus persistit, fidei lumen non amittit. Ita spiritualiter fatigatus dormit qui vigilare, stare, viriliter agere et confortari negligit, cui dicitur Eph. 5, 14. : « Surge qui dormis et exsurge a mortuis » etc.|| et ex nido hirundinum dormienti illi callida stercora inciderent super oculos eius fieretque cecus.   EX NIDO HIRUNDINUM. Hirundines, propter levem volatum, superbiam levitatemque significant quorum immunditia quibus dominatur excecat. Nido hirundinino suppositus dormit qui levitati lascivie ac superbie se incautus subiicit. Hec cecitas populo Israel, imminente Domini adventu in carne, maxime prevaluit, cum romane servitutis iugo laboraret, et divine legis precepta male vivendo violaret.|| Hanc autem temptationem ideo permisit Dominus eveniri illi ut posteris daretur exemplum patientie eius, sicut et sancti Iob.  Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est {t. 2 : Erfurt, f. 166vb ; facsim., p. 332b} contristatus contra Deum   sicut de Iob dicitur Iob., 1, 22. : « In omnibus his non peccavit Iob labiis suis ».|| quod plaga cecitatis evenerit ei   cum temptaretur|| SED IMMOBILIS   SED IMM OBILIS . Quia a domo Dei incipit iudicium Dei, unde Ez. 9, 6. : « A sanctuario meo incipite ». Qui non corripitur non est filius : « Qui parcit virge odit filium » Prv. 13, 24.. Paulus tamquam puer colaphizatur ne tamquam iuvenis extollatur Cf. 2Cor. 12, 7..|| in Dei timore   filiali, unde Ps. 33, 10. : « Timete Dominum omnes sancti eius ».|| permansit, agens gratias Deo   Iob Iob. 1, 21 [Weber : C Λ S Φ Clementina] ut ref. responsorium “Si bona suscepimus”, Corpus antiphonalium officii, n° 7647. : « Sit nomen Domini benedictum. Sicut Domino placuit ita factum est ».|| omnibus diebus vite sue.   Tota vita iustorum dies est, unde Lc. 4, 25. : « In diebus Elie ». « Mortuus est Iob plenus dierum » Cf. Iob. 42, 16 : « et mortuus est senex, et plenus dierum »..|| Nam sicut beato Iob insultabant reges  Baldach, Sophar et Eliphaz Eliphaz] scrips., Cliphath cacogr. pro Eliphath Rusch Cf. Iob. 2, 11 : « Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites »..||   INSULTABANT . BEDA. Erant in populo illo qui temere miseriis populi insultarent scilicet quod antiqua felicitate patrum qui Deo similiter serviebant iam careret, quos idem populus per doctores et electos suos corrigebat, seque ad implorandam Dei clementiam pro eterna vita convertebat, Tobias cecus et verbum Dei predicans reprobos et electos significat, sicut Iacob cum angelo luctans factus est claudus et benedictus. In claudicatione sue gentis infidelitatem id est benedictione significans fidem. Tobias vero vir sanctus rursus et increpatus a caritate non cessat, unde 1Cor. 13, 4. : « Caritas patiens est, benigna est » etc.|| ita isti parentes et cognati eius   carne|| irridebant vitam eius   Omnes qui pie volunt vivere in Christo patiuntur opprobria.|| dicentes :  Ubi   Nusquam|| est spes tua   remuneratio vel utilitas spei|| pro qua eleemosynas faciebas   quasi mercennarius. Mali enim aut ut servi Deo timore serviunt, aut ut ut] corr. , ubi Rusch * mercennarii mercedem querunt ; ideo beatitudinem que est ipse Deus numquam recipient.|| et sepulturas ?  Tobias vero increpabat eos dicens : Nolite ita loqui  quoniam filii sanctorum sumus   Sancti esse debemus similes patribus|| et vitam illam   futuram inquirimus, pro illa fideles sumus||  non hanc|| expectamus quam Deus daturus est   per gratiam ; gratiam autem Dei vita eterna|| his   perseverantibus non incipientibus. Ultima semper est expectanda dies hominis. Unde Mt. 10, 22. : « Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit ».|| qui fidem suam numquam mutant ab eo.  Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum opus quotidie, et de labore manuum suarum   « Labores manuum tuarum quia manducabis beatus » etc. Ps. 127, 2., et « Qui non laborat non manducet » Cf. 2Th. 3, 10 : « Si quis non vult operari, nec manducet »..|| victum quem consequi potuisset deferebat.  Unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi.  Cuius cum vocem balantis vir eius audiret dixit : Videte ne furtivus sit  Vir uxorem corrigit, ratio sensualitatem.|| sed reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.  Ad hec uxor eius irata respondit : Manifeste facta est vana spes tua  Ratio futura querit et invisibilia, Eva nostra e contra.|| et eleemosyne tue   fructus eleemosynarum.|| modo perierunt.   perisse paruerunt.|| Atque his et aliis huiuscemodi verbis exprobrabant ei. Capitulum 3   {t. 2 : Erfurt, f. 167ra ; facsim., p. 333a} Iustus in principio est accusator sui. Qui celat vulnera nutrit nos quoque in omnibus que patimur. Deum iustum et misericordem esse sentiamus, unde Ps. 100, 1. : « Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine ».|| Tunc Tobias ingemuit et cepit orare cum lacrimis,  dicens : Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et iudicium.  Et nunc Domine memor esto mei. Ne vindictam sumas   quia sumo|| de peccatis meis   in futuro|| neque reminiscaris delicta mea   quasi parce mihi ego non parco|| VEL PARENTUM meorum.    VEL PARENTUM . Reddet Deus peccata patrum usque in tertiam et quartam generationem his qui se oderunt, et similes malis patribus sunt.|| Quoniam non obedivimus   sicut debuimus|| preceptis tuis et traditi sumus   ideo a te iusto iudice|| in direptionem   hostium predam|| et captivitatem   exilium|| et mortem   corporis et anime|| et in fabulam et in improperium omnibus nationibus   gentibus|| in quibus dispersisti   tu non illi|| nos.   peccatores|| Et nunc Domine magna   super nos|| iudicia tua quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus   de virtute in virtutem|| sinceriter coram te.   etsi coram hominibus|| Et nunc Domine secundum voluntatem   que exuperat omnem sensum||  que in omnibus iusta|| tuam   quasi non mea voluntas sed tua fit||  non meam|| fac mecum   urgentibus Egyptiis filii Israel clamant ad Dominum|| et precipe   angelis|| in pace   in sinu, in quiete anime Abrahe cuius ipse pater sicut et fidei|| recipere spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere.   « Cupio dissolvi et esse » tecum Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815., ne malitia malorum mutet cor meum.|| Eadem itaque die   qua Tobias oravit et illa oravit|| contigit ut Sara   BEDA. S ara turbam nationum significat cuius doctores cuncti vitam tantum huius seculi quod septem diebus evolvitur noverant; eterna nesciebant. Ideo a diabolo rapti, quasi idolatrie mancipati donec venit Christus verus sponsus qui eam sibi in fide desponsavit hoste superato, sicut alligato diabolo presente et cooperante angelo in quo salvatoris divinitas sicut in Tobia significatur humanitas. Nec mirandum quod duas personas angeli scilicet et hominis unam Christi figurare personam dicimus, quia in expositionibus patrum legimus unam eius esse personam in Isaac et ariete figuratam, qui {t. 2 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b} in humanitate occiditur ut ovis, in divinitate permanet impassibilis cum patre sicut Isaac, cum Abraham domum revertitur incolumis. Si enim aries Christi humanitatem, homo significat divinitatem, cur non aptius homo humanitatem, angelus deitatem?||  In superiori enim mentis nostre debemus orare. Unde Christus in monte Daniel in cenaculo orat et Eliseus habet cenacula et Christus in cenaculo Pascha celebrat.|| filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,  quoniam tradita fuerat septem viris et demonium nomine Asmodeus   desertor, proprium nomen demonis.|| occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.  Ergo, cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum {t. 2 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b} tuorum.  Numquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum* domus   mentis||sue et tribus diebus et tribus noctibus||  in prosperitate enim et adversitate ad sanctam Trinitatem preces debemus dirigere|| non manducavit neque bibit,   sola oratione pinguescit quam macies corporis pascit|| sed in oratione   oratio Deum lenit, lacrima cogit, hec unguit, illa pungit|| persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum, ut ab isto improperio   infidelitatis|| liberaret eam.   ex adventu filii|| Factum est autem die tertia CUM COMPLERET benedictionem, benedicens Dominum  lumine sancte Trinitatis implemur ut orationem compleamus||  CUM COMPLERET orationem. Nomen plenitudinis in bono solet accipi ; unde Gal. 4, 4. : « Ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum » etc. Et : « Impleti sunt dies purgationis Marie » Corpus antiphonalium officii, n° 7307 ; cf. Lc. 2, 22.. Et de Moyse : « Ad finem usque complevit » Dt. 31, 30. || dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus   non recens Cf. Ps. 80, 10 : « Non erit in te Deus recens ». || patrum nostrorum   quos debemus imitari quorum iuvamur meritis|| qui cum iratus fueris   similiter cum iratus fueris misericordie recordaberis|| misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis   non dimittit Deus peccata nisi in tribulatione et cordis contritione ; unde Ps. 50, 19. : « Cor contritum et humiliatum non despicies ».