initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Idt. 13,1 
Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Vagao ostia cubiculi et abiit.

1 Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 13,2 
Erant autem omnes fatigati a vino
Numérotation du verset Idt. 13,3 
eratque Iudith sola in cubiculo.

cubiculo] corr. , cucbiculo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,4 
Porro Holophernes iacebat in lecto,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 177vb; facsim., p. 354b} [Rusch, f. 177vb] IN  LECTO. Nefande securitatis, quia se impune peccare confidit. Unde : « Impius cum in profundum vitiorum venerit contemnit ».||

Cf. Prv. 18, 3.

Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
nimia ebrietate sopitus.
interl.|  de quo: « Nolite inebriari »||
interl.|  id est luxuria||

Eph. 5, 18.
Numérotation du verset Idt. 13,5 
Dixitque Iudith
interl.|  Ecclesia||
puelle sue
interl.|  unicuique fidelium||
ut staret foris
interl.|  hostiorum scilicet custodiam, scilicet catholice fidei observantiam commisit||

foris ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] foras Weber
ante cubiculum et observaret.
Numérotation du verset Idt. 13,6 
Stetitque Iudith
interl.|  animo constanti||
ante lectum, orans cum lacrimis
interl.|  supenum auxilium||
interl.|  intima devotione cordis||
et labiorum motu
interl.|  interiorum||
in silentio
Numérotation du verset Idt. 13,7 
dicens : Confirma me,
interl.|  infirmam confidentem in te||
Domine Deus Israel
interl.|  videntium te||
et respice
interl.|  velociter exaudi me||
in hac hora
interl.|  in qua necesse est||
ad opera manuum mearum, ut sicut promisisti, Hierusalem
interl.|  Ecclesiam||
civitatem tuam erigas
interl.|  ab imo vitiorum||
et hoc quod credens per te
interl.|  in te||
posse fieri cogitavi
interl.|  deliberatione animi||
perficiam.
interl.|  « Qui perseveraverit usque in finem salvus erit » ||

Mt. 24, 13.
Numérotation du verset Idt. 13,8 
Et cum hec dixisset accessit ad columnam
interl.|  pravi cordis duritiam que errorem gerunt vane securitatis||

cum hec Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
que erat ad caput lectuli eius et pugionem eius
interl.|  malitiam inique intentionis||
qui in ea ligatus pendebat exsolvit.
interl.|  aperiendo aliis||
Numérotation du verset Idt. 13,9 
Cumque evaginasset illud, apprehendit comam capitis eius
interl.|  electionem superbe mentis||
et ait : Confirma me, Domine Deus Israel in hac hora.
Numérotation du verset Idt. 13,10 
Et percussit bis in cervicem eius
interl.|  contumaciam inique actionis||
et abscidit caput eius
interl.|  occasionem proterve temptationis||
et
interl.|  detegendo aliis||
abstulit conopeum eius a columnis
interl.|  quod est rete muscarum, id est insidie dolose cogitationis quibus simplices et incautos accipit||
et evolvit corpus eius truncum.
interl.|  inimicum infirmum ostendit et debilem ut sciant cum milites Christi posse superare||
Numérotation du verset Idt. 13,11 
Et post pusillum exivit
interl.|  adepta victoria||
et tradidit caput Holophernis ancille sue
interl.|  auditoribus suis||
marg.|  CAPUT  HOLOPHERNIS. Recordationem confecti belli sollicite iubet memorari. Unde : « Sobrii estote et vigilate » etc.||

1Pt. 5, 8.
et iussit ut mitteret illud in peram suam.
interl.|  memoriam cordis||
Numérotation du verset Idt. 13,12 
Et exierunt due
interl.|  sponsa et adolescentula||
secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis.
marg.|  VENERUNT  AD. Introitum regni Christum scilicet qui dicit : « Ego sum ostium et via per me si quis introierit salvabitur et pascua ». Et alibi : « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos ».||

Cf. Io. 10, 9.
Mt. 11, 28.
Numérotation du verset Idt. 13,13 
Et dixit Iudith
interl.|  Ecclesia||
a longe custodibus murorum :
interl.|  castrorum Ecclesie||
marg.|  CUSTODIBUS. Id est doctoribus qui verbo et exemplo Ecclesiam muniunt et ad vitam eternam introducunt. De quibus dicitur : « Super muros tuos Hierusalem constitui custodes ». Vel angelicis spiritibus qui nobis in custodiam missi malignos spiritus excludunt.||

