initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 26

Numérotation du verset Iob. 26,1 
Respondens autem Iob dixit :
marg.|  RESPONDENS  AUTEM  IOB. Finitis amicorum verbis, iam in extremis Iob contra eos acutius surgit, ut mos est peritis in conclusione fortiora servare.

1 Codd. : P15194 , f. 72r ; Rusch
Numérotation du verset Iob. 26,2 
Cuius adiutor es ?
interl.|  Adiuvatur tamen ipse potens, ut Paulus dicit, sed humiliter non ut de suo sensu presumant arbitrantes se Deo utiles.

Cf. v. g. 2Cor. 9, 8  : « Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum » ; Eph. 3, 20  ; Hbr. 2, 18 : « In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari ».

Codd. : P15194 , f. 72r ; Rusch
Numquid imbecilli ? Et sustentas brachium eius qui non est fortis ?
marg.|  CUIUS  ADIUTOR  ES ?  NUMQUID  IMBECILLI  ET  SUSTENTAS. Adiuvare imbecillem caritatis est adiuvare potentem velle elationis est. Et est sensus : dum eum iuvare intendis, sub cuius magnitudine succumbis, quod impendis solacium de ostentatione est non de pietate.
Numérotation du verset Iob. 26,3 
Cui dedisti consilium ? Forsitan illi qui non habet sapientiam,
interl.|  dedisti consilium
marg.|  CUI  DEDISTI  CONSILIUM. Consilium dare stulto caritatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est.

Codd. : P15194 , f. 72r ; Rusch
et {t. 2 : Erfurt, f. 210va ; facsim., p. 420a} [Rusch, f. 210va ] prudentiam tuam ostendisti plurimam ?
marg.| Unde sequitur : {t. 2 : Erfurt, f. 210va ; facsim., p. 420a} [Rusch, f. 210va ] ET  PRUDENTIAM etc. Omnis cui prudentia recta est plurima non est, quia non plus appetit sapere quam oportet sapere.
marg.|  PLURIMAM. Ultra modum, ut qui pre aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur. Unde excessus prudentie subditur : Q  uem docere voluisti nonne etc. Spiramento vivimus sine quo non sapimus sed per quod « qui ergo dat vitam dat et sapientiam ».

Cf. Prv. 2, 6.

Codd. : P15194 , f. 72r ; Rusch
ut immoderati] immoderata P15194 * nonne etc.] om. P15194
Numérotation du verset Iob. 26,4 
Quem docere voluisti ? Nonne eum qui fecit
interl.|  quasi plus eo sapiens sis a quo habes vivere

Codd. : P15194 , f. 72r ; Rusch
spiramentum ?
interl.|  id est spiritum vitalis vite
marg.|  NONNE  EUM  QUI  FECIT  SPIRAMENTUM. Baldach quia Iob flagellatum pro culpa credidit, occultum Dei iudicium quod venerari debuit humiliter, superba visus est temeritate penetrare. Impi ergo se per prudentiam pretulit cuius iudicium non intelligendo iudicavit. Sed quia Iob Ecclesie typum gerens pauca in superborum correctionem protulit, repente se ad doctrinam per sententias expandit, dicens :   spiramentum .
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut nos possumus non de nostra natura qua homines10  sumus sed de isto aere circumfuso quem spirando ac respirando11  ducimus ac reducimus flatum ducere cum flammus, unde12  omnipotens non de sua natura13  neque de subiacenti creatura, sed etiam de nihilo potuit facere flatum quem corpori hominis inserendo inspirasse vel insufflasse convenientissime dictus est14  incorporeus incorporeum15  sed immutabilis mutabilem, quia non creatus creatum16  .17   
marg.|  Postquam repressit tumorem, sapientie docet, quasi : cur de scientia homo superbit cum ignorantie abyssus et superbos angelos premat ?

Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 13, c. 24, CCSL 48, lin. 150 sqq. : « Sicut autem nos possumus non de nostra natura, qua homines sumus, sed de isto aere circumfuso, quem spirando ac respirando ducimus ac reddimus, flatum facere cum sufflamus : ita omnipotens deus non de sua natura neque subiacenti creatura, sed etiam de nihilo potuit facere flatum, quem corpori hominis inserendo inspirasse uel insufflasse conuenientissime dictus est, incorporeus incorporeum, sed inmutabilis mutabilem, quia non creatus creatum ».

