initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Idt. 16,1 
Tunc cantavit
interl.|  iam secura : « Beati qui habitant in domo tua Domine » ||

a Ps. 83, 5.
canticum hoc Domino Iudith
interl.|  confidens et laudans||
dicens :
Numérotation du verset Idt. 16,2 
Incipite Domino in tympanis
interl.|  mortificationis carnis||
cantate Deo in cymbalis
interl.|  spiritualium bonorum vel labiorum||
modulamini illi psalmum novum.
interl.|  boni operis||
Exultate
interl.|  corpore||

Exultate Ω Ed1455 Rusch ] Exaltate Weber
et invocate
interl.|  mente||
nomen eius.
Numérotation du verset Idt. 16,3 
Dominus conterens bella,
interl.|  unde : « Confidite ego vici mundum »||

Io. 16, 33.
Dominus nomen est illi.
interl.|  « potens in prelio » ||
interl.|  soli||

Ps. 23, 8.
Numérotation du verset Idt. 16,4 
Qui posuit castra sua
interl.|  Ecclesiam||
in medio populi sui,
interl.|  nationum||
ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
interl.|  quotidie paulatim, in fine perfecte liberabit||
Numérotation du verset Idt. 16,5 
Venit Assur
interl.|  per se et per suos de quo : « Virga furoris mei Assur », id est diabolus||

Is. 10, 5.
ex montibus
interl.|  superbie||
ab aquilone
interl.|  frigore infidelitatis||
interl.|  vel virtutis||
cuius multitudo
interl.|  exercitus||
obturavit
interl.|  persecutionibus||
torrentes
interl.|  predicatores ad oram inundantes||
et equi eorum
interl.|  superbia||
cooperuerunt valles.
interl.|  humiles||
Numérotation du verset Idt. 16,6 
Dixit se incensurum
interl.|  ira, libidine||
fines meos
interl.|  possessiones Ecclesie||
et iuvenes meos occisurum gladio,
interl.|  fide et operibus rebustos||
infantes meos dare in predam
interl.|  persecutionis||
interl.|  « Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem » ||

Ps. 8, 3.
et virgines
interl.|  pudicas animas||
in captivitatem.
interl.|  vitiorum||
Numérotation du verset Idt. 16,7 
Dominus autem
interl.|  scilicet||
omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus femine
interl.|  Ecclesie||
et confudit eum.
interl.|  ligans ancillis suis||
Numérotation du verset Idt. 16,8 
Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus,
interl.|  robore carnis||
nec filii Titan percusserunt eum
interl.|  sagacitas humani ingenii, aut fortitudo terreni imperii||
nec excelsi gigantes imposuerunt se illi, sed Iudith
interl.|  id est confessio||
filia Merari
interl.|  amaritudinis||
in specie
interl.|  alacritate||
faciei sue
interl.|  virtutum||
dissolvit eum.
interl.|  in baptismo||
Numérotation du verset Idt. 16,9 
Exuit enim se vestimenta viduitatis
interl.|  actu veteris hominis pro quo vir suus eam deseruit||
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 179rb; facsim., p. 357b} [Rusch, f. 179rb] EXUIT  ENIM  SE. Unde Isaias : « Confusio est ancille sue adolescentie tue oblivisceris et opprobrii viduitatis tue non recordaberis amplius, quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius ».||

Cf. Is. 54, 4-5.
viduitatis] udivitatis cacogr. Rusch
et induit se vestimenta letitie
interl.|  novi hominis||
in exultatione filiorum Israel.
interl.|  unde letetur in perpetuum||
Numérotation du verset Idt. 16,10 
Unxit faciem suam
interl.|  ut « exhilararet faciem » et « in oleo letitie » ||

Prv. 15, 13.
Ps. 44, 2.
unguento
interl.|  chrismatis||
colligavit cincinnos suos mitra
interl.|  fluentes motus cogitationum||
ad decipiendum illum.
interl.|  divino timore et firma spe||
Numérotation du verset Idt. 16,11 
Sandalia eius rapuerunt oculos eius,
interl.|  indumenta pedum, quibus preparati, “calciantur in prepatione evangelii pacis «  | ||

Cf. Eph. 6, 15.

preparati Rusch ] preparata T20f evangelii pacis] coniec. , evangelii T20f, e. pa. Rusch
pulchritudo
interl.|  virtutum||
eius captivam fecit animam
interl.|  voluptatem||
eius, amputavit pugione cervicem eius.
Numérotation du verset Idt. 16,12 
Horruerunt Perse
interl.|  temptantes||
marg.|  HORRUERUNT. Notare debet lector utrum opinio vera sit quod Cambyses filius Cyri, a plerisque iste Nabuchodonosor dictus sit, qui Persis, Medis et Assyriis imperavit.||
constantiam eius et Medi
interl.|  mentientes||
audaciam
interl.|  potestatem||
eius.
interl.|  Ecclesie||
Numérotation du verset Idt. 16,13 
Tunc ululaverunt
interl.|  persecutores||
castra Assyriorum,
interl.|  dirigentium||
quando apparuerunt humiles mei
interl.|  fideles||
arescentes in siti.
interl.|  « Beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam » ||

