initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Iob. 15,1 
Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
Numérotation du verset Iob. 15,2 
Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum ?
interl.|  vere in ventum et in ardorem quia arguis
marg.|  NUMQUID  SAPIENS  RESPONDEBIT. Cuncta que in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Unde subditur : E t implebit ardore qui etiam que se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare. Unde subdit : A rguis verbis eum. Et nullum putant habere timorem Domini, nisi eum quem ad stultitiam sue professionis traxerunt.
Numérotation du verset Iob. 15,3 
Arguis verbis eum qui non est equalis tui et loqueris quod tibi non expedit.
Numérotation du verset Iob. 15,4 
Quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Domino.
marg.|  Unde addit : Q UANTUM IN TE  EST etc.  Tulisti dicitur, id est abstulisti. Ac si diceret : de tua iustitia presumens creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum heretici vera mala contra bonos non inveniunt, fingunt que redarguant ut iusti videantur.

Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Iob. 15,5 
Docuit enim iniquitas tua os tuum
interl.|  ex perversa vita docuisti loqui perversa
marg.|  DOCUIT  ENIM  INIQUITAS  TUA OS  TUUM. Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur quod peius dicatur.
et imitaris linguam blasphemantium.
marg.|  IMITARIS  LINGUAM  BLASPHEMANTIUM. Heretici quasi venerando Deum humilia ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam hec confitentem blasphemare dicunt, etsi quid adversi ei contigerit pro hac iniuria dicunt fieri.

blasphemantium] plasphemantium cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 15,6 
Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
marg.|  Unde ait : CONDEMNABIT TE etc. Aliquando vero quasi ratio cinando comprimere volunt. Unde : N umquid primus homo. Hec autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, ut docti videantur et dum divinam gloriam defendere videntur, suam scientiam hominibus innotescunt, unde qui loqui de sapientia Dei cepit, statim ad suam elationem cecidit dicens :  Quid nos etc.
marg.|  Vel. CONDEMNABIT. Labia sua ei asserunt respondere ut culpa eloquii sit causa flagelli.
Numérotation du verset Iob. 15,7 
Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus ?
interl.|  ut de eterno loqui possis
marg.|  NUMQUID  PRIMUS. Ac si dicat : qui de eterno loqueris, pensa quod temporalis es, qui de eius sapientia disputas pensa quod consilium ignoras.
Numérotation du verset Iob. 15,8 
Numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia ?
interl.|  ut de eius consilio disputes
Numérotation du verset Iob. 15,9 
Quid nosti quod ignoremus ?
interl.|  quasi alio docente
marg.|  QUID  NOSTI  QUOD  IGNOREMUS ? Hec verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat, quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat.
Quid intelligis
interl.|  per te
quod nesciamus ?
Numérotation du verset Iob. 15,10 
Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
marg.|  ET SENES ET  ANTIQUI etc. Heretici quia sua non possunt astruere ratione. Auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos, et doctores Ecclesie dicunt sibi magistros fuisse, et adversa Ecclesie dicunt pro prava confessione ei contingere. Et hoc est :  Numquid grande est.
Numérotation du verset Iob. 15,11 
Numquid grande est
interl.|  quasi et cum talis es culpa tua sunt tibi mala
ut consoletur te Deus ?
interl.|  quia si professione fidei corrigeres consolationem a flagellis haberes
Numérotation du verset Iob. 15,12 
Quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
marg.|  QUID TE  ELEVAT  COR  TUUM. Sepe iustorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant, quod enim in se est in aliis {t. 2 : Erfurt, f. 202vb ; facsim., p. 404b} [Rusch, f.  202vb ] putant.
Numérotation du verset Iob. 15,13 
Quid
interl.|  ergo
tumet contra Deum spiritus tuus,
marg.|  QUID  TUMET  CONTRA  DEUM  SPIRITUS  TUUS. Plerumque iusti aliquibus necessitatibus afflicti sua opera conguntur fateri, quod beatus Iob fecerat quod putatur elatio sed in Dei auribus superba non sunt que humili corde proferuntur, et sicut gravis culpe est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est.
ut proferat de ore huiuscemodi sermones ?
marg.|  HUIUSCEMODI  SERMONES. De bonis tuis non tamen Iob in his contra Deum tumuit sed que vere fecerat humiliter dixit. Sepe iusti et iniusti eadem habent verba, et unde illi placent hi offendunt ut Phariseus qui se iustificat in opere et Ezechias qui se iustificat in cogitatione.