Cf. Io. 3, 13.
Aperite
interl.|  suffragiis vestris||
portas,
interl.|  celi, unde: « Aperite mihi portas »||
marg.|  APERITE  PORTAS. Id est devotionem cordis. Unde dicitur : « Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis ». Secundum illud : « Beatus qui causam suam loquitur in aure audientis ». « Dominus virtutem populo suo dabit » cum quo scilicet apicem celestis regni ascendit. Unde : « Nemo ascendit in celum <nisi> qui descendit de celo filius hominis qui est in celo ».| |

Ps. 117, 19.
Cf. Apc. 2, 7 ; Apc. 2, 11 ; Apc. 2, 17 ; Apc. 2, 29 ; Apc. 3, 6 ; Apc. 3, 13 ; Apc. 3, 22.
Cf. sententia « Beatus qui loquitur in aure audientis » ex Sir. (Eccli.) 25, 12 (9) : « Beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti [aurem audientem Cava] », ut laudat Hieronymus , Epistulae, ep. 57 (De optimo genere interpretandi), p. 504.5-6: « Legerat enim illud esaiae: beatus qui in aures loquitur audientis, et nouerat tantum oratoris uerba proficere, quantum iudicis prudentia cognouisset » ;   Id.,   I n Isaiam   , lib  . 16, praef   ., CCSL 73A, lin.   2 ; Id., Commentarii in prophetas minores (Mi.)   , CCSL 76, lib.   2, cap.   7.54 ; Id., Commentarii in prophetas minores   ( Mal.),   CCSL 76A, cap.3.  341 ; Id., Commentarius in Ecclesiasten, cap. 10, 12, CCSL 72, lin. 208 ; Id., Tractatus   lix in Psalmos (Ps. 111), CCSL 78, lin. 97. Cf. Sabatier, t. 2, p. 460b.
Ps. 28, 11.
Cf. Io. 3, 13.
Cf. Hrabanus Maurus , Expositio in Idt., 13, PL 109, 574B-D : «  Valde enim justum est ut qui se unitum cum capite suo agnoscit, de quo scriptum est, «Dominus virtutem populo suo dabit, et benedicet populum suum in pace,» cum eo ad coelestis regni apicem ascendat, quia sine eo nullo modo illuc pervenire potest. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: «Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis, qui est in coelo.» Potest et hoc quod dicit Judith custodibus murorum. Aperite portas,» devotio cordis auditorum suorum ab ea postulata intelligi, hoc est, ut praeparet intentionem cordis ad accipienda ea quae sibi dicuntur; sicut Salvator in Evangelio per parabolas docens dixit: «Qui habet aures audiendi audiat.» Et Joannes apostolus in Apocalypsi sua eamdem sententiam saepius repetit dicens: «Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis.» Merito ergo illa, quae virtutes Domini, quas fecit, expromere vult, auditores devotos quaerit, quia scriptum est: «Beatus qui causam suam loquitur in aurem audientis ».
nisi] coniec.
quoniam nobiscum
interl.|  in membris||
est Deus
interl.|  qui est caput||
qui fecit virtutem in Israel.
Numérotation du verset Idt. 13,14 
Et factum est cum audissent viri {t. 2 : Erfurt, f. 178ra; facsim., p. 355a} [Rusch, f. 178ra] vocem
interl.|  doctrinam||
eius
interl.|  Ecclesie||
vocaverunt presbyteros civitatis.
interl.|  maiores||

presbyteros] corr. , prespiteros cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,15 
Et occurrerunt ad eam omnes,
interl.|  audiendam||

occurrerunt] concurrerunt Weber
a minimo
interl.|  plebe||
usque ad maximum,
interl.|  maiores, id est doctores||
quoniam speraverunt eam non esse venturam.
interl.|  tribulationibus oppressam||

eam] + iam Weber
Numérotation du verset Idt. 13,16 
Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi,
interl.|  piam cordis intentionem universas errorum tenebras expellentem||
illa autem ascendens in eminentiorem locum10 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 178ra; facsim., p. 355a} [Rusch, f. 178ra] ILLA  AUTEM  ASCENDENS. Ad celestia dogmata sermonem convertens et ad laudandum Deum pro beneficiis suis auditores attollens.||

10  eminentiorem locum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] eminentiori loco Weber
iussit fieri silentium.
interl.|  unde : « Audi Israel et tace »||

Cf. Dt. 27, 9.
Cumque omnes
interl.|  attenti||
tacuissent
interl.|  a strepitu mundi||
Numérotation du verset Idt. 13,17 
dixit Iudith : Laudate Dominum Deum nostrum
interl.|  non me, non hominem||
qui non deseruit sperantes in se
Numérotation du verset Idt. 13,18 
et in me ancillam suam
interl.|  unde : « Ego servus tuus et filius ancille tue »||

Ps. 115, 7.
adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel et interfecit in manu mea
interl.|  femine||
marg.|  ET  INTERFECIT. De quo : « Ipsa conteret caput » etc. Et in evangelio : « Dabo vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnes virtutes inimici ».||