Mt. 5, 6.
Numérotation du verset Idt. 16,14 
Filii puellarum
interl.|  Ecclesiarum||
compunxerunt eos
interl.|  sagittis scripturarum||
sagittis] cosagitatis cacogr. Rusch
et sicut pueros
interl.|  debiles||
fugientes occiderunt eos
interl.|  « gladio verbi” ||

Cf. Eph. 6, 17 .
perierunt in prelio a facie Domini mei.
interl.|  « Dominus potens in prelio” qui “dat fortitudinem plebi sue” ||

Cf. Ps. 23, 8.
Cf. Ps. 67, 36.
Numérotation du verset Idt. 16,15 
Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus
interl.|  novum Testamentum quod ideo novum, quia Deum incarnatum nulla etas corporeis oculis antea aspexitur||
Deo nostro.
interl.|  non idolis, sed predicando aliis||
Numérotation du verset Idt. 16,16 
Adonai Domine, magnus es tu
marg.|  ADONAI  DOMINE etc. Unum de decem nominibus apud Hebreos significans quod Domini creature dominetur. Et notandum quod ubique bis ponitur Dominus, primum nomen tetragramaton est et proprie ad Deum pertinet et ineffabile dicitur, secundum commune quod convenit hominibus. Et bene   Adonai Dominus filius Dei dicitur, quia Deus et homo Dominus et Deus quod omnibus dominetur vel ab omnibus timeatur.||
et preclarus in virtute et quem superare nemo potest.
interl.|  sed per humilitatem et subiectionem placare||
Numérotation du verset Idt. 16,17 
Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti
interl.|  Pater||
et facta sunt,
interl.|  per Filium||
interl.|  « Verbum Domini celi firmati sunt » ||

Ps. 32, 6.
misisti spiritum tuum
interl.|  sanctum||
et creata sunt et non {t. 2 : Erfurt, f. 179va ; facsim., p. 358a} [Rusch, f. 179va ] est qui resistat voci tue.
interl.|  iussioni||
Numérotation du verset Idt. 16,18 
Montes
interl.|  superbia persecutorum||
a fundamentis
interl.|  iniquis consiliis||
movebuntur
interl.|  ne possint implere quod ceperant||
cum aquis,
interl.|  subditis : « Aque multe, populi multi » ||

Apc. 17, 15.
petre
interl.|  duritia qua se insuperabilem putabat||
sicut cera liquescent ante faciem tuam.
interl.|  adventum in iudicio||
Numérotation du verset Idt. 16,19 
Qui autem timent te,
interl.|  cultores Dei : « hec est generatio querentium Dominum » ||

Cf. Corpus antiphonalium officii, n° 2998 : « Haec est generatio quaerentium dominum quaerentium faciem dei Jacob » ; n.° 3047 ; ex Ps. 23, 6.
magni erunt
interl.|  sicut negligentes minorantur||
apud te per omnia.
interl.|  vel : pre omnibus||
interl.|  perpetuum||

per Ω Ed1455 Rusch Clementina ] pre Weber
Numérotation du verset Idt. 16,20 
Ve genti insurgenti super genus meum,
interl.|  generationi prave et perverse, de quo : « Venient hec omnia super generationem istam »||

Mt. 23, 36.
Dominus enim omnipotens
interl.|  cui nemo resistit||
vindicabit in eis,
interl.|  iniquitatem||
in die iudicii
interl.|  quando “dabit unicuique secundum opera” ||

Cf. Apc. 2, 23 ; Cf. etiam Rm. 2, 6 ; Apc. 22, 12.
visitabit illos.
interl.|  in virga||
Numérotation du verset Idt. 16,21 
Dabit enim ignem et vermes
interl.|  exterius interius||
interl.|  qui non extinguentur||
interl.|  qui non morientur||
in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 179va ; facsim., p. 358a} [Rusch, f. 179va ] IN  CARNES etc. Quas amaverunt de quibus nascitur fetor vermium. Caro et sanguis vermes creat, quia delectatio carnalis cui sal continentie non resistit penam eternam generat luxuriosus, unde : « Vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur ».||

Is. 66, 24.
Numérotation du verset Idt. 16,22 
Et factum est post hec,
interl.|  post mortem Holophernis, fugam hostis et cetera supradicta||
marg.|  ET  FACTUM  EST. Adepta victoria de hostibus suis, quisque electus ab omni labe purgatus, properat in supernam Dei civitatem, ubi vera visio pacis ubi reddit vota sua conditori.||
omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem
interl.|  supernam||
adorare Dominum et mox ut purificati sunt,
interl.|  ab omni labe peccati||
obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas.
interl.|  seipsos quos voverunt Domino||
Numérotation du verset Idt. 16,23 
Porro Iudith
interl.|  Ecclesia||
interl.|  obtulit||
universa vasa bellica Holophernis,
interl.|  que sunt vasa in honorem||
que dedit illi populus
interl.|  animas fraude diaboli deceptas que illi erepte in usum vertentur Ecclesie||
et canopeum quod ipsa sustulerat in anathema
interl.|  fraudes quas anathematizat mater Ecclesia et damnat||