Cf. Lc. 18, 12.
Cf. Is. 33, 3.

proferat] proferas Weber
Numérotation du verset Iob. 15,14 
Quid est homo
interl.|  sed tu non debes tumere
marg.|  QUID  EST  HOMO. Eo ipso quod dicitur homo terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est.
ut immaculatus sit
interl.|  inter iniquas reprehensiones vera admiscet sed bona non bene dicit
et ut iustus appareat natus de muliere ?
interl.|  de corruptione
marg.|  ET UT IUSTUS  APPAREAT  NATUS etc. Quomodo enim iustus appareat, qui de illa natus est, que iniustitie propinatrix extitit ? Prima quippe viro iniustitiam mulier propinavit in paradiso.
Numérotation du verset Iob. 15,15 
Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis
interl.|  per naturam sed inherendo immutabili veritati fit immutabilis per gratiam
et celi non sunt mundi
interl.|  per seipsos
in conspectu eius,
marg.|  ECCE  INTER  SANCTOS etc. ET  CELI etc. Hoc celorum nomine repetiit, quod sanctorum appellatione signavit qui ante districtum Dei iudicium, nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt.
Numérotation du verset Iob. 15,16 
quanto magis
interl.|  quia nec celi mundi
abominabilis
interl.|  in malis
et inutilis homo
interl.|  in bonis que per mala destruuntur ne placeant
qui bibit quasi aquas iniquitatem ?
interl.|  qui sine timore illicita facit quasi iniustitie potum sine obstaculo glutit
marg.|  QUANTO  MAGIS  ABOMINABILIS. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam macule, inutilis propter iustitiam perfecte vite qui bibere  inquitatem dicitur, quia quod bibitur ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo, quia ab iniusto homine sine ulla retractatione perpetratur quasi aqua iniquitas bibitur.
Numérotation du verset Iob. 15,17 
Ostendam tibi audi me
interl.| interl.| et||
marg.|  OSTENDAM  TIBI. Quia cum minori auctoritate docet, is qui audita quam qui ea que viderat loquitur ut fortiorem auctoritatem sibi Eliphaz arrogaret dicit :  Quod vidi narrabo tibi. Proprium arrogantis ut cum rectum vel parum senserit, inde elevetur, et quasi doctior reverentiam a melioribus exigat.
marg.|  OSTENDAM quasi diceret : cum constet quod non mundus Iob sententias contra eum proponere promittit, dicendas quidem sed non huic quas auctoritate patrum munit.
quod vidi narrabo tibi
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset Iob. 15,18 
sapientes
interl.| interl.| ut ego||
confitentur et non abscondunt patres suos,
marg.|  SAPIENTES  CONFITENTUR. Ecce audacia hereticorum qui de damnatis patribus confunduntur, et tamen sententias cum auctoritate proferunt in quorum etiam laudem prosiliunt et eos velut solos Ecclesie profuisse gloriantur dicentes :  Solis datam esse terram, id est Ecclesiam ad regendum nec per eorum corda transisse alienum, id est diabolum. Ecce sententie : C unctis diebus. Solet etiam electi in quibusdam actibus superbire sed priusquam vitam finiant ab elatione corda commutant.  Impius vero diebus omnibus superbit et sic vitam terminat ut ab elatione minime recedat.
Numérotation du verset Iob. 15,19 
quibus solis data est terra et non transibit
interl.|  vel transivit
alienus per eos.
Numérotation du verset Iob. 15,20 
Cunctis diebus suis
interl.|  quasi non es mundus sed superbus
impius superbit
interl.|  confisus presentibus nesciens quam incerta sit eius felicitas
et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
interl.|  intus tyrannus est, etsi extra proximos non affligit, quia non intuetur Deus quid possit sed quid velit
marg.|  ET NUMERUS  ANNORUM etc. Proprie tyrannus qui in communi republica non iure principatur. Sed et omnis superbus iuxta modum proprium tyrannidem exercet. Nam quod alius in republica, alius in provincia alius in civitate, alius in domo propria, alius per latentem nequitiam hoc exercet apud se in cogitatione etsi non possit opere. Et est sensus : C unctis diebus suis impius superbit etc. Sed cur quasi de certo extollitur cuius vita sub incertitudine tenetur ?
Numérotation du verset Iob. 15,21 
Sonitus terroris semper in auribus eius
interl.|  vita incerta etiam hic est pena ei, quia eo ipso quod agit feritur semper timidus et suspectus, ne ab aliis patiatur quod aliis fecit sed innocens securus est
marg.|  SONITUS  TERRORIS  SEMPER etc. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla, quia aut molitur mala que inferat, aut metuit, ne sibi hic ab aliis inferantur.

