initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Iob. 19,1 
Respondens autem Iob dixit :
Numérotation du verset Iob. 19,2 
Usquequo affligitis animam meam
interl.|  quia hec etsi iusta iniuste dicuntur contra Iob affligi se dicit
et atteritis me sermonibus ?
marg.|  USQUEQUO  AFFLIGITIS  ANIMAM  MEAM. Atteruntur boni sermonibus iniquorum quando contra eos illis in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus iacent.
Numérotation du verset Iob. 19,3 
En decies confunditis me,
marg.|  EN  DECIES  CONFUNDITIS  ME. Quia ab eis quinquies increpationes audierat et quinquies respondit,   decies se perhibet esse confusum, quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrine non audientibus dicit, confusionem pertulit in suis increpationibus, quia in eis non proficit. In eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit.
marg.|  EN  DECIES. Mystice. Ecclesia decalogum servat cui iniqui totiens confusionem faciunt quotiens in suis actibus divinis vocibus obsistunt.
et non erubescitis opprimentes me.
interl.|  timore hominum aliquando mali ad se redeunt plus timentes displicere Deo, aliquando vero despecto Deo minus hominem reverentur
interl.|  quia
marg.|  ET  NON  ERUBESCITIS  OPPRIMENTES. Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito nequitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat.
Numérotation du verset Iob. 19,4 
Nempe
interl.|  quasi quod non debetis
etsi ignoravi mecum erit ignorantia mea.
marg.|  NEMPE  ET  SI  IGNORAVI. Scientia hereticorum non est cum eis, quia contra eos dum inflat sed Ecclesie ignorantia quod arcana non potest penetrare cum ea est, quia pro ea dum humiliat, et quia heretici quod querunt scire elatio est, ut contra bonos docti videantur subdit : V  os contra ex me percusso contra vos deberetis erigi, timentes vobis deteriora. Bonus enim prius in se postea in alios erigitur.
Numérotation du verset Iob. 19,5 
At
interl.| vel et
vos
interl.|  obliti vestri
contra me erigimini,
marg.| Et hoc est : AT  VOS  CONTRA  ME  ERIGIMINI. Id est vosmetipsos redarguendos relinquitis et me districtis sententiis increpatis.
et arguitis me opprobriis meis.
interl.|  elati opprobria putant mala temporalia
marg.|  ET  ARGUITIS  MEIS, quia qui eum iustum ante flagella noverant, iniustum esse ex ipsa iam sua percussione iudicabant.
Numérotation du verset Iob. 19,6 
Saltem nunc intelligite,
marg.|  SALTEM {t. 2 : Erfurt, f. 205va ; facsim., p. 410a} [Rusch, f.  205va ]  NUNC  INTELLIGITE etc. Hoc Dominus de illo dixerat : « Commovisti me adversus eum frustra » quod ipse de se asserit, quia   non equo iudicio a Domino sit afflictus. Si enim vita eius et flagella pensantur,   non equo iudicio videtur afflictus, quia vero merita eius ex flagello cumulavit Deus, non iniusto iudicio Iob afflixit.

Iob. 2, 3.
quia Deus non equo iudicio
interl.|  quantum ad vitam quam egit
marg.|  Et hoc est quod ait : QUIA  DEUS  NON  EQUO  IUDICIO. Astruendum igitur est quod et Deus cum Iob recte egit, et tamen non mentitur qui non eque fieri dicit, alioquin diabolus vicit - in eo quod de beati viri culpa promiserat - quem Deus laudavit. Hoc non elatio sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente exigente causa vel dolore bona de se dicit non peccat.
{t. 2 : Erfurt, f. 205va ; facsim., p. 410a} [Rusch, f.  205va ] afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
marg.|  ET  FLAGELLIS  SUIS  ME  CINXERIT. Cum tanta nos afflictio deprimit ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non iam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.