Gn. 3, 15.
Cf. Lc. 10, 19.
hostem
interl.|  diabolum||
populi sui in hac nocte.
Numérotation du verset Idt. 13,19 
Et proferens de pera caput Holophernis
interl.|  hostis||
ostendit illis dicens : Ecce caput
interl.|  mentem||
Holophernis principis militie Assyriorum et ecce canopeum11  illius
interl.|  domum in qua confidebat||
marg.|  ECCE  CANOPEUM. Quasi : scitote quanta sit malignitas, quanta fraus inimici nostri, quanta pietate a nobis superatus sit quos Dominus illesos ab omni fraude et erroris contaminatione custodit, ut his inspectis conditori et redemptori nostro gratias agatis. Unde : « Sobrii estote et vigilate etc., et  : « timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua ita et sensus nostri corrumpantur ». Et item : « Confortamini in Domino et in potentia virtutis eius et induite vos arma Dei ».||

1Pt. 5, 8.
Cf. 2Cor. 11, 3.
Cf. Eph. 6, 10-11.

11  canopeum ΩSJ Ed1455 Rusch ] conopeum Weber
in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi et per manum femine percussit illum Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Idt. 13,20 
Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me Dominus ancillam suam12  coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua,
interl.|  non mea||

12  Dominus - ancillam suam ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
in evasione mea,
interl.|  evasi manus hostis||
in liberatione vestra.
Numérotation du verset Idt. 13,21 
Confiteamur illi omnes,
interl.|  unanimiter||
quoniam bonus,
interl.|  solus||
quoniam in seculum misericordia eius.
interl.|  effectus misericordie||
Numérotation du verset Idt. 13,22 
Universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redigit13  inimicos nostros.
interl.|  contrivit inimicum et satellites eius||

13  redigit] redegit Weber
Numérotation du verset Idt. 13,23 
Porro Ozias princeps populi Israel dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso
interl.|  cuius fides et confessio in toto orbe obtinet palmam||
pre omnibus mulieribus super terram.
interl.|  « Multe filie congregaverunt divitias, tu supergressa es universas » ||

Prv. 31, 29.
Numérotation du verset Idt. 13,24 
Benedictus Dominus qui creavit celum et terram qui te direxit in vulnera14  capitis principis inimicorum nostrorum,

14  vulnera Ω Ed1455 Rusch Clementina ] vulnere Weber
Numérotation du verset Idt. 13,25 
quia hodie nomen tuum ita magnificavit,
marg.|  QUIA  HODIE etc. Laus Ecclesie non recedet de ore hominum qui memores sunt studii et operum eius que per dilectionem Dei et proximi presentes tribulationes secura sustinet, fide plena et spe firma attendens eminentiam celestium premiorum ubi sociabitur beatitudini angelorum.||
ut non recedat {t. 2 : Erfurt, f. 178rb; facsim., p. 355b} [Rusch, f. 178rb] laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in eternum, pro quibus non pepercisti anime tue propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruine ante conspectum Dei nostri.
Numérotation du verset Idt. 13,26 
Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 13,27 
Porro Achior vocatus venit et dixit ei Iudith15  : Deus Israel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte
interl.|  huius seculi||

15  Iudith ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
in manu mea.
Numérotation du verset Idt. 13,28 
Et16  ut probes quia ita est, ecce caput Holophernis qui in contemptu superbie sue Deum Israel contempsit et tibi interitum minabatur dicens : Cum captus fuerit populus Israel gladio perforari precipiam latera tua.

16  Et ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,29 
Videns autem Achior
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 178rb; facsim., p. 355b} [Rusch, f. 178rb] VIDENS  AUTEM. Per Achior principem Ammonitarum pagani vel heretici designantur, qui videntes Ecclesie fidem hostium superasse ferocitatem nimio pavore concutiuntur et superbiam suam humiliantes Ecclesiam venerantur et sequaces suos errorem relinquere et fidelibus sese sociare hortantur. Unde Isaias : « Venient ad te curvi filii eorum qui te humiliaverunt et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi ».||

Cf. Is. 60, 14.
caput Holophernis, angustiatus est17  pre pavore cecidit in faciem suam super terram et estuavit anima eius.

17  est] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,30 
Postea vero quam resumptio18  spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit :

18  resumptio ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] resumpto Weber
Numérotation du verset Idt. 13,31 
Benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente que audierit nomen tuum, magnificabitur19  super te Deus Israel20  .

19  magnificabitur Ω Ed1455 Rusch Clementina ] magnificabit Weber 20  super te Deus Israel] Deum Israel super te Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_13)