|| his   non aliis|| qui invocant   ore, corde et opere|| te.   non aliud a te|| Ad te Domine   non ad idola, non ad mea merita|| faciem   mentis que tibi soli placet|| meam converto   quia inveni cor meum ut orarem te|| ad te oculos meos   interiores de quibus dicitur Gn. 13, 14 ; 31, 12 ; Za. 5, 5 ; cf. Is. 49, 18 ; 60, 4 ; Hier. 3, 2. : « Leva oculos tuos et vide ». Et alibi Ct. 1, 14 ; 4, 1. : « Oculi tui columbarum ».|| erigo.  Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.  Tu scis   quia|| Domine quia numquam concupivi virum   nolui cognoscere « thorum in delicto » Sap. 3, 13 : « … que nescivit thorum in delicto ». || et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.   carnis|| Numquam cum ludentibus   quia risus doloribus miscebitur|| miscui me, neque cum his qui in levitate   mentis|| ambulant   de vitio in vitium|| participem me prebui.   non consensi|| Virum   ut tibi fructum faciam|| autem cum timore tuo ,    timens maledictionem sterilitatis|| non cum libidine mea,   carnis|| consensi suscipere.  Et aut ego indigna fui illis,   nihil temere diffiniamus que nobis dubia sunt ; Deo diffinienda reservemus|| aut illi forsitan mihi digni non fuerunt quia forsitan viro alii   quod verum est|| conservasti me.  intactam|| {t. 2 : Erfurt, f. 167va ; facsim., p. 334a} Non est enim in hominis potestate  quasi nescio quod horum sed tu nosti|| consilium tuum   Unde « Quis consiliarius eius fuit ? » Is. 40, 13 ; Rm. 11, 34. || Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te quia vita eius, si in probatione fuerit ,    perstiterit|| coronabitur;   « Qui legitime certaverit coronabitur » Cf. 2 Tim. 2, 5 et « Qui perseveraverit salvus erit » Cf. Mt. 10, 22 ; 24, 13.|| si autem in tribulatione fuerit, liberabitur;   a te ne deficiat|| et si in correctione fuerit, ad misericordiam   Misericorditer enim corripis qui flagellas omnem filium quem recipis.|| venire tuam licebit.  Non enim delectaris   Qui creasti perdere non vis.|| in perditionibus   tribulationibus|| nostris   quod a nobis|| quia post tempestatem   corporis vel animi|| tranquillam   utriusque, unde Iob. 17, 12. « Post tenebras spero lucem ».|| facis et, post lacrimationem et fletum,   « Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur » Mt. 5, 5..|| exultationem infundis.  Sit nomen tuum, Deus   cui omnia debemus|| benedictum in secula.   sine fine|| In illo tempore exaudite   implete|| sunt preces amborum   Tobie et Sara|| in conspectu   in beneplacito|| glorie summi Dei,  et MISSUS EST angelus Domini   Christus|| sanctus Raphael   medicina Dei|| ut curaret eos ambos, quorum uno tempore recitate sunt orationes in conspectu Domini.   MISSUS EST. <BEDA>. Raphael medicina Dei missus est Dominus in mundum qui de se ipso ait : « Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus » Mt. 9, 12. qui et populum populum] popuum cacogr. Rusch iudaicum a tenebris perfidie et gentilem liberaret ab idolatrie servitute de quo vocabit magni consilii angelus.|| Capitulum 4 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,  dixitque ei : Audi , fili mi ,    Audi qui me debes imitari.|| verba oris mei et ea in corde tuo   intelligentia|| quasi fundamenta   religionis|| construe. Cum acceperit Deus animam meam,   « Nemo unquam carnem suum odio habuit Eph. 5, 29..|| CORPUS MEUM SEPELI    CORPUS MEUM SEPELI . Corpora sepeliendo quasi sacrosanctum depositum terre commendamus que reddenda glorificanda in resurrectione credimus.|| et honorem habebis matri tue   « Honora patrem tuum et matrem tuam » etc. Mt. 15, 4; Mc. 7, 10. Et Ex. 21, 17 ; Mt. 15, 4 ; Mc. 7, 10. « Qui maledixerit patri vel matri morte moriatur »|| omnibus diebus vite eius.  Memor enim esse debes   quasi ne sis ingratus maternis laboribus, ei redde te qui cum dolore dedit te.|| que et quanta pericula perpessa sit propter te in utero suo.  Cum autem et ipsa compleverit   in bono|| tempus vite sue, sepelies eam   Simul vivunt sancti simul sepeliuntur quorum eadem in vita fides et eadem in morte requies.|| circa me.  Omnibus autem diebus vite tue   Non dicit noctibus quia tota vita iustorum diest est.|| in mente habeto Deum   vel Dominum : caritatem Dei, spem, fidem||et cave ne aliquando peccato consentias ,||  Non dicam facias||  quod est fovere vel tacere cum possis arguere|| et pretermittas precepta Dei nostri.  Ex substantia tua   non de rapina|| fac {t. 2 : Erfurt, f. 167vb ; facsim., p. 334b} eleemosynam,   misericordiam que prius est in mente quam in opere, unde Ps. 111, 5. : « Qui miseretur et commodat ».|| et noli avertere   omni petenti te tribue|| faciem tuam   unde visitans speciem tuam non peccabis|| ab ullo paupere.   Debes enim diligere proximum tuum.|| Ita enim fiet   iudicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam : « Date et dabitur vobis » Lc. 6, 38..||  « Beati enim misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur » Lc. 5, 7..|| ut nec a te avertatur facies Domini.  Quomodo potueris   secundum facultatem, non ex tristitia aut ex necessitate. « Hilarem enim datorem diligit Deus » 2Cor. 9, 7..|| ita esto misericors.  Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impartiri stude.   Voluntas a Deo pensatur, non dati quantitas.|| Premium enim bonum tibi thesaurizas   unde « Thesaurizate vobis thesauros in celo » Mt. 6, 20. || in die necessitatis   iudicii ubi nemo sufficiet si misericordia deficiet|| || quoniam eleemosyna   unde Corpus antiphonalium officii, n° 6012. : « Abscondite eleemosynam in sinu pauperis ».|| ab omni peccato et a morte   eterna|| liberat   « Redemptio anime viri proprie divitie » Prv. 13, 8 : « Redemptio anime viri divitie sue ».. Et alibi Dn. 4, 24. : « Peccata tua eleemosynis redime ». Item : « Sicut aqua extinguit ignem ita eleemosyna extinguit peccatum ». Sicut aqua… peccatum] Sententia ex Sir. (Eccli.) 3, 33 : « Ignem ardentem exstinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis. » Nota bene : Cette formule dérive du Siracide, mais ne lui est pas attribuable; elle n’est pas issue non plus de la version Vetus latina du Siracide. Elle est attestée dans de nombreux formulaires diplomatiques pour lesquels elle semble avoir été forgée ; sur 4932 chartes conservées en France avant 1121, la formule intervient 36 fois entre 984 et 1118 ; Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France. Elle est parfois citée sans aucune référence à un auteur biblique particulier. Le plus souvent elle est précédée d’une clausule introductive l’attribuant soit à l’Ecriture en général (par exemple donation au bénéfice l’abbaye Saint-Martial de Limoges, charte datée de 1007 [Limoges, AD Haute-Vienne, 3 H 89 n° 23] : « Itemque alia scriptura dicit »), soit au Seigneur dans l’Ecriture, soit, le plus souvent, au Seigneur (cf. ibid. no 4200 [1058 : audientes Dominum dicentem], 3850 [1060 : audientes Dominum dicentem… ] ; 4216 [1060 : ipse Dominus dicit]). Un autre groupe de clausules, minoritaires, l’attribuent à l’Évangile ou au Christ par glissement sémantique depuis « Dominus » entendu comme Dieu auteur de toute l’Ecriture à Dominus synonyme de Iesus Christus (no 4386 [1044 : Dominus dicit in evangelio], 3458 [1057 : de verbis domini nostri Iesu Christi dicentis…], 4196 [1058 : Dominus dicit in evangelio] ; voir une forme un peu différente dans Arxiu de la Corona d’Aragó, perg., Santa Maria de Ridaura, 3 (12 ianvier 926) cité par Zimmermann, 1975, p. 60 et id., 2003, p. 323 et 355 : « Cogito de eterna retributione evangelista dicente : ignem ardentem extinguit aqua et elemosina extinguit peccata. Et iterum : Da cuncta que possides et veni sequere me et habebis thesaurum in caelo. Quapropter… »). || et non patietur animam ire in tenebras   inferni|| Fiducia magna erit coram summo Deo   etsi non coram hominibus|| eleemosyna omnibus facientibus eam.  Attende   cave|| tibi, fili mi, ab omni fornicatione  mentis et corporis||  expositio|| et preter uxorem tuam numquam patiaris crimen   luxurie|| scire   nedum facere|| Superbiam  « Non veniat mihi pes superbie » Ps. 35, 12.. « Initium omnis peccati superbia ». Sir. (Eccli.) 