canopeum Ω Ed1455 Rusch ] conopeum Weber
oblivionis.
interl.|  posuit||
Numérotation du verset Idt. 16,24 
Erat autem populus iocundus
interl.|  hic spe, in futuro ipsa re||
marg.|  ERAT  AUTEM. Gloria martyrum et confessorum quam colit Ecclesia vita et moribus gloriosa. Unde : « Constituite diem solemnem in frequentationibus » id est frequenter, « usque ad cornu » id est gratiam communicationis corporis et sanguinis Domini, nec antea liceat recedere a vivis.||

Ps. 117, 27.
secundum faciem sanctorum
interl.|  sicut decet sanctos||
et per tres menses
interl.|  cogitationis, locutionis, operationis vel fidei spei et caritatis quibus gaudent sancti in incolatu huius mundi||
gaudium huius victorie celebratum est cum Iudith.
Numérotation du verset Idt. 16,25 
Post dies autem illos,
interl.|  peracto iudicio||
unusquisque rediit in sua
interl.|  « Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi » ||

Mt. 25, 34.
et Iudith magna facta est in Bethulia
interl.|  celesti Hierusalem||
et preclarior erat universe terre Israel.
interl.|  unde : “Septuaginta sunt regine et octoginta concubine, una columba mea”||

Cf. Ct. 6, 7-8.
Numérotation du verset Idt. 16,26 
Erat etiam virtuti castitatis adiuncta,
interl.|  de qua : « Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo »||

2Cor. 11, 2.
ita ut non cognosceret virum
interl.|  corruptionem voluptatis et castitatis||
omnibus diebus vite sue, ex quo defunctus est Manasses vir eius.
interl.|  « mundus ei crucifixus” et « oblivioni traditus” ||

Cf. Gal. 6, 10.
Cf. Ps. 30, 13.
Numérotation du verset Idt. 16,27 
Erat autem diebus festis
interl.|  passionis, resurrectionis, ascensionis||
procedens cum gloria magna.
Numérotation du verset Idt. 16,28 
Mansit
interl.|  sub estu tribulationis||
autem in domo
interl.|  mundo||
viri sui
interl.|  prioris erroris||
interl.|  quo relicto statim emerserunt molestie tribulationis||
interl.|  lege Moysi que est in quinque libris contenta||
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 179vb ; facsim., p. 358b} [Rusch, f. 179vb ] CENTUM  QUINQUE. Pro eterna beatitudine centenarius numerus a leva transit in dextram.||
et dimisit abram
marg.|  ABRAM.   Abram carnalium conversationem que semper timori obnoxia est in libertatem gratie et ad securitatem caritatis docendo et exhortando perducit, ut non timore sed amore serviat.||
suam liberam
interl.|  unde centenarius numerus a leva transit in dextram||
et defuncta est
interl.|  corporaliter conditione humani generis||
ac sepulta cum viro suo in Bethuliam.
interl.|  “sepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem” ||
interl.|  mundo mortua in baptismo ubiaa  : “Commorimur Christo ut resurgamus cum Christo”||

Cf.Rm. 6, 4.
aa  Cf. Rm. 6, 4.
Numérotation du verset Idt. 16,29 
Luxitque illam omnis populus diebus septem.
interl.|  « Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum »ab  ||
marg.|  LUXIT etc. Electi Dei per omne tempus, quod septem diebus evolvitur propter peregrinationem presentis Ecclesie in dolore et gemitu non affliguntur ex desperatione, sed future vite recordatione iuxta illud ac  : « Flevimus dum recordaremur Sion ».||

ab  Cf. Corpus antiphonalium officii, n° 4866, n.° 7637 : « Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum » ; n.° 3047 ; ex Act. 8, 2 .
ac  Cf. Ps. 136, 1.
Numérotation du verset Idt. 16,30 
In omni autem spatio vite eius non fuit qui perturbaret Israel
interl.|  undead   : « Quis separabit nos a caritate Christi »||

ad  Rm. 8, 35.
et post mortem
interl.|  temporalem||
eius annis multis.
interl.|  in eternum quando omnino aufugiet dolor et gemitus et cum Christo regnabimus in eternum||
Numérotation du verset Idt. 16,31 
Dies autem victorie huius festivitatem ab Hebreis
interl.|  transitoribus quorum unus dicebatae   : « Peregrinus sum sicut omnes patres mei »||

ae  Cf. Ps. 38, 13.
in numero dierum sanctorum accipitur et colitur a Iudeis
interl.|  confessoribus Christi||

accipitur Ω Ed1455 Rusch Clementina ] accepit Weber
ex illo tempore
interl.|  quo per baptismum inimici potestatem evaserunt||
usque in presentem diem.
interl.|  dum durat presens seculum||
Explicit liber Iudith.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_16)