initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Idt. 15,1 
Cumque omnis exercitus decollatum Holophernem audisset, fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fuge presidium sumunt,
Numérotation du verset Idt. 15,2 
ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus evadere Hebreos quos armatos venire super se audierant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
Numérotation du verset Idt. 15,3 
Videntes itaque filii Israel
interl.|  predicatores
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 178vb; facsim., p. 356b} [Rusch, f. 178vb] VIDENTES  ITAQUE. Gedeon contra Madianitas pugnaturus non hastam non clipeum sed tubas et lampades tulit prefigurans evangelii precones quibus « non est colluctatio adversus carnem et sanguinem sed contra spiritalia nequitie in celestibus » etc. et pugnant predicationis voce et miraculorum fulgore.

Cf. Idc. 7, 16.
Eph. 6, 12.
fugientes illos
interl.|  Ecclesie cedentes
descenderunt clangentes tubis
interl.|  evangelicis
et ululantes
interl.|  valida intentione
post ipsos.
interl.|  fugientes
Numérotation du verset Idt. 15,4 
Et quoniam Assyrii non adunati,
interl.|  impiorum diversi sunt errores
in fuga ibant precipites,
interl.|  indiscreti
filii autem Israel uno agmine
interl.|  » Multitudinis credentium erat cor unum et anima una »

Act.4, 32.
persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent.
Numérotation du verset Idt. 15,5 
Misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel.
interl.|  robur Domini, scilicet strenuitas predicatorum qui fide confortati per verbum evangelii incitant omnes contra hostes religionis

nuntios] scrips. nuncos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 15,6 
Omnis itaque regio
marg.|  OMNIS  ITAQUE. Ad predicationem verbi Dei ex singulis gentibus et provinciis probate persone et viribus accincte ad militiam Domini veniunt. Unde Isaias : « Ecce iusti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari » etc.

Cf. Is. 49, 12  : « Ecce isti de longe… »
omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii,
interl.|  non debet miles Christi otiosus esse, hoste intra patriam manente
quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
interl.|  conversationis, cogitationis, locutionis, actionis 
“d”
suorum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] suarum Weber
Numérotation du verset Idt. 15,7 
Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum et predam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et onustati sunt valde.

onustati ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] honestati Weber
Numérotation du verset Idt. 15,8 
Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia que erant illorum abstulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de predationibus eorum.
interl.|  que Moyses de Egypto vult educere pharao retinere

Cf. Ex. 6, 26 .

que ΩJM Rusch Clementina ] queque Weber
Numérotation du verset Idt. 15,9 
interl.|  Iesus vel ‘resurrectio Domini’ qui dicit : « Ego sum resurrectio et vita »

Io. 11, 25.
autem summus pontifex
interl.|  » Secundum ordinem Melchisedech »

Ps. 109, 4 ; Hbr. 5, 6 ; Hbr. 7, 17.
de Hierusalem venit
interl.|  descendit de celis
in Bethuliam
interl.|  in uterum virginis que domus Dei, unde carnem assumpsit
cum universis presbyteris suis
interl.|  discipulis quos elegit
ut videret Iudith.
interl.|  probaret Ecclesie fidem et dilectionem
Numérotation du verset Idt. 15,10 
Que cum exisset ad illum,
interl.|  devotione mentis operationem demonstrans
benedixerunt illam omnes
interl.|  Dominus benedicit Ecclesiam, cum gratiarum ubertate replet et omnibus laudibilem exhibet unde : « Surrexerunt filii eius et beatissimam predicaverunt et vir eius laudavit eam »

Prv. 31, 28.
una voce dicentes : Tu gloria Hierusalem, tu letitia Israel, tu honorificentia populi nostri,
Numérotation du verset Idt. 15,11 
quia fecisti viriliter
interl.|  contra principem mundi a Domino
et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris
interl.|  sinceritatem fidei unde : « Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo »

2Cor. 11, 2.
exhibere] + o cacogr. Rusch
et post virum tuum
interl.|  Christum
alterum
interl.|  hereticorum corruptionem
non scieris, ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in eternum.
Numérotation du verset Idt. 15,12 
Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
interl.|  filii Ecclesie tam maiores quam minores
Numérotation du verset Idt. 15,13 
Per dies autem triginta, vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israel.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 179ra; facsim., p. 357a} [Rusch, f. 179ra] PER  DIES  TRIGINTA. Qui universum presentis vite tempus significant quo populus Dei de hoste triumphans spiritaliter expoliat. Unde de Ecclesia dicitur : « Confidit in ea cor viri sui et spoliis non vide ».

Cf. Prv. 31, 11.
Numérotation du verset Idt. 15,14 
Porro autem universa que Holophernis peculiaria fuisse probata sunt,
interl.|  omnes enim fideles quidquid hosti rapiunt ad Ecclesie laudem et studium referunt
marg.|  PORRO  AUTEM. Sic populus Dei ab Egypto recedens ipsam spoliavit unde tabernaculum construxit. Sic reges iusti sub Testamento veteri que hostibus abstulerunt in ministerio templi consecraverunt.
dederunt Iudith in auro
interl.|  sapientie
et argento
interl.|  eloquentie
et vestibus
interl.|  operibus iustitie
et gemmis
interl.|  virtutum
et omni supellectili et tradita sunt omnia illi a populo.
interl.|  ornamento variatum disciplinarum

supellectili ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] supellectile Weber omnia illi Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 15,15 
Et omnes populi
interl.|  omnia membra Christi
gaudebant
interl.|  hoc perficietur in fine mundi, quando plenarie exultabunt sancti triumphato principe mundi
cum mulieribus et virginibus et iuvenibus
interl.|  voce iubilationis
in organis et citharis.
interl.|  concordi iubilatione pro triumpho suo
marg.|  IUVENIBUS  IN  ORGANIS. Quia « tunc neque nubent neque nubentur » quia resurgent omnes « in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis Christi » unde in resurrectione Domini iuvenis coopertus stola candida angelus apparuit.

Mt. 22, 30.
Eph. 4, 13.
Cf. Mc. 16, 5.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_15)