Numérotation du verset Iob. 19,7 
Ecce clamabo
interl.|  cum conviciis
vim patiens
marg.|  ECCE  CLAMABO  VIM  PATIENS. Deus quid nobis profuturum sit sciens dissimulat exaudire dolentium vel merentium vocem, ut augeat utilitatem et purgetur vita per penam. Sed hanc dispensationis gratiam nonnulli fidelium ignorant ex quorum persona nunc dicitur.
et nemo audiet. Vociferabor et non est qui iudicet.
interl.|  quia
marg.|  ECCE  CLAMABO  VIM  PATIENS  ET  NON  EST  QUI  IUDICET. Dicitur quando Deus contra adversarium causam iudicare dissimulat, quod iudicium differtur ut sancti viri merita et adversarii pena crescat.
Numérotation du verset Iob. 19,8 
Semitam meam circumsepsit
interl.|  adhuc de sua passione subdit
et transire non possum et in calle meo tenebras posuit.
interl.|  quia et se percuti aspicit, nec vitam dignam percussione reperit
marg.|  ECCE  CLAMABO.  SEMITAM  EAM  CIRCUMSEPSIT. Ex figura Ecclesie in qua infirmi se desperatos putant, quia tardius audiuntur, in quorum aliis via septa ne transeant qui vident agenda sed implere non possunt. Aliis tenebre in calle qui nec agenda queunt discernere. S  emitam eam etc. Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens evadere flagella non potuit, et quasi in calle cordis ignorantie tenebras invenit qui cur ita flagellaretur penetrare non potuit.
Numérotation du verset Iob. 19,9 
Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo.
marg.|  SPOLIAVIT  ME  GLORIA etc. Plane hec Iob conveniunt. Mystice autem gloria cuiusque iustitia est, que tegit et munit a morte que per adversa infirmis tollitur, quia ut vestis exterius hesit. Corona premium victorie que in capite est, superna remuneratio in mente, sed hanc perdunt qui in certamine non perdurant. Vel caput sunt sacerdotes et Ecclesie duces, sed et hi superna premia deserunt quibus ruentibus latius cadit exercitus.
Numérotation du verset Iob. 19,10 
Destruxit me undique et pereo et quasi evulse arbori abstulit spem meam.
marg.| Unde subdit : DESTRUXIT  ME  UNDIQUE  ET  PEREO  ET  QUASI  EVULSE  ARBORI. Arbor vento impellitur ut cadat, sic infirmus minis ad iniustitiam trahitur, et eterna que sperabat relinquit, et quia aliquando qui penis territus iustitiam relinquit, penas tamen non evadit.
Numérotation du verset Iob. 19,11 
Iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum.
marg.| Subdit : IRATUS  EST  CONTRA  ME. Qui enim ita percutitur ut vires eius superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram unde et propheta : « Plaga inimici percussite castigatione crudeli » et quia sepe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur addit : S  imul venerunt latrones, id est maligni spiritus qui exquirendis hominum moribus occupantur qui viam sibi in afflictiorum cordibus faciunt, quando inter adversa que exterius tolerantur, cogitationes quoque pravas immittere non desistunt.

Ier. 30, 14.
Numérotation du verset Iob. 19,12 
Simul
interl.|  sic sua narrat ut sui et Ecclesie mysteria aperiat
venerunt latrones eius et fecerunt
interl.|  a Deo permissi
sibi viam per me,
et obsederunt in gyro tabernaculum meum,
marg.|  ET  OBSEDERUNT  IN  GYRO. In gyro tabernaculum obsident, quando ex omni latere temptationibus mentem cingunt. Vel etiam iuxta historiam beato Iob hec congruunt qui non quasi corrigendum filium sed quasi hostem percussum se iudicavit, dum mala que pertulit ante oculos congessit. Per quem latrones fecerunt viam, quia maligni spiritus contra eum licentiam percussionis acceperunt. Cuius {t. 2 : Erfurt, f. 205vb ; facsim., p. 410b} [Rusch, f.  205vb ] in gyro tabernaculum obsederunt, quia sublatis rebus et filiis omne corpus eius ulceribus attriverunt.