17  Codd. : P15194 , f. 72ra-72va; Rusch

spiramentum] spiramen tuum Weber
10  homines] omnes Rusch | 11  ac respirando P15194 cum Aug.] om. Rusch | 12  unde P15194 ] sit cacogr. pro sic Rusch | 13  natura P15194 cum Aug.] om. Rusch | 14  est P15194 ] + non modo Rusch | 15  incorporeum P15194 ] corporeus Rusch | 16  creatum] CM170.22+ Illud Augustini in plerisque codicibus vacat Rusch |
Numérotation du verset Iob. 26,5 
Ecce gigantes gemunt sub aquis
marg.|  ECCE  GIGANTES  GEMUNT  SUB  AQUIS. Gigantes superbi, aque sunt populi. Elati autem dum in hoc seculo assequi honorem celsitudinis cupiunt, sub ponderibus populorum gemunt et eis populis supponitur quisque mente quibus superponitur dignitate. Et his verbis indicatur, quia omnis superbia eo ipso in imo iacet, quo in altum se erigit.
et qui habitant cum eis.
marg.|  ET  QUI  HABITANT  CUM  EIS. Pariter gemunt hi qui talibus sociantur, quia ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur, et quia desiderate celsitudines sine peccatis nequeunt administrari, et malum quod agitur divine ire non absconditur.
Numérotation du verset Iob. 26,6 
Nudus est infernus18  coram illo et nullum est operimentum perditioni.
interl.|  diabolo19 
marg.| Sequitur : NUDUS  EST  INFERNUS  CORAM  ILLO  ET  NULLUM  EST  OPERIMENTUM  PERDITIONI. Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis eius socios designat.

19  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch

18  infernus] inferus Weber
Numérotation du verset Iob. 26,7 
Qui extendit aquilonem super vacuum. 
interl.|  diabolo Iudei sunt subditi20 
interl.|  sed quia et vacuos replet gratia :21 
marg.|  QUI  EXTENDIT  AQUILONEM  SUPER. Aquilonis nomine diabolus appellatur, qui ut torporis frigore gentium corda constringeret, dixit : « Sedebo in monte testamenti in latere aquilonis ».   Qui super vacuum extenditur , quia illa corda possidet que divini amoris gratia non possidentur.

Dt. 31, 1-2.

20  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch
21  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch
Et appendit terram
interl.|  Ecclesiam super gentes fundat, sed quo ordine ? Hoc
super nihilum22  .
marg.|  ET  APPENDIT  TERRAM  SUPER  NIHILUM. Terre nomine Ecclesia designatur que fructus boni operis reddit. Per nihilum gentiles populi. In nihilo terra suspenditur quod prius vacuum ab aquilone tenebatur, quia illa corda gentilium repleta sunt caritate Dei que prius pressa fuerant torpore diaboli. Vel per vacuum Iudee infidelitas designatur. Per nihilum gentes de quibus per prophetam dicitur : « Omnes gentes velut nihilum et inane reputate sunt ».

Is. 40, 17.

22  nihilum] nihili Weber
Numérotation du verset Iob. 26,8 
Qui ligat aquas
interl.|  scientiam23 

23  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch
in nubibus suis ut non erumpant
interl.|  sed aliquid servetur perfectis24 

24  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch
pariter deorsum.
interl.|  infirmis25 
marg.|  QUI  LIGAT  AQUAS  IN  NUBIBUS  SUIS  UT  NON  ERUMPANT  PARITER  DEORSUM. Initia nascentis Ecclesie narrat dicens, quia Deus predicationem doctorum temperat ut auditorum infirmitas doctorum rore nutrita convalescet. Nam si scientiam ut hauriebant corde ita ore funderent, de {t. 2 : Erfurt, f. 210vb ; facsim., p. 420b} [Rusch, f. 210vb ] immensitate eius auditores opprimerent.