10, 15. || numquam in tuo sensu   mente|| aut in tuo verbo   nedum facto|| dominari permittas   et si aliquando sit non regnet|| In ipsa enim   ibi ceciderunt « omnes qui operantur iniquitatem » Ps. 5, 7 ; 13, 4 ; 52, 5 ; 91, 8.10..|| initium sumpsit omnis perditio   mentis vel corporis hominis vel angeli|| Quicumque   « Non veniat mihi pes superbie » Ps. 35, 12..|| tibi aliquid operatus fuerit,  « Non morabitur opus mercennarii tui apud te usque mane » Lv. 19, 13.. Qui meruit operando non mereatur expectando.|| statim ei mercedem restitue et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.  Quod   « Quod tibi <fieri> non vis, alii non feceris ». Sententia ex Mt. 7, 12 : « Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis », Scripturae vel “ipso Domino” tributa, ut ref. Augustinus, Caesarius Arelatensis, Benedictus Anianensis, Quodvultdeus ; cf. Pseudo Cyprianus Carthaginensis, Doctrina apostolorum § 2. || ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.  Panem tuum   « Frange esurienti panem ».|| cum esurientibus  « Beatus qui intelligit super egenum et pauperem » Ps. 40, 2..||  Eleemosynam tribue ut operibus misericordie etiam iniusti peccata sepeliantur. « In multis enim offendimus omnes » Iac. 3, 2.. Unde : « Ob non comedi buccellam meam solus » Iob. 31, 17 : « Si comedam… »..|| et egentibus   qui reddere non possunt|| comede, et de vestimentis tuis   non de rapina||  « Cum videris nudum operi eum ». Is. 58, 7. || nudos   qui indigent|| tege .   Panem tuum   Verbi Dei|| et vinum tuum   quod « letificat cor hominis ». Ps. 103, 15. || super sepulturam iusti   nemo est qui vivat et non peccet|| constitue, et noli ex eo   « Nolite margaritas ponere ante porcos et sanctum nolite dare canibus ». Mt. 7, 6 : « Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ». || manducare   Non conviveris cum peccatoribus quia a convictu mores conformantur.|| et bibere cum peccatoribus.   impio ne dederis|| Consilium   Omnia fac cum consilio Cf. Prv. 13, 10 ; 13, 16. || semper a sapiente perquire.  Non a stulto in quo non est sapientia est sapientia] coniec. , ê s. Rusch || Omni tempore   « Qui perseveraverit in finem salvus erit ». Mt. 10, 22 ; 24, 13. || benedic {t. 2 : Erfurt, f. 168ra ; facsim., p. 335a}    cogitationibus, verbis, operibus|| Deum et pete ab eo ut vias tuas   actiones cogitationes|| dirigat   ad se|| et omnia consilia tua in ipso   non in mundo|| permaneant   firmiter|| Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum eius apud me habeo.  Et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restitues ei chirographum suum.  Noli timere, fili mi. Pauperem quidem vitam gerimus   in hoc mundo|| sed multa bona habebimus   in futuro||  beatus qui timet Dominum|| si timuerimus Deum   Timor Domini est recedere a malo vel a peccato, unde : « Timeas Deum et recedas a malis ». Cf. Iob. 28, 28 : « Ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intelligentia ». || et recesserimus ab omni peccato   « Declina a malo ». Ps. 36, 27 : « Declina a malo et fac bonum ». || et fecerimus bene.   « Fac bonum ». Ps. 36, 27 ; cf. Ps. 33, 15 ; Rm. 13, 3. || Capitulum 5 Tunc respondit Tobias patri suo et dixit : Omnia precepisti mihi.   Datur nobis exemplum ut sanctis patribus obediamus, unde : « Honora patrem tuum et matrem ». Mt. 15, 4; Mc. 7, 10. || Faciam, pater.  Quomodo autem pecuniam hanc requiram ignoro. Ille me nescit et ego eum ignoro. Quod signum dabo ei ? Sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.  Tunc pater suus respondit illi et dixit : Chirographum quidem illius apud me habeo quod, dum illi ostenderis, statim restituet.  Sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum. Salva mercede sua, dum adhuc vivo, ut recipias eam.  Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum stantem precinctum et quasi paratum ad ambulandum.  Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit : Unde te habemus, bone iuvenis ?  At ille respondit : ex filiis Israel.    Ex filiis Israel . Erat enim ex numero angelorum qui sunt filii Israel quia semper vident Deum facie ad faciem et sepe mittuntur in custodia filiorum Israel id est videntium Deum, unde : « Constitui terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel. » Dt. 32, 8. || Et Tobias dixit ei : Nosti viam que ducit in regionem Medorum ?  Cui respondit : Novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi   Angeli enim apud sanctos manent.|||| apud {t. 2 : Erfurt, f. 168rb ; facsim., p. 335b} Gabelum fratrem nostrum   Boni enim equales angelis et coheredes et concives futuri sunt.|| qui moratur in Rages Medorum que posita est in monte Egbathanis Egbathanis ΩJ Ed1455 Rusch ] Ecbatanis Clementina, Exbathanis Weber .  Civitas sanctorum in monte, peccatorum in valle posita est.|| Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hec ipsa nuntiem patri meo.   Nihil sine consilio patris agendum decrevit.|| Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hec patri suo. Super que admiratus pater   quia cito occurrebat quod volebat, vel quia subito.|| rogavit ut introiret ad eum.    TUNC INGRESSUS TOBIAS . BEDA. Apparuit angelus Tobie et socium se prebuit et Filius Dei hominem assumpsit et visibiliter cum hominibus conversatus humanum genus salvavit. Introduxit Tobias angelum ad patrem etc. et Dominus per miracula que in carne fecit populo Iudeorum ex quo carnem susceperat ostendit quia est filius et angelus id est nuntius paterne voluntatis cui etiam gaudium perpetue salutis predicavit dicens Mt. 3, 2 vel 4, 17. : « Penitentiam agite. Appropinquavit enim regnum celorum ». Et desperantibus de lumine celesti : « Ego sum inquit lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris » Io. 8, 12..|| Ingressus itaque salutavit eum et dixit : Gaudium tibi sit semper.  Et ait Tobias :   populus Iudeorum|| Quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ?  Cui ait iuvenis : Forti animo esto. In proximo est ut a Deo cureris.  « Appropinquabit enim regnum celorum » Mt. 3, 2 vel Mt. 4, 17.|| Dixit itaque Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? Et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.  ET DIXIT EI ANGELUS : ego ducam et reducam eum ad te.    ET DIXIT EI ANGELUS . BEDA. Promittit angelus Tobie ducere filium suum in civitatem Medorum et reducere. Promittit Christus Iudeis credentibus quamuis plures sint cecati quia incarnationis sue sacramenta gentibus aperiat et in fine temporum populo Iudeorum latius pandat, comitante et cooperante divinitatis sue fide, deductus ad Medos dicit Io. 10, 16. : « Alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili ». De reducendo dicit Apostolus Rm. 11, 25-26 ut ref. Beda | intraverit] intraret Clementina. : « Donec plenitudo gentium intraverit et sic omnis Israel salvus fieret ». Interrogante angelum Tobia unde esset, ego sum inquit Azarias Ananie magni filius . Azarias adiutor, Ananias gloria Dei, Christus quoque fidelibus suis indicat quia ipse est de quo dicitur Ps. 69, 6. : « Adiutor meus et liberator meus tu es Domine ne moreris ». Et « Vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre » Io. 1, 14..|| Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.  Cui Raphael angelus dixit : Genus queris mercenarii an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ?  Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias, Ananie magni filius.  Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.  Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum.  Respondens autem Tobias ait : Bene ambuletis et sit Dominus in itinere vestro, et angelus eius comitetur vobiscum.  tunc paratis omnibus que erant in via portanda,   necessaria|| fecit Tobias ‘vale’ patri suo et matri sue et ambulaverunt ambo simul.    TUNC PARATIS . BEDA. Apparente Domino in carne, parata sunt omnia que ad redemptionem nostram necessaria erant et quibus Ecclesie fides et vita nutriatur et firmetur donec huius seculi via finiatur, id est virtutes eius doctrina, temptatio, passio, resurrectio, ascensio Spiritu sancti missio, fides credentium, persecutio infidelium, his in Iudea peractis, mediator Dei et hominum per apostolos Iudeis contribulibus suis et gentibus gaudia superne salutis et pacis predicavit et his qui accipere et credere volebant per seipsum donavit et sic ad salutem gentium per apostolos pervenit.|| Cumque profecti essent, cepit mater eius flere et dicere : Baculum senectutis   muliebris impatientia, affectio materna|| nostre tulisti et transmisisti a nobis.  Numquam fuisset ipsa pecunia pro qua misisti eum.  Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.  Dixit eique {t. 2 : Erfurt, f. 168va ; facsim., p. 336a} Tobias :   In Domino confidit qui commisit eum.|| Noli flere, salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt illum.  Credo enim quod angelus Dei bonus comittetur ei, et bene disponit omnia que circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.  Ad hanc vocem   suscepta consolatione|| cessavit mater eius flere et tacuit. Capitulum 6 Profectus est autem Tobias    PROFECTUS. BEDA. Domino veniente ad gentes salvandas, predicatores vestigia eius sunt secuti quia quod iussit impleverunt, unde : Euntes docete omnes gentes etc. Domum quoque Cornelii ipse Deus primo per se implevit Spiritus sancto et sic Petrus aqua perfudit. Canes vocantur predicatores quia Dei domum et eius substantiam et oves spirituales a furibus et bestialibus spiritibus et hereticis defendunt.|| et canis   predicatores, unde « Famem patientur ut canes et circumiunt civitatem ». Ps. 58, 7 et 15. || secutus est eum et mansit prima mansione    MANSIT . <BEDA.>. Dominice passionis sacramentum manifeste significatur. Piscis enim qui Tobiam devorare cupiens angelo docente occisus est diabolum significat qui dum in redemptore nostro carnem appetiit captus est potentia divinitatis. Tigris est fluvius qui rapidissimo cursu a tigri velocissima bestia sic nominatur decursum nostre mortalitatis significat, in quo piscis immanis latebat cum diabolus humani generis invisibilis seductor mortis habebat imperia. Mansit Tobias iuxta Tigris fluenta quia Dominus mundo apparens inter mortales vitam duxit sed eum peccati unda non infundit nec in eo princeps mundi veniens quicquam habuit.|| iuxta fluvium Tigris.   decursum mortalitatis|| Et exivit ut pedes lavaret suos et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.    EXIVIT . BEDA. Christus mortem cui nihil debebat accepit ut pedes, scilicet suos, id est membra sua a contagione peccati et mortis ablueret. Occurrit piscis eum devorare cupiens et Domino in cruce passo diabolus quo movente crucifixus erat advenit, querens si quid peccati in eo invenisset.|| quem expavescens Tobias clamavit voce magna dicens : Domine invadit me.    QUEM EXPAVESCENS . Christus imminente mortis articulo cepit pavere et tedere non diabolum sed mortem que invidia diaboli intravit in orbem, naturali carnis fragilitate perhorrescens, unde : Pater transfer calicem hunc a me.|| Et dixit ei angelus : APPREHENDE branchiam eius    APPREHENDE . Apprehendit Christus diabolum qui eum capere in cruce voluit et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam ut caput nequissimum a corpore potentie sue dextera separaret id est nequitiam antiqui hostis ab his quos sibi corpus fecerat auferret, et hos corpori suo id est Ecclesie inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis. Est autem Christus caput Ecclesie que est corpus eius, et diabolus caput iniquorum {t. 2 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 336b} qui sunt corpus eius.|| et trahe eum ad te.  Dominus potentias diaboli comminuens paulum traduxit confidenter eruens illos de potestate tenebrarum quos filios lucis prescivit et predestinavit|| quod cum fecisset attraxit eum in siccum et palpitare cepit ante pedes eius.    QUOD CUM FECISSET . Quia cum Dominus nequitiam diaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere. Hi enim sunt PEDES EIUS per quos ambulat in terra qui super omnia regnat in celo.|| Tunc dixit ei angelus : exentera hunc piscem et cor eius et fel et iecor repone tibi.    EXENTERA HUNC PISCEM . <BEDA.> Dominus piscem exenteravit cum nequitiam diaboli latius sanctis aperuit et quasi arcana insidiarum eius reseravit. Reposuit sibi cor eius quia calliditatem eius in Scripturis indicavit de quo dicitur Gn. 3, 1. : « Serpens erat callidior cunctis animantibus terre ». Et alibi Sir. (Eccli.) 1, 6 « Astutias illius quis agnovit ? ». : « Num ignoramus astutias eius ? » Fel quoque reposuit quia quanto malitie furore contra genus humanum seviat, ad cautele studium scribi et conservari voluit. Iecur reposuit quia maligna eius consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit. Aiunt enim physici quia calore et occulta virtute iecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero que agere disponimus sedula cogitatione quo ordine sint agenda exquirimus, quasi acceptos in stomacho cibos ardore iecoris excoquimus.|| sunt enim hec necessaria ad medicamenta utiliter.    SUNT ENIM HEC NECESSARIA . Astutia diaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt. Quanto enim ea certius exploramus tanto certius declinamus.|| Quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via; cetera sallierunt  sale sapientie Ut in ritu exorcismi baptismalis : “Accipe homo sal sapientiae”. || que sufficerent eis,   id est apostolos de quibus dicitur : « Vos estis sal terre » Mt. 5, 13..|| quousque pervenirent   Tobias et angelus, homo et Deus|| in Rages civitatem Medorum.    ASSAVIT CARNES . Quicquid sibi ex hoc pisce assumpserit significat eos qui audito Dei verbo malunt inter membra sui deceptoris putrida et mortua residere quam in corpus Christi venire. Assavit carnes quia quos carnales invenit Spiritus sancti igne spirituales ac fortiores reddidit qui super apostolos in ignis visione descendit.||  Tantos Dominus de Iudea collegit ad fidem quanti sufficerent ad exemplum vivendi vel ad ministerium predicandi donec in gentibus Ecclesie fundamenta locarentur.|| Tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista que de pisce servare iussisti?  Et respondens angelus dixit ei : Cordis eius particulam   astutiam cordis intellectam et ardore spiritus crematam|| si super {t. 2 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 336b} carbones ponas, fumus eius extricat   effugat|| omne genus demoniorum sive a viro   forti|| sive a muliere,   debili|| ita ut ultra non accedat ad eos.  Et fel valet ad unguendos oculos quibus fuerit albugo et sanabuntur.  Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?  Respondensque angelus ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam preter eam.  Tibi debetur omnis substantia eius   Pater ad Filium : « Postula a me et dabo tibi ». Ps. 2, 8. || et oportet eam te accipere coniugem.   OPORTET. BEDA. Raguel populum gentium significat quem Dominus per predicatores suos visitare et de eius stirpe sponsam sibi Ecclesiam assumere dignatus est quam bene significat Sara uxoris Abrahe equivoca que genuit Isaac filium promissionis id est liberum Ecclesie populum. Raguel interpretatur pastus eius Deus vel amicus {Erfurt, f. 169ra ; facsim., p. 337a} qui scilicet dicere possit Ps. 21, 1 : « Dominus pascit pascit] pascet cacogr. Rusch me et nihil mihi deerit » et qui audire dignus sit : « Iam non dicam vos servos sed amicos meos » Io. 15, 15..|| Pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam in uxorem.  Tunc respondit Tobias et dixit : Audio quia tradita est septem viris et mortui sunt, sed et hoc audivi quia demonium occidit illos.  Timeo ergo ne forte et mihi hec eveniant et, cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.  Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prevalere potest demonium.  Hi namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant et sue libidini ita vacent “sicut equus et mulus quibus non est intellectus” habet potestatem demonium super eos.  Tu autem, cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.  Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur demonium.  Secunda vero nocte   non carnaliter ne obloquetur ei quod infra dicet virginem|| {t. 2 : Erfurt, f. 169ra ; facsim., p. 337a}  in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.  Tertia autem nocte , benedictionem   Forte erant constitute benedictiones ad hoc vel a sacerdote dicende vel ab aliis.|| consequeris ut   postmodum|| filii ex vobis procreentur incolumes.  Transacta autem tertia nocte,   quia nondum carnalis intervenerat coninctio|| accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahe benedictionem in filiis consequaris. Capitulum 7 Ingressi sunt autem  doctores verbi|| ad Raguelem  populum gentilem quem Dominus per doctores abiit|| et suscepit eos  « Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris obedivit mihi ». Ps. 17, 45. || Raguel cum gaudio.  Intuensque Tobiam Raguel, dixit Anne uxori sue : Quam similis est iuvenis iste consobrino meo.  Et cum hec dixisset ait : Unde estis iuvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Neptalim sumus, ex captivitate Ninive  ex his scilicet quos Ninivite captivaverant|| Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt : Novimus.  Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.  Et misit se Raguel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans supra collum eius  dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.  Et Anna uxor eius et Sara ipsorum filia lacrimate sunt.  Postquam autem locuti sunt, precepit Raguel occidi arietem et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,  Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Saram filiam tuam.  QUO AUDITO verbo Raguel   gentilis populus|| expavit, sciens quid evenerit illis septem viris   universis doctoribus|| {t. 2 : Erfurt, f. 169rb ; facsim., p. 337b} qui ingressi sunt ad eam, et timere cepit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret et non daret petenti ullum responsum,    QUO AUDITO . <BEDA.> Audiens populus gentium verbum fidei et admonitus ab apostolis ut de stirpe sua Christo daret uxorem, non sine certa exploratione potuit nove fidei iura suscipere quia olim multos doctores habuit qui omnes quasi septenario numero comprehensi hanc tantum vitam noverant, de eterna nihil certum dicebant et ideo sine spe vite immortalis eterne mortis rapuit eos interitus, docente autem intrinsecus veritate et foris per doctorum ora sonante tandem intellexit quod iustum est ut qui stulta dicerent stulte perirent.|| dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti   Christo|| quoniam huic timenti   non alii|| Deum debetur coniunx filia tua. Propterea alius   qui non recte docebat|| non potuit habere illam.  Tunc dixit Raguel :   confirmatus in fide|| Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.  Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me ut ista coniungeretur cognationi sue secundum legem Moysi.   predicentis prophetam suscitabit Dominus vobis ex fratribus vestris Cf. Act. 3, 22 : « Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. » Dt. 18, 15 : « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. ».|| Et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.  Et apprehendens   Deus enim operatur in nobis ut operemur.|| dexteram filie sue,   Ecclesie|| dextere Tobie tradidit dicens : Deus Abraham et Deus Isaac, Deus Iacob   omnium fidelium qui per hos patres significantur|| vobiscum sit et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis.    DEUS ABRAHAM . <BEDA.> Sicut in baptismo abrenuntiamus diabolo et omnibus operibus eius et in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum nos credere confitemur et simbolum nostre fidei quasi cartam accipimus.|| Et, accepta carta, fecerunt conscriptionem coniugii.  Et post epulati sunt, benedicentes Deum.  Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam et precepit ei ut pararet alterum cubiculum.  Et introduxit illuc Saram filiam suam et lacrimata est.  Dixitque ei : Forti animo esto filia mea. Dominus celi det tibi gaudium pro tedio quod perpessa es. Capitulum 8 Postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam.    POSTQUAM VERO CENAVERUNT . BEDA. Introductus Tobias ad cubiculum protulit de etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus in desponsationis initio iubet eam abrenuntiare diabolo et omnibus pompis eius et confiteri fidem sancte Trinitatis in remissionem peccatorum quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus.|| Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos.   Spiritus sanctus de quibus dicitur Is. 47, 14-15 (Vetus latina iuxta Septuaginta), ut ref. Hieronymus , Epistulae, Ep. 18A, 14, CSEL 54, p. 92.11 et passim.  : « Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi super erunt tibi adiutorium » ; et alibi Rm. 12, 20. : « Carbones ignis congeres super caput eius ».|| Tunc Raphael angelus apprehendit demonium    RAPHAEL . BEDA. Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem vere fidei, sequitur peccatorum remissio per aquam baptismi expulso diabolo. Diabolum ligavit quia a fidelium lesione cessando compescuit quos, etsi aliquando temptare ad probationem permittitur, superare tamen prohibetur.|| et religavit eum in deserto superioris Egypti.    RELIGAVIT EUM IN DESERTO . Desertum et Egyptus corda infidelium significant que a Deo deserta quia eius habitatione indigna et iuxta interpretationem Egypti perfidie sue tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a demonio repletur. Angelus vero demonem qui Tobiam occidere volebat in deserto ligavit qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum ledere permittitur quantum nititur.|| Tunc {t. 2 : Erfurt, f. 169va ; facsim., p. 338a} hortatus est virginem Tobias dixitque ei : Sara exsurge et deprecemur Deum hodie et cras et secundum cras quia his tribus noctibus Deo iungimur, tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio.  Filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut gentes que ignorant Deum.  Surgentes pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.  Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te celi    vel mystice vel ad litteram.|| terre, mareque et fontes et flumina et omnes creature tue que in eis sunt.  Tu fecisti Adam de limo terre, dedisti eique adiutorium Evam.  Et nunc Domine tu scis quia non luxurie causa accipio sororem meam coniugem sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum.  Dixit itaque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani.  Et factum est circa pullorum cantum   predicatorum.|| accersiri iussit Raguel servos suos et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulcrum.    ET FACTUM EST. Cantus pullorum sonus est predicatorum qui post tenebras errorum diem lucis annuntiant futurum. Erant in gentibus qui dubitarent an Dominus vere vicisset antiquum hostem, et ideo fidem nominis eius obruere atque abscondere satius estimarent, sed postmodum agnita veritatis luce quasi aurora preeunte et crebrescente cantu pullorum, id est voce predicatorum veraciter Christum hoste superato sponsum esse sancte Ecclesie cognoverunt.|| Dicebat enim : Ne simili modo evenerit ei quo et ceteris aliis septem viris qui sunt ingressi ad eam.  Cumque parasset fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :  Mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam antequam lucescat.  At illa misit unam ex ancillis suis. Que ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.  Et reversa nuntiavit bonum nuntium. Et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius.  Et dixerunt : benedicimus te Domine Deus Israel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus.    BENEDICIMUS TE DOMINE. BEDA. Letatur Raguel de vita Tobie et coniunctione filie sue et benedicens Deum occidit duas vaccas et quattuor arietes. Parat epulas omnibus amicis et vicinis suis. Letatur populus gentium de fide Christi et devotione sue gentis in fide Domini proficientibus ut etiam de ipsis doctores fierent qui postmodum martyres existerent. Hi vacce sunt quia iugum evangelii portaverunt, et qui portarent predicando genuerunt. Arietes sunt tamquam duces et patres populorum, unde : « Afferte Domino filios arietum » Ps. 28, 1.. Sunt crassi gratia superne dilectionis referti, unde Ps. 62, 6. : « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea ».|| Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.  Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te et sacrificium laudis tue et sue sanitatis offerre ut cognoscat {t. 2 : Erfurt, f. 169vb ; facsim., p. 338b} universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.  Statimque precepit servis suis Raguel ut replerent terra fossam quam fecerant priusquam elucesseret.  Uxori autem sue dixit ut instrueret convivium et prepararet omnia que in cibos erant iter agentibus necessaria.  DUASque pinguas vaccas   DUAS quoque VACCAS. BEDA. Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant de stirpe sua tales esse docuit quos pro excellentia virtutis temptaret invidus hostis et temptatos non vinceret, sed victores et martyres faceret. Eos quoque occidi fecit quos carnem suam pro Christo crucifigere docuit cum vitiis et concupiscentiis. Horum occisione epulas paravit quia vita profectus passio et corona sanctorum multis letitiam tribuunt qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt.|| et quattuor arietes    QUATTUOR ARIETES . Quia sancti doctores et martyres quattuor libros evangelii fide et opere conservant; prudentia iustitia fortitudo temperantia muniuntur et quattuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei.|| occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis cunctisque amicis.    