Numérotation du verset Iob. 19,13 
Fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Numérotation du verset Iob. 19,14 
Dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant {t. 2 : Erfurt, f. 205vb ; facsim., p. 410b} [Rusch, f.  205vb ] obliti sunt mei.
marg.|  FRATRES  MEOS  LONGE. Modo voce redemptoris utitur ab eo longe facti sunt fratres et noti recesserunt quem tenentes legem prophetare noverant, et presentem minime recognoscebant. Iudei etenim propinqui per carnem et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis perfidem prophetaverant verbis perfidie incarnatum negabant.
Numérotation du verset Iob. 19,15 
inquilini domus mee
interl.|  quorum est servire in domo assidue
et ancille mee sicut alienum habuerunt me
marg.|  incarnata venerati non sunt
marg.|  INQUILINI  DOMUS  MEE. Id est sacerdotes quorum origo in Dei servitio deputata, iam per officium in conditione tenebatur. Ancille levitarum anime sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes.
et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
interl.|  dum non est agnitus in domo sua quasi peregrinus fuit
marg.|  ET  QUASI  PEREGRINUS  FUI quia a Synagoga non est cognitus, unde et propheta : « Quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum ? » Qui enim ut dominus auditus non est non possessor agri sed colonus est creditus. Qui quasi viator ad manendum declinavit, quia paucos ex Iudea abstulit et ad vocationem gentium pergens iter ceptum peregit.

Ier. 14, 8.
Numérotation du verset Iob. 19,16 
Servum meum vocavi
marg.|  SERVUM  MEUM  VOCAVI. Servus iudaicus populus fuit timore obsequens quem collatis muneribus quasi emissis vocibus ad se ducere statuit sed   non respondit, quia digna opera donis eius reddere contempsit.
et non respondit, ore proprio deprecabar illum.
marg.|  ORE  PROPRIO  DEPRECABAR. Qui autem ei tot precepta prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar, quia in carne monstratus dum mandata vite humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret rogavit.
Numérotation du verset Iob. 19,17 
Halitum meum exhorruit uxor mea,
marg.|  HALITUM  MEUM  EXHORRUIT  UXOR  MEA. Uxor Domini Synagoga in legis federe carnali ei intelligentia subiecta, que   halitum exhorruit dum carnem Domini carnaliter intellexit et quem videbat hominem, Deum credere expavit. Halitus enim ex carne est.
et orabam filios uteri mei.
marg.|  ET  ORABAM  FILIOS  UTERI. Uterum Dei consilium eius debemus accipere, in quo ante secula per predestinationem concepti sumus, ut creati per secula producamur. Oravit ergo   filios uteri sui, quia eos quos condidit incarnatus humiliter rogavit.
Numérotation du verset Iob. 19,18 
Stulti quoque despiciebant me
interl.|  populi ut Pharisei et doctores
marg.|  STULTI  QUOQUE  DESPICIEBANT etc. Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus pauperes et stultos venerat querere, unde cum augmento doloris dicit :   Stulti quoque pro quibus ego stultitiam suscepi. « Verbum caro factum »   despiciebant me.

Io. 1, 14.
et cum ab eis recessissem detrahebant mihi.
marg.|  ET  CUM  AB  EIS  RECESSISSEM. Quasi accedebat ad cor populorum Dominus cum eis miracula demonstraret, et quasi recedebat cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti prebere fidem nolebant.
Numérotation du verset Iob. 19,19 
Abominati me sunt
interl.|  et quid mirum de populo

me sunt] inv. Weber
quondam consiliarii mei
interl.|  qui ei in suis consulunt, quos eo plus diligit, quo plures ei acquirunt
marg.|  ABOMINATI  ME  SUNT  CONSILIARII. Scribe et legis doctores qui erudire populum ad vitam consueverant, venturi redemptoris consiliarii in membris eius fuerant. Ut in membris dicit se Deus pasci et vestiri, sic et consilium accipere.
et quem maxime diligebam aversatus est me.
marg.|  ET  QUEM  MAXIME  DILIGEBAM  AVERSATUS  EST  ME. Ordo doctorum qui prius in predicatione serviens maxime diligebatur quem non solum ad non credendum sed usque ad persequendum Deum turba secuta est.
