initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<23. *Iudith*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Idt. 9,1 
Quibus ascendentibus,
interl.| vel : abscedentibus||
marg.|  QUIBUS  ASCENDENTIBUS. Postquam ad presbyteros locuta est, oratorium ingreditur Iudith, quia sollicitudo sanctorum post predicationis obsequium redit ad cordis sui secretum, ut ibi compleat pure ascensionis incensum secundum illud : « Cum oraveris intra in cubiculum tuum ».||

a Mt. 6, 6.

1 ascendentibus] abscedentibus Weber
Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio,
interl.|  penitentie||
posuit cinerem super caput suum
interl.|  memoriam fagilitatis et mortis||
et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens :
interl.|  per humilitatis affectum se sperans exaudiri sacrificium Deo spiritus contribulatus||
Numérotation du verset Idt. 9,2 
Domine Deus patris mei Simeon,
marg.|  DOMINE  DEUS. Bene in oratione actum Simeonis commemorat qui cum fratre Levi stuprum sororis in alienigenas vindicavit. Futurum enim erat ut Holophernes qui in Iudith voluit explere immunditiam libidinis gladio feriretur ultionis.||

Cf. Gn. 34, 25.
qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
interl.|  Dine filie Iacob ||

Cf. Gn. 30, 21.
Numérotation du verset Idt. 9,3 
et dedisti mulieres eorum in predam et filias eorum in captivitatem et omnem predam in divisionem servis tuis
interl.|  filiis Iacob||

Cf. Gn. 34, 29.
qui zelaverunt zelum tuum, subveni queso te Domine Deus meus, mihi vidue.
interl.|  desolate||
Numérotation du verset Idt. 9,4 
Tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti
interl.|  omnia ordine disposuisti||
et hoc factum est quod ipse voluisti.
Numérotation du verset Idt. 9,5 
Omnes enim vie tue parate sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti.
Numérotation du verset Idt. 9,6 
Respice castra Assyriorum nunc,
marg.|  RESPICE  CASTRA. Sicut luxuriosos luxuriosis comparat, ita nunc superbis superbos, Assyrios scilicet Egyptiis, quia sicut potentia divina est in illis, ita manifestari potest et his subversis, quia idem Dominus eadem potentia eadem iustitia.||
sicut tunc castra Egyptiorum videre {t. 2 : Erfurt, f. 176rb ; facsim., p. 351b} [Rusch, f. 176rb ] dignatus es, quando post servos tuos armati currebant confidentes in quadrigis
interl.|  non in Domino||

Egyptiorum videre ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber Cf. Ex. 14, 9.
et in equitatu suo et in multitudine bellatorum.
Numérotation du verset Idt. 9,7 
Sed aspexisti super castra eorum et tenebre fatigaverunt eos.
interl.|  « vultus autem Domini super facientes mala » ||

Ps. 34, 17 ; 1Pt. 3, 12.
Numérotation du verset Idt. 9,8 
Tenuit pedes eorum abyssus
interl.|  ut evadere non possent||
et aque
interl.|  maris||
operuerunt eos.

Cf. Ex. 15, 5.
Numérotation du verset Idt. 9,9 
Sic fiant
interl.|  similes illis||
et isti, Domine,
interl.|  puniantur||
qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
Numérotation du verset Idt. 9,10 
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi.
interl.|  soli||
Numérotation du verset Idt. 9,11 
Erige brachium tuum
interl.|  potentiam quam videris dimisisse||
sicut ab initio et allide virtutem eorum in virtute tua, cadat virtus eorum in iracundia tua qui promittunt
interl.|  iactant||

iracundia tua ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] iracundiam tuam Weber
se violare sancta tua et polluere tabernaculum nominis tui et deiicere gladio suo cornu altaris tui.

nominis Ω Ed1455 Rusch Clementina ] honoris Weber
Numérotation du verset Idt. 9,12 
Fac, Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 176rb ; facsim., p. 351b} [Rusch, f. 176rb ] FAC  DOMINE. Hoc non dicit delectatione pene sed amore iustitie. Sic prophete quidquid in spiritu iusto iudicio vident futurum in eodem spiritu predicant faciendum, immo per eos ipse predixit qui eis revelat atque facit quale est illud : « Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum » etc. et : « Percutiet te Deus paries dealbate ».||
marg.|  MYSTICE. Omnis hereticus vel schismaticus vel Iudeus vel paganus qui Ecclesiam verbo vel exemplo corrumpere voluerit, proprio superbie gladio caput inique voluntatis amittit. Unde : « ipsa conteret caput tuum ».||

Ps. 68, 23.
Act. 23, 3.
Gn. 3, 15.
Numérotation du verset Idt. 9,13 
capiatur laqueo oculorum suorum in me,
interl.|  per portam oculorum intret affectio concupiscentiarum, unde : « qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam mechatus est eam »||

Mt. 5, 28.
et percuties eum ex labiis caritatis mee.
interl.|  dulcia videantur ei labia mea, id est verba||
Numérotation du verset Idt. 9,14 
Da mihi in animo constantiam ut contemnem illum et virtutem ut evertam illum.

contemnem ΩS Rusch ] contemnam Weber
Numérotation du verset Idt. 9,15 
Erit enim memoriale nominis tui,
interl.|  « non nobis Domine non nobis sed nomini » etc.||

Ps. 113, 9.
cum manus feminea
interl.|  fragilis sexus||
deiecerit eum.
interl.|  « qui se exaltat humiliabitur » ||
interl.|  superbum||

Lc. 14, 11.
Numérotation du verset Idt. 9,16 
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine,
interl.|  in qua confidit Holophernes||
neque in equorum viribus voluntas tua,
interl.|  « fallax equus ad salutem » et « nolite fieri sicut equus et mulus » etc.||

Ps. 32, 17.
Ps. 31, 9.
nec superbi ab initio placuerunt tibi
interl.|  unde diabolus et primus homo cecidit||
sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.

semper tibi ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 9,17 
Deus celorum,
interl.|  sanctorum||
creator aquarum
interl.|  apostolorum||
et dominus totius creature
interl.|  nove||
exaudi me miseram
interl.|  afflictam||
deprecantem et de tua misericordia presumentem.
interl.|  non de viribus meis||
Numérotation du verset Idt. 9,18 
Memento, Domine, testamenti tui
interl.|  promissionis qui promittis te esse cum fidelibus tuis||
et da verbum in ore meo
interl.|  quo loquor ad eum||
et in corde meo
interl.|  ex quo procedunt verba||
consilium corrobora, ut domus tua
interl.|  quam delere vult||
in tua sanctificatione permaneat
interl.|  in eternum||
Numérotation du verset Idt. 9,19 
et omnes gentes
interl.|  audito miraculo||
agnoscant quoniam tu es Deus
interl.|  solus||
et non est alius preter te.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idt. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber23.xml&chapitre=23_9)