eius] illius Weber
et cum pax sit ille insidias suspicatur.
Numérotation du verset Iob. 15,22 
interl.|  de peccatis ad iustitiam cum tot undique urgeant
de tenebris ad lucem
interl.|  sicut involutus tenebris de luce desperat, unde impius cum in profundum venerit contemnit

ad lucem] om. Weber
circumspectans undique gladium.
marg.|  NON  CREDIT  QUOD etc. Quia dum feriri se undique {t. 2 : Erfurt, f. 203ra ; facsim., p. 405a} [Rusch, f.  203ra ] credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.
Numérotation du verset Iob. 15,23 
Cum se moverit ad querendum panem
interl.|  etiam hec pena ei
interl.|  hec etiam est causa mala agendi
marg.|  CUM SE  MOVERIT etc. Panis hic stipendium presentis vite. Tenebrarum vero dies tempus ultionis accipitur. In actu itaque suo, iste perversus iram iudicis perpendit presentem sed a malo non avertitur.
marg.|  Vel CUM SE  MOVERIT etc. Etsi aliquando iudicia Dei videns sibi venire timet, dum tamen presentia querit avaritia victus illa contemnit.
novit quod paratus sit in manu eius
interl.|  in actu
tenebrarum dies.
interl.|  intus sibi testis damnationis,nec tamen quiescit, extra gaudet intus timet, intus est accusator
Numérotation du verset Iob. 15,24 
Terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum, sicut regem qui preparatur ad prelium.
interl.|  bene autem rex, quia etsi trepidat erigit se per audaciam, eligit pati quelibet dum agat quod ei placet
marg.|  TERREBIT  EUM  TRIBULATIO. In omni quod iniquus agit tribulatione et angustia vallatur, quia cor eius anxietate et suspicione confunditur, si occulte vut rapere vel mentiri timet deprehendi et laborat quomodo tegi possit. Plana est via veritatis, grave iter mendacii qui regi preparato ad prelium comparatur, quia rex qui preparatur ad prelium sic de hoste suspectus est, ut quem ducit exercitum metuat ne labefactetur, ne destitutione militum iaculis pateat inimicorum. Sic iniquus falsa agens falsa eloquens formidat ne suos amittat milites, id est argumenta falsitatis et iaculis pateat veritatis, si ei forte defuerit quod ex fallacia opponat.
Numérotation du verset Iob. 15,25 
Tetendit enim
interl.|  ideo hec omnia
adversus Deum manum suam,
interl.|  hoc aperte de Antichristo et de membris eius omnibus
marg.|  TETENDIT  ENIM  ADVERSUS  DEUM. Contra Deum manus tendere est in operatione prava despectis eius iudiciis perseverare. Et contra omnipotentem roboratur, quia prosperari in mala sua actione permittitur, qui erecto collo adversus eum, currit dum que creatori displicent cum audacia perpetrat.
et contra Omnipotentem roboratus est.
interl.|  qui perverse contra Deum appetit iusto iudicio implere sinitur, nec negata facultate ad se redit ut peniteat
Numérotation du verset Iob. 15,26 
Cucurrit adversus eum erecto collo
interl.|  terrenis abundans contra Deum erigitur
marg.|  CUCURRIT, id est in malo opere obstaculum de adversitate non habuit.
et pingui cervice armatus est.
marg.|  ET PINGUI  CERVICE  ARMATUS. Pinguis cervix est opulanta superbia affluentibus rebus quasi multis carnibus fulta.
Numérotation du verset Iob. 15,27 
Operuit faciem eius crassitudo
interl.|  quia cura terrenorum occupat et excecat
marg.|  OPERUIT  FACIEM  EIUS  CRASSITUDO. Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit.
et de lateribus eius arvina dependet.
interl.|  non est satis eis de se nisi et sui ex eis glorientur
marg.|  ET DE LATE  EIUS etc. Latera divitum sunt qui eis adherent arvina de lateribus eius dependet, quia quisquis potenti et iniquo adheret, ipse quoque de eius potentia velut ex pinguedine tumet.
Numérotation du verset Iob. 15,28 
Habitabit
interl.|  iste talis