Numérotation du verset Iob. 19,20 
Pelli mee consumptis carnibus
marg.| Et tunc factum est quod sequitur : PELLI  MEE  CONSUMPTIS. In ossibus fortitudo in carnibus infirmitas corporis designatur. Per os ergo Christus, per carnem discipuli qui tempore passionis infirma sapuerunt. Per pellem que esset exterior carne sancte femine figurantur, que exterioribus Domino servierunt ministeriis. Quasi ergo consumpta carne os Domini pelli sue adhesit, quia fortitudo eius fugientibus discipulis passionis tempore iuxta se mulieres invenit.
adhesit os meum,
marg.|  CARNIBUS Que ossi heserant dum discipuli licet infirmi veritatis fidem populis predicarent. Et cum sancte mulieres ea que necessaria erant exteriora corporis subsidia prepararent, quasi pellis extra manebant in corpore.
et derelicta sunt tantummodo labia
interl.|  sermo
marg.|  ET  DERELICTA  SUNT. {t. 2 : Erfurt, f. 206ra ; facsim., p. 411a} [Rusch, f.  206ra ] Dentes apostoli sunt. Labia tantummodo circa dentes relicta sunt, cum de eo duo post mortem eius ambulantes confabulari quidem noverant, sed predicare iam eum aut mordere infidelium vitia formidabant. Sed iam ad propria verba Iob revertitur. T  antummodo nec felicibus aliud est circa dentes quam labia et sic patet hec mystice dici.
circa dentes meos.
interl.|  apostolos qui carnales correptione mordent et obstinatorum duritiam frangunt
interl.|  et cum hec ita
Numérotation du verset Iob. 19,21 
Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei,
interl.|  et si contumeliis affligunt tamen amicos vocat quia bonis mentibus etiam ipsa fiunt prospera que videntur adversa
marg.|  MISEREMINI  MEI. Piorum est cum ab adversariis patiuntur, non tam ad iram quam ad preces moveri. Tactum autem se manu Domini appellat, sicut ipse Satan dixerat : « Mitte manum tuam et tange os eius ».

Iob. 2, 5.
tetigit me.
Numérotation du verset Iob. 19,22 
Quare
interl.|  enim
persequimini me
marg.|  QUARE  PERSEQUIMINI  ME. Tanto Deus iustius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus : ita me ex infirmitatibus meis affligitis ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis.
sicut Deus
marg.|  SICUT  DEUS. Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit. Sed non idem volunt, quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet iniustorum pravitas seviendo malitiam exercet. Vel quasi non infirmi qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori sed consolari. Cum vero manus Domini cessat tunc dignis increpatio potest fieri.
et carnibus meis saturamini ?
marg.|  ET  DE  CARNIBUS  MEIS  SATURAMINI ? Quorum mens proximorum penas esurit, saturari alienis carnibus querit. Vel qui aliene vite detractione pascuntur alienis carnibus saturantur.
Numérotation du verset Iob. 19,23 
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?
interl.|  quasi hec desidero scribi ut et aliis in exemplum innotescant
marg.|  QUIS  MIHI  TRIBUAT etc. Dura que sustinet non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant edificari.
marg.|  QUIS  MIHI  TRIBUAT Hec quoque Ecclesie congruunt que duo testamenta servans secundo sermones suos scribi expetit dicens :   Quis mihi tribuat ut scibantur sermones mei ? Quis mihi det ut exarentur in libro etc. Que quia forti sententia modo gravibus per pondus avaritie, modo duris cordibus loquitur, stilo ferreo in plumbi lamina, vel celte in silicem scribit. Non tandum quoque quia per librum utrorumque corda intelligit, postea vero ipsum librum in lamina plumbi et   in silice dividit.
Quis mihi det ut exarentur in libro
marg.|  QUIS  MIHI  DET. Per stilum ferreum fortis sententia partum. Per plumbum Iudee populus gravis peccato per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo que pertulit forti sententia patrum edoctus et Iudee populus et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur citius deletur. In silice difficile sculpitur sed manet sic Iudea verba Dei cito recepit et cito deservit gentilitas vix recepit sed recepta fortiter servavit.