OCCIDI FECIT . Quia alii sponte mortificant corpora sua ut sint hostia viva, alii inter manus infidelium subeunt martyria per arma iustitie a dextris et a sinistris id est in prosperis et in adversis hostem vincentes antiquum.|| et adiuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud eum.    ET ADIURAVIT . BEDA. Adiuramus Christum ut maneat nobiscum donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur qua requiescamus et a peccatis in corpore et a pravis cogitationibus in mente.|| De omnibus autem que possidebat Raguel, dimidiam partem   Unde Zaccheus Lc. 19, 8. : « Dimidium bonorum meorum do pauperibus ».|| dedit Tobie, et fecit hanc Scripturam ut pars dimidia que supererat post obitum eorum Tobie dominio deveniret. Capitulum 9 Tunc vocavit Tobias   fideles qui membra Christi sunt|| angelum ad se, quem quidem hominem   prius|| estimabat,   tantum|| dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultas verba mea.  Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentie tue.   non dignam mercedem tibi reddidero||  « Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam » etc. Rm. 8, 18. || Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas.  Christi et Ecclesiae in quibus facit Christus de aqua vinum novum id est in lege ostendit spiritualem intellectum.||   TAMEN OBSECRO TE . ISIDORUS. Revera Beda , In Tb., loc. cit. Aliquos de credentibus servientes tibi quibus predicandi committas officium ad colligendas gentes, que nondum fidei mysterium susceperunt sed tamen famam audierunt et talentum verbi quod fama didicerunt per fidei obedientiam reddant.||  Novus quotidie populus in Ecclesia colligitur. Potest tamen specialiter intelligi qui litteram legis per Septuaginta interpretes acceperunt et ideo fidem citius susceperunt.|| Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies et, si tardavero una die plus, contristatur anima eius.  Et ecce vides quomodo adiuravit me Raguel cuius adiuramentum spernere non possum.  Tunc Raphael assumens quattuor ex servis Raguelis   pro quadratu anime vel quattuor virtutum stabilitate||  predicatores de gentibus per quos alii colliguntur||  eorum quibus predicavit, unde Apostolus 1Cor. 9, 19. : « Servum omnium me feci ».|| et duos camelos,   qui fraterne infirmitatis onera caritate subditi portant, tales adiuvante Raphael perducunt Gabelum ad nuptias Tobie cum ad unitatem Ecclesie novos populos Christo opitulante predicatores adducunt.|| in Rages civitatem Medorum perrexit. Et inveniens Gabelum, dedit ei chirographum suum et recepit omnem pecuniam.   fidei obedientiam|| Indicavitque ei de Tobia   Christo|| filio {t. 2 : Erfurt, f. 170ra ; facsim., p. 339a} Tobie omnia que gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias.   Christi Ecclesie|| Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam   Christum cum Ecclesia convivantem|| discumbentem et exilientes osculati sunt se invicem.  unde : « Osculetur me osculo oris sui ». Ct. 1, 1. ||  Occurrunt fideles de gentibus Christo, occurrit Christus eis sine quo nihil possumus agere.|| Et flevit   pre gaudio|| Gabelus benedixitque Deum,  et dixit : Benedicat te Deus Israel quia filius es optimi viri et iusti et timentis Deum et eleemosynas facientis.  Et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros  et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum   carnale vel opus vel imitatores|| a Deo Israel qui regnat in secula seculorum.  Cumque omnes dixissent Amen, accesserunt ad convivium. Sed cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.  Capitulum 10 Cum vero moras faceret   in Ecclesia de gentibus|| Tobias  Christus|| causa nuptiarum sollicitus erat pater eius  qui de Iudeis singillatim credunt dolent quod Christus tardat redire ad reliquias Israel|| Tobias dicens : Putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi?  Putasne Gabelus mortuus est et nemo reddet illi pecuniam?  Cepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo. Et ceperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.  Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrimis atque dicebat : Heu me fili mi. Ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum,   solacium vite nostre, spem posteritatis nostre|| baculum senectutis nostre, solacium vite nostre, spem posteritatis nostre ?  Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.  Cui dicebat Tobias :    BEDA. Attribution douteuse : cf. Beda, In Tobiam :"Nam et Iacob patriarcha cum angelo luctans et claudus pariter est factus et benedictus, in claudicatione uidelicet infideles suae gentis significans, in benedictione fideles." Tobias cecitate sua designat infideles, fide fideles.|| Tace et noli turbari. Sanus est filius noster. SATIS FIDELIS est vir ille cum quo misimus eum.    SATIS FIDELIS . Illi scilicet qui de Iudeis credunt se suosque consolantur credentes quod revertatur ad eos Dominus et omnis Israel salvus fiat. Fidelis enim est Deus qui hoc promisit.|| Illa autem nullo modo consolari poterat {t. 2 : Erfurt, f. 170rb ; facsim., p. 339b} sed quotidie exilens circumspiciebat et circumibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.  AT VERO RAGUEL dicebat ad generum suum : Mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.    AT VERO RAGUEL . Cum plenitudo gentium intraverit nemo prohibere potest quin Dominus salutem Israel tribuat et cecitatem eius que ex parte contigit respiciat. Recordata est enim divina clementia quoniam tristitia magna et continuus dolor est Iudeis credentibus pro fratribus infidelibus.|| Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant et cruciatur spiritus eorum in ipsis.  Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, TRADIDIT ei Saram et dimidiam partem omnis substantie sue in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis et in vaccis et pecunia multa.    TRADIDIT . Remittuntur in fine doctores Ecclesie ad Christum cum ipsa Ecclesia, virtutum divitiis plena, ad fidem illustrandam bonorumque operum substantia ditandam Iudeorum gentem ex qua Dei Filius sumpsit carnem.|| Et salvum atque gaudentem dimisit eum a se  dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes et inveniatis omnia recte circa parentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.  Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam et dimiserunt ire,  monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum et seipsam irreprehensibilem exhibere. Capitulum 11 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charram Charram Rusch Weber ] Charan Clementina , que est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.  Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.  Si placet itaque tibi precedamus et lento gradu insequantur iter nostrum familie simul cum coniuge tua et cum animalibus.    PRECEDAMUS . Postquam illuminatus est populus gentium precedit divina gratia ad illuminandam cecitatem iudeorum ut in libris suis cognoscant Christum verum hominem et verum Deum et sic tandem quasi viso angelo et filio suo quos diu non viderant multum gaudeant, tandem scilicet se Ecclesie de gentibus congregate mysteriorum communione coniungant.|| Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis; erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt.  Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis ut respicere poterat de longinquo. {t. 2 : Erfurt, f. 170va ; facsim., p. 340a}   Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe et illico cognovit venientem filium suum currensque nuntiavit viro suo dicens : Ecce venit filius tuus.  Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum.  Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen celi et in aspectu tuo gaudebit. Tunc precucurrit canis   quia salutis donum prenuntiat et sic Dominus corda illuminat||  doctores Ecclesie qui hereticos quasi lupos a summi pastoris ovili fugant|| qui simul fuerat in via et, quasi nuntius adveniens, blandimento sue caude gaudebat.   Cauda finis corporis perfectionem significat vel mercedem que in fine tribuitur.||   BLANDIMENTO . BEDA. Canis gaudebat dum tecta dominorum diu invisa reviseret. Gaudent doctores cum de effectu sui operis, cum Iudeam a Domino recolligendam intelligant. Gaudent de premio vite eterne et cunctis electis eodem premio corda exhilaranda predicunt et statim adventuram gratiam Sancti spiritus edunt.|| Et exsurgens cecus pater, cepit offendens pedibus currere et, data manu   assensu|| puero,   ei qui veritatis lumen cognovit|| occurrit in obviam filio suo.   Christo||   EXSURGENS CECUS . <BEDA.