25  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch
Numérotation du verset Iob. 26,9 
Qui tenet vultum solii sui
interl.|  ita predicator non omnia que novit fundat inferius, sicut ei Deus non ostendit omnia superna26 

26  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch
et expandit super illud nebulam suam.
interl.|  quia ad illud videndum nostre ignorantie obscuritate caligamus27 
interl.|  unde : « Caligo sub pedibus » quia non ea claritate ab inferioribus cernitur qua in superioribus dominatur28 
marg.|  VULTUM  SOLII. Solium est maiestas eius vel angeli, qui modo non plene29  possunt cognosci. Vel nos ipsi quorum vultus, id est scientia progredi prohibetur ad altiora, super quos nebula in quibus occulta exerit iudicia. Unde subdit :   Terminum circumdedit .30 
marg.|  QUI  TENET  VULTUM  SOLII  SUI etc. In vultu cognitio demonstratur. Solii ergo eius vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni eius gloria non cognoscitur. Super quod expandi nebula dicitur, quia sicut est illa celestis gloria non videtur.

Ps. 17, 10.

27  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch
28  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch | unde] om. P15194
30  Codd. : P15194 , f. 72v; Rusch | circumcedit] + aquis P15194
29  plene] plane P15194
Numérotation du verset Iob. 26,10 
Terminum circumdedit aquis
interl.|  populis
usque dum finiantur
interl.|  dum cursus finiantur iustorum et iniustorum
lux et tenebre.
marg.|  TERMINUM  CIRCUMDEDIT  AQUIS  USQUE  DUM  FINIANTUR  LUX  ET  TENEBRE. Quia humani generis scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeunt perfecte ad cognitionem claritatis intime non pertingant.
Numérotation du verset Iob. 26,11 
Columne 
interl.|  non mirum si carnales non sciunt superna, quia hi super quos spiritalis fabrica surgit
celi
interl.|  Ecclesie
contremescunt 
interl.|  non timore penali, sed admiratione
et pavent ad nutum eius.
interl.|  admirando
marg.|  COLUMNE  CELI  CONTREMESCUNT  ET  PAVENT  AD etc. Columnas celi sanctos angelos vel summos Ecclesie predicatores appellat.
Numérotation du verset Iob. 26,12 
In fortitudine illius
interl.|  et in illius tanti
interl.|  sed quomodo ? Non vi sed ratione vicit ut Deus homo fieret immolandus pro peccatis et iuste liberaret.
marg.|  IN  FORTITUDINE  ILLIUS  REPENTE  MARIA  CONGREGATA  SUNT. Quia incarnato Domino discordantia Ecclesiarum corda concorditer credunt.
et prudentia eius percussit superbum.
marg.|  ET  PRUDENTIA  EIUS  PERCUSSIT  SUPERBUM. Prudentia non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum in quo sibi nihil competebat appetiit iure hominem quem et iuste tenebat amisit. Sed Domino occiso que predicatoris gloria sit secutura.
Numérotation du verset Iob. 26,13 
Spiritus eius ornavit celos
interl.|  et per illos ornatos
marg.| Sequitur : spiritus eius ornavit celos , quia predicatores nisi promissa Paracliti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent.
et obstetricante
interl.|  medicante gratia
manu eius eductus est coluber tortuosus.
interl.|  de cordibus in quibus quievit
marg.|  ET  OBSTETRICANTE  MANU  EIUS  EDUCTUS  EST  COLUBER etc. Antiquus hostis qui homino ore colubri locutus est, qui   tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit. Hic obstetricante manu Domini eiectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus dominici ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum.
Numérotation du verset Iob. 26,14 
Ecce hec ex parte dicta sunt viarum eius,
marg.|  ECCE  HEC  EX  PARTE  DICTA  SUNT etc. Viarum nomine actiones Domini appellat, adventum dominicum narrans vias Domini.   Ex parte retulerat, quia eius alia actio fuit qua nos condidit, alia qua redemit. Quod parvam stillam sermonum eius appellat, quia quidquid altum in hac vita positi de eius consideratione cognoscimus, velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat.
et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?
interl.|  secundum adventum
marg.|  ET  CUM  VIX  PARVAM  STILLAM  SERMONIS  EIUS  AUDIERIMUS  QUIS  POTERIT  TONITRUUM  MAGNITUDINIS  EIUS. Ac si dicat : si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum maiestatis eius qua virtute toleramus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_26)