Numérotation du verset Iob. 19,24 
stilo ferreo 
interl.|  forti sententia
et plumbi lamina
interl.|  aut exarentur in plumbi lamina
vel certe
interl.| vel celte
celte] sic Rusch
sculpantur in silice ?
interl.|  ideo hec volo scribi
Numérotation du verset Iob. 19,25 
Scio enim quod redemptor meus vivit,
interl.|  quem alii putant mortuum
marg.|  SCIO  ENIM  QUOD  REDEMPTOR. Non ait conditor sed redemptor eum aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit.

vivit] vivat Weber
et in novissimo die de terra surrecturus sum,
marg.|  ET  IN  NOVISSIMO  DIE. Quia resurrectionem quam in se ostendit, in nobis etiam quandoque facturus est, resurrectio quippe quam in se ostendit nobis promisit, quia sui capitis gloriam sequuntur membra. Exemplo quippe monstravit quod promisit in premio, ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in seipsis in fine mundi resurrectionis premia sperarent. Et hoc est quod dicit :   Et in novissimo die de terra etc. Quasi per eius resurrectionem spero mihi simile sed in fine, quia nostra adhuc corpora usque in finem mundi a resurrectionis gloria differuntur, ut alie virge manserunt aride sed sola virga Aaron, id est corpus sacerdotis nostri in florem resurrectionis erupit, quo flore sacerdos esse ostenditur qui pro nobis interpellat.

die] om. Weber sum] sim Weber
Numérotation du verset Iob. 19,26 
et rursum circumdabor pelle mea
interl.|  exponit effectum resurrectionis, scilicet ne putent aliam
et in carne
interl.|  non aerio vel alio corpore sed in eadem carne
mea
interl.|  ero
interl.|  cum
videbo Deum.
interl.|  spiritu
Numérotation du verset Iob. 19,27 
Quem visurus sum ego ipse
marg.|  QUEM  VISURUS  SUM etc. Caro {t. 2 : Erfurt, f. 206rb ; facsim., p. 411b} [Rusch, f.  206rb ] nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis quia non amittet essentiam veracis nature.
et oculi mei conspecturi sunt
interl.|  non tantum cordis sed et corporis
marg.|  EGO  IPSE  ET  OCULI  MEI etc. Expresse indicat veritatem resurrectionis, non enim alius moritur, et alius resurgit, ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychus dixit sed idem ipse.
et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo.
interl.|  hoc est mihi certissimum
marg.|  REPOSITA. Nihil nos certius habere credimus quam quod in sinu tenemus. In sinu ergo spem repositam tenuit, quia vera certitudine de spe resurrectionis presumpsit. Sed quia venturum diem resurrectionis innotuit, iam nunc seu voce sua seu typo sancte universalis Ecclesie pravorum facta redarguit et iudicium quod in resurrectionis die sequitur predicit. Quasi et quia futura est resurrectio timete iudicium quod tunc fiet et desistite a malo.
Numérotation du verset Iob. 19,28 
Quare ergo nunc dicitis persequamur eum,
interl.|  facta repehendit
marg.| Unde protinus subdit : QUARE  ERGO  NUNC  DICITIS. Perversi quia in lingua iusti accusationem invenire appelunt verbi radicem querunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent sed tamen sanctus vir mala que fugiant miseratus ostendit dicens : F  ugite ergo . Faciem gladii fugere est animadversionis districte sententiam priusquam appareat placare.
et radicem
interl.|  a pravis
verbi inveniamus contra eum ?
Numérotation du verset Iob. 19,29 
Fugite ergo
interl.|  penam iudicat
a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est,
et scitote esse iudicium.
interl.|  quod si non timendo nescitis
marg.|  ET  SCITOTE  ESSE  IUDICIUM. Omnis qui perverse agit eo ipso quo hoc despicit, esse Dei iudicium nescit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_19)