Habitabit] Habitavit Weber
in civitatibus desolatis et in domibus desertis que in tumulos sunt redacte.
interl.|  civitates et domus edificia dum ruunt tumulos faciunt
marg.|  HABITABIT IN  CIVITATIBUS. Quia civitas a conversatione conviventium appellatur. Civitates desolate sunt ipsi obsequentium cunei perversorum a quibus laudantur. Domus autem deserte sunt cogitationes prave quas iniquus iste inhabitat, quia per omne quod agit iniquorum hominum placere cogitationibus appetit. Que desolate et deserte dicuntur, quia ab omnipotente sunt derelicte. Que in tumulos sunt redacte, quia dum pravi quique confusis actionibus sibimetipsis ad perversa opera iunguntur, ostendunt procul dubio quia de edificio vite ceciderunt.
tumulos] tumnlos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 15,29 
Non ditabitur,
interl.|  etiam
interl.|  vel non habitabitur quod idem est, quia superba cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur, et ita virtutibus non ditatur, cuius mentem non inhabitat Deus
marg.|  NON  DITABITUR. Quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur.
marg.|  NEC  PERSEVERABIT  SUBSTANTIA  EIUS. Ac si dicat : Hoc quod habere videtur exterius transit, et illud quod transire non poterat interius non habet.
nec mittet in terra radicem suam.
interl.|  ut arbor que non habet in terra radicem etiam levi flatu cadit, sic qui contra Deum roboratur sine radice stat, et cito sententia Dei eruitur
marg.|  NEC  MITTET IN  TERRA  RADICEM  SUAM. Quia velut ad levem flatum, sic ad motum occulte sententie vita eius eruitur. Vel in terram non  mittet radicem, quia numquam ad eterne vite desiderium cordis sui cogitationem plantat.
Numérotation du verset Iob. 15,30 
Non recedet de tenebris.
marg.|  NON  RECEDET DE  TENEBRIS. Quia enim lucem iustitie non querit de tenebris non recedit.
Ramos eius arefaciet flamma
interl.|  cuius exemplo qui sibi adherent desideriis uruntur
marg.|  RAMOS  EIUS  AREFACIET etc. Quia ipsi quoque qui ei coniuncti sunt terrenis desideriis estuant ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infirma per nequitiam anhelant.
et auferetur spiritu oris sui ab eo.
interl.|  superbus quo hic plus valet eo amplius lingua eius effrenatur contra homines et contra Deum
marg.|  ET AUFERETUR  SPIRITU  ORIS  EIUS. Quia eo percussionis sentientiam accipiet quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.

ab eo] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 15,31 
Non credat frustra errore deceptus
interl.|  et iuste
marg.|  NON  CREDET  FRUSTRA etc. Quia eleemosyna eum redimere non valet quam perpetrata rapina pauperis ante Dei oculos {t. 2 : Erfurt, f. 203rb ; facsim., p. 405b} [Rusch, f.  203rb ] ascendere non permittit. Vel pro extendenda temporali vita eleemosynam non valet obtinere ut finem debitum evadat.
quod aliquo pretio redimendus sit.
interl.|  eleemosyna post culpam est pretium quo redimatur, sed non valet ei qui in malo permanet
Numérotation du verset Iob. 15,32 
Antequam dies eius impleantur peribit
interl.|  quia et nequitia eius vitam intercidit
marg.|  ANTEQUAM  DIES  EIUS  IMPLEANTUR  PERIBIT. Quia longos animo dies proponit dum ad illud tempus pervenire non valet quod expectat quasi antequam dies illius expleantur perit. Vel A ntequam dies eius impleantur, quia si quid fortasse boni ceperit, priusquam per longitudinem in eo temporis convalescat ad exteriora relabitur.
marg.|  ANTEQUAM  DIES  EIUS  IMPLEANTUR. Dies presciti nec augeri nec minui possunt, nisi contingat ut ita presciantur ut vel cum operibus optimis sint longiores vel cum pessimis breviores sicut Ezechias augmentum lacrimis meruit, et : « De perversis dicitur indisciplinatis obviat mors ».