> Audito a doctoribus verbo salutis exsurgit populus Iudeorum de perfidie sue cecitate longa et amore currit ad Dominum sed offendens gressibus operum donec renatus et instructus in Christo fidei et operationis lumen percipiat.|| Et suspiciens osculatus est eum cum uxore sua, et ceperunt flere   quia sero|| pre gaudio.   quia credunt in Christo|| Cumque adorassent Deum et gratias egissent consederunt.  Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patri suo.    TUNC SUMENS . <BEDA.> Dominus credentibus aperte revelat quanta sit antiqui hostis malitia qui ipsum in passione devorare gestivit sed per hoc occisus membra sua id est eos quos ante tenebat amisit.|| Et sustinuit quasi dimidiam fere horam   Iudeorum populus postquam amarissimam antiqui hostis malitiam cognoverit amissam recepit lucem.|| et cepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi.  <BEDA.> in quo spes significatur quia nondum vivit et inanimatum est sed speratur. « Si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus » Rm. 8, 25.. evangelica quoque parabola sub nomine panis et vini et ovi tres summas virtutes exprimit caritatem scilicet fidem et spem.||   ALBUGO EX OCULIS . BEDA. Habet adhuc populus Iudeorum velamen ante faciem cordis ut non intelligat gratiam Christi. Habet albuginem quia candidus et iustus sibi videtur quasi membranum ovi quia cecitatem sustinet mentis sub spe stultissima Christi adhuc nascituri Iudeos liberaturi et imperium magnum daturi. Cum autem velamen albatum fuerit agnoscent quia Christus iam venit et mundum sanguine redemit. Unde sequitur quia visu recepto glorificabant Deum Tobias cum uxore sua.||   ALBUGO etc. <BEDA.> Albugo designat sultitiam populi sibi placentis habentis zelum Dei sed non secundum scientiam de quibus dicitur Rm. 10, 3. : « Suam iustitiam volentes constituere iustitie Dei non sunt subiecti ». Pupilla enim nigra videt, alba tenebrosa est et qui sibi sapientes videntur et dicunt Io. 9, 40. : « Numquid et nos sumus ceci ? » In eis veritas non est. Qui autem fragilitatis et ignorantie conscii dicunt Ps. 17, 29. : « Domine Deus illumina tenebras meas » a Domino illuminantur.|| Quod apprehendens Tobias, traxit ab oculis eius statimque visum recepit.  Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum.  Dicebatque Tobias : Benedico te Domine Deus Israel quia tu castigasti me et tu salvasti me. Et ecce ego video Tobiam filium meum.  Ingressa est etiam post septem dies sara uxor filii eius et omnis familia et pecora sana   <BEDA.> diverse fidelium persone|| et cameli et pecunia multa uxoris   <BEDA.> virtutes Ecclesie.|| sed et illa pecunia   <BEDA.> sancta Scripturarum quam Iudea gentibus commiserat.|| quam receperat a Gabelo.   EGRESSA EST . Lucem {t. 2 : Erfurt, f. 170vb ; facsim., p. 340b} gratie spiritualis que septiformis est significat. Post septem dies illuminationis ingreditur uxor quia postquam Iudea per fidem illuminata fuerit, postquam gratiam Spiritus sancti acceperit ingredietur ad eam Ecclesia ut sit « unum ovile et unus pastor » Io. 10, 16., et sit domus Christi una, uno lapide angulari firmata.|| Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei que fecisset circa eum per hominem {t. 2 : Erfurt, f. 170vb ; facsim., p. 340b} qui eum duxerat.  Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobie gaudentes   unde Rm. 15, 10. : « Letamini gentes cum plebe eius ».|| ad Tobiam et congratulantes ei de omnibus bonis que circa illum ostenderat Deus.  Et per septem dies epulantes,   in spiritualibus donis et virtutibus|| omnes cum gaudio magno gavisi sunt. Capitulum 12 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum?  Respondens Tobias dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius?  Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit et demonium ipse ab ea compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen celi et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi adhuc poterimus dignum dare?  Sed peto te, pater mi, ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus que allata sunt sibi assumere.  Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem et rogare ceperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium que attulerant acceptam habere.   acceptabiliter recipere|| Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum celi   a quo omnia|| et coram omnibus   in exemplum aliis Glosa iterata, vide infra. || viventibus confitemini   laudate|| ei quia fecit vobiscum   bene agentibus|| misericordiam suam.  Etenim sacramentum regis abscondere bonum est.   mysteria tegenda, opera Domini predicanda|| Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est .    vel honorificatum|| Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna   « in sinu pauperis abscondita » Corpus antiphonalium officii, n° 6012. || magis quam thesauros auri recondere,  « in sinu pauperis » Corpus antiphonalium officii, n° 6012. || quoniam eleemosyna a morte   anime|| liberat et ipsa est que purgat peccata et facit invenire vitam eternam.  Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem   « Qui diligit iniquitatem odit animam suam » Ps. 10, 6..|| hostes sunt anime sue.  Manifesto ergo {t. 2 : Erfurt, f. 171ra ; facsim., p. 341a} vobis veritatem et non abscondam a vobis occultum   prius|| sermonem.  Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.   que accepta est cum his operibus misericordie|| Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut temptatio probaret te.   Corrigit Deus « filium quem recipit » Hbr. 12, 6.. « Quis enim filius quem non corripit pater ? » Hbr. 12, 7. || Et nunc misit me Dominus ut curarem te et Saram uxorem filii tui a demonio liberarem.    ET NUNC MISIT ME . BEDA. Rediturus in celum angelus apertius quid sit et quare venerit et quo reversurus sit exponit, et Christus eidem populo latius proficienti conditionem suam patefecit, ostendens quod ipse in Patre et Pater in Filio sit. Angelus redit ad Deum, Tobias remanet apud patrem, et Christus a fidelibus suis intelligitur divinitate Patri equalis humanitate hominibus consubstantialis.|| Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem  septenarius universitatem designat quia totus mundus septenario numero agitur.|| Vel per septiformi spiritu quo omnes boni replentur.|| qui astamus   Astamus servire parati quocumque sumus missi. Deus enim ubique est.|| ante Dominum.  Cumque hec audissent, turbati sunt   timore|| et trementes ceciderunt   humiliati|| super terram in faciem suam.   non retro ut mali|| Dixitque eis angelus : Pax vobis, nolite timere.  Etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei eram. Ipsum benedicite et cantate illi.  Videbar quidem vobiscum manducare et bibere   necessitate quasi comedebam ut familiarior essem vobis non necessitate. « Meus enim cibus est panis qui de celo descendit » Cf. Io. 4, 34 ; Io. 6, 33.59..|| sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor.  Tempus est   expleto negotio|| ergo ut revertar ad eum qui me misit. Vos autem benedicite Deum,   non me|| narrate omnia mirabilia eius, ipsum benedicite et cantate illi.   quia « mirabilis in sanctis suis » Ps. 67, 36. ||  ex letitia|| Et cum hec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt.  Tunc prostrati per horas tres in faciem,   Trinitati gratias agentes|| benedixerunt Deum. Et exsurgentes narraverunt   utilitati proximorum studentes|| omnia mirabilia eius. Capitulum 13 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum    APERIENS . Confessus est veritatem et misericordiam docens beneficia Dei semper predicare et flagella timere repletus quod Spiritu prophetie de superna Hierusalem multa decantat, populusque Iudeorum in fine seculi conversus multos doctores habebit et prophetas qui mentes proximorum ad superna desideria accendunt celestis patrie gaudia predicando.|| et dixit :   Canticum Tobie senioris :|| Magnus es Domine in eternum et in omnia secula   « regni eius non erit finis » Lc. 1, 33. || regnum tuum,  quoniam tu flagellas et salvas, deducis ad inferos et reducis   « Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit » 1Rg. (1Sm.) 2, 6..|| et non est qui effugiat manum tuam .    que ubique est|||| {t. 2 : Erfurt, f. 171rb ; facsim., p. 341b} Confitemini Domino filii Israel   videntes Deum|| et in conspectu gentium   in exemplum aliis Glosa iterata, vide supra. || laudate eum,  quoniam ideo dispersit vos inter gentes que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens preter eum.   Sunt dii multi et domini multi sed unus omnipotens.|| Ipse castigavit nos   iuste|| propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.  non propter merita nostra|| Aspicite   admirantes|| ergo que fecit nobiscum et cum timore   non tamen securi : « Beati omnes qui timent Dominum » Ps. 127, 1..|| et tremore   non vos, ipse « est enim qui operatur in vobis » Phil. 2, 13. || confitemini illi, regemque seculorum exaltate in operibus vestris.   quicquid vos faciatis|| Ego autem in terra captivitatis mee confitebor illi quoniam ostendit   mihi|| maiestatem suam in gentem peccatricem.  Convertimini   a peccato|| itaque peccatores et facite iustitiam   « Declina a malo et fac bonum » Ps. 36, 27..|| coram Domino, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.  Ego   ratio|| autem et anima mea   sensualitas|| in eo letabimur.   « Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum ». Ps. 83, 3. ||  « Non est speciosa laus in ore peccatoris ». Sir. (Eccli.) 15, 9. || Benedicite Dominum omnes electi eius, agite dies letitie   scilicet in conscientia|| et confitemini illi   dicentes|| || Hierusalem civitas Dei,   in qua visio pacis|| castigavit   non occidit|| te Dominus in operibus manuum tuarum.  Confitere Domino in bonis tuis   quod eius sunt non tua|| et benedic Deum seculorum ut reedificet in te   quod destructum erat per peccatum|| tabernaculum suum   « Templum Dei sanctum quod estis vos ». Mt. 13, 43. || et revocet ad te omnes captivos   diaboli, unde : « Captivam duxit captivitatem » Eph. 4, 8. || et gaudeas   in futuro|| in omnia secula seculorum.   sine fine|| Luce splendida fulgebis   « Fulgebunt iusti sicut sol ». 1Cor. 3, 17. || et omnes fines terre   sancti finita terrenitate|| adorabunt   honorabunt|| te.  Nationes ex longinquo   qui remote erant in regione peccati|| ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam   viventium|| in sanctificatione habebunt.  Nomen enim magnum   magni Dei|| invocabunt in te.  Maledicti erunt   e contra||  « Ite maledicti in ignem eternum ». Mt. 25, 41 : « Discedite a me maledicti… »; || qui contempserint te   in mundo|| et condemnati erunt   in eternum|| omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui edificaverint te.  virtutibus|| Tu autem letaberis in filiis tuis   salvatis|| quoniam omnes benedicentur et {t. 2 : Erfurt, f. 171va ; facsim., p. 342a} congregabuntur   qui ante discipuli|| ad Dominum.  Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam.   quicquid alii faciant|| Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam   Ecclesia « supra montem posita » Mt. 5, 14..|| a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster.  Beatus ero si fuerint reliquie seminis mei   merces operum vel aliqui imitatores eorum vel naturalium filiorum|| ad videndam claritatem Hierusalem.  Porte Hierusalem   scilicet sancti qui introducunt ad celestem Hierusalem|| ex saphiro   celesti conversatione|| et smaragdo   fidei nitore||  « Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te ». Ps. 85, 3. || edificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.   Muri circumeuntes id est sanctam Ecclesiam munientes sunt lapides, pretiosi « lapides vivi » 1Pt. 2, 5. qui in Zacharia volvuntur super terram Cf. Za. 9, 16 : « … lapides sancti elevabuntur super terram eius»..|| Ex lapide candido et mundo   « In domo patris mei mansiones multe sunt » Io. 14, 2..|| omnes platee eius sternentur   Qui dilatati sunt caritate sunt in edificio lapides mundi a malo et candidi in bono.|| et per vicos eius Alleluia cantabitur.   per diversos conventus fidelium||  « Laudate nomen Domini » Ps. 112, 1 ; Ps. 134, 1. || Benedictus Dominus,   cui omnia ascribenda||  non homo|| qui exaltavit eam ut sit regnum eius in secula seculorum super eam. Amen. Capitulum 14 Et consummati sunt sermones Tobie .  Verba consummationis in bono solent accipi ; consummantur sermones bonorum consummuntur malorum.|| Et postquam illuminatus est Tobias vixit annis quadraginta duobus    Et postquam . Quadragenarius numerus laboriosus est ieiunii et abstinentie. Nos autem omnes huius vite labores debemus sustinere cum Dei et proximi dilectione, et sic fructificabimus.|| et vidit filios nepotum suorum.   « Ut videas videas] corr. , iudeas cacogr. Rusch filios filiorum tuorum, pacem super Israel » Ps. 127, 6..|| Completis   in bono; unde Corpus antiphonalium officii 1862 ; cf. Lc. 2, 6. : « Completi sunt dies Marie ».|| itaque annis centum duobus ,  qui numerus perfectus est et transit a leva in dextram||  quasi mortuus munde vixit Deo|| sepultus est   « Corpora sanctorum in pace sepulta sunt » Sir. (Eccli.) 44, 14. || honorifice in Ninive.  que speciosa dicitur mundum significat qui et speciosus, unde grece coscos ab ornatu dicitur.|| Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.   in numero perfecto et sacrato||   QUINQUAGINTA NAMQUE . Sacratum numerum quinquagenarium transierat nec ad sexagenarium qui perfectionem (propter senarium in quo omnia facta sunt significat) pervenerat.|| Reliquum vero vite sue   recepto lumine|| in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei   semper crescens de virtute in virtutem|| perrexit in pace.   ad Deum|| In hora autem mortis sue vocavit ad se Tobiam filium suum   septiformi spiritus repletos|| et septem iuvenes filios suos nepotes   per gratiam Dei renatos||  fortes malignum vincentes||   IN HORA AUTEM . Tobias, id est doctores Iudeorum, qui de hoc mundo exituri propinquis suis annuntiant, quia mundus ad finem propinquat, et future vite bona in proximo futura.|| dixitque eis :  Prope erit interitus Ninive.   mundo|| Non enim excidit verbum Domini et fratres nostri, qui dispersi sunt {t. 2 : Erfurt, f. 171vb ; facsim., p. 342b} a terra Israel,   viventium|| revertentur ad eam.  Omnis autem   prius|| deserta terra eius   multi filii deserte|| replebitur et domus Dei que in ea incensa est iterum reedificabitur, ibique revertentur omnes timentes Deum.  Et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem   Ecclesiam|| et inhabitabunt in ea  et gaudebunt in ea omnes reges terre   id est terrenitatis|| adorantes Deum Israel.  Audite ergo filii mei patrem vestrum. Servite Domino in veritate et inquirite   consulentes alios|| ut faciatis que placita sunt illi.  Et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei et benedicant eam in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.  Nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram   in mundo qui transibit et concupiscentia eius|| circa me in uno sepulcro et ex eo dirigite gressus vestros   intentionem cordis|| ut exeatis hinc.   relinquatis desideria terrena|| Video enim quia iniquitas eius   transgressio mandatorum Dei que ipsius orbis exterminatio et totius humani generis terminabitur|| finem dabit ei.  14 Factum est autem, post obitum matris sue, Tobias abcessit ex Ninive cum uxore sua et filiis et filiorum filiis et reversus est ad soceros suos.    TOBIAS ABCESSIT . Hoc quotidie facit Christus cum malis relictis ad bonorum corda illustranda convertitur quos invenerit in senectute bona quia in bonis operibus diu studuerunt. Alios autem preterit qui diu viventes nec consilio sunt maturi nec canicie bone actionis venerandi sed peccatorum onere incurvi, unde Isaias : Puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit, qui scilicet diu vivens animi levitatem non deserit.|| Invenitque eos incolumes in senectute bona et curam eorum gessit  ad celestia deducans|| Et ipse clausit   a seculi dilectione|| oculos eorum   ad perpetue lucis contemplationem dirigens|| et omnem hereditatem domus Raguelis   de qua dicitur Ps. 81, 8. : « Tu hereditabis in omnibus gentibus ».|| ipse percepit viditque quintam generationem filiosque filiorum suorum.   unde Ps. 127, 6. : “Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel ».|| 16 Et completis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum.   SEPELIERUNT. Sepultura Tobie finem mundi designat, quo Dominus noster cum corpore suo, quod est Ecclesia, in requiem intrat, angelis de societate hominum congratulantibus, et singulos per diversas mansiones pro meritorum qualitate collocantibus.|| Omnis autem cognatio eius et omnis generatio eius   una scilicet generatio per totum orbem querentium Deum de qua dicitur Ps. 111, 2 ; cf. Ps. 23, 6 : « Hec est generatio querentium eum». : « Generatio rectorum benedicetur ».|| in bona vita   que vita melior que conversatio sanctorum quam in gloria Dei manere perpetuo|| et in sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitantibus   angelis quorum numero sumus sociandi et in perpetuum superna societate copulandi|| in terra.  « Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram » Mt. 5, 4. et « Credo videre bona Domini in terra viventium » Ps. 26, 13..|| Explicit liber Tobie.