Cf. Is. 33, 15.
Prv. 5, 23.
et manus eius arescet.
marg.|  MANUS  EIUS  ARESCET. Ab omni bona operatione siccantur.
Numérotation du verset Iob. 15,33 
Ledetur
interl.|  et si bona agit quia tamen non recta intentione
quasi vinea in primo flore botrus eius,
interl.|  opus scilicet
marg.|  LEDETUR  QUASI  VINEA etc. Si florentem vineam immoderatum frigus vel estus attigerit, discusso flore botrus tabescit. Sic non nullos qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt, priusquam in eis desideria bona roborentur prosperitas seculi que eos exterius implicat a calore intimi amoris retrahit, et quasi ex frigore extinguit, quidquid de virtutum flore in eis apparere videbatur. Illos autem in flore in estus contigit quos humane laudis appetitio ferventes in sancto studio a fructu alienos facit. Unde subdit : E t quasi oliva proiciens. Oliva cum in flore est si immoderata nebula tangitur a fructu vacuatur. Sic bona inchoantes si laudibus ceperint delectari fructum operis perdunt velut ex nebula favoris qua fit caligo intelligentie, ut nequeant discernere qua intentione quid faciant.
marg.|  Vel IN PRIMO  FLORE. Infirmus regere, vel inferiora agere non debet, quia in terrenis actibus frigescit. Vel cum placere videt que agit ardentius eadem bona operatur, et quasi in sancto studio fervet unde estu perit.
et quasi oliva proiciens florem suum.
interl.|  florem quem proposuit oliva proiicit, quia rudimenta boni operis ad perfectum non producit
Numérotation du verset Iob. 15,34 
Congregatio
interl.|  ledetur quia
interl.|  his enim hoc contingit qui Deum puro corde non sequuntur
enim hypocrite sterilis,
interl.|  si bona intentio non sit et bonum opus quod videtur perit
marg.|  CONGREGATIO  ENIM  HYPOCRITE etc. Congregant hypocrite bona opera sed eorum sterilis est ipsa congregatio quia per hoc quod agunt fructum recipere in eterna retributione non appetunt.
et ignis devorabit tabernacula eorum
interl.|  quia estu avaritie maiora bona ostendunt
marg.|  ET IGNIS  DEVORABIT  TABERNACULA  EORUM etc. Corpora in quibus anime eorum habitant tabernacula dicit que hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehenne.
marg.|  TABERNACULA. Cogitatio est tabernaculum in qua mens habitat quam estus avaritie vastat. Vel cor tabernaculum dicit quod consumit ardor laudis. Vel corpus est tabernaculum anime et qui hic ardent mente ardebunt carne ignibus gehenne.
qui munera
interl.|  laudis
interl.|  terrena quia maiora ab omnibus dona petunt ignis devorabit tabernacula
libenter accipiunt.
Numérotation du verset Iob. 15,35 
Concepit
interl.|  invidendo
dolorem et peperit
interl.|  derogando
marg.|  CONCEPIT  DOLOREM. Cum perversa cogitat iniquitatem parturit cum explere ceperit.
marg.|  CONCEPIT. Mens etiam hypocrite numquam vacat a malo, quia que appetit aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit. Unde et dolos parat ut solus estimationem capiat.
iniquitatem 
et uterus eius preparat dolos.
marg.|  UTERUS  EIUS  PREPARAT  DOLOS. Id est mens in qua cogitationes generantur, maiorem malitiam contra proximos concipit quanto solus pre omnibus videri innocentior querit, hoc dixit quia pecussum Iob pro hypocrisi putavit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_15)