initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 29

Numérotation du verset Iob. 29,1 
Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et dixit :
interl.|  in figuris se mysteria loqui innuit
marg.|  ADDIDIT  QUOQUE  IOB  ASSUMENS  PARABOLAM  SUAM. In hoc ultimo sermone ultimum tempus Ecclesie designat, quando adversarios suos id est carnales et hereticos vel gentiles - quos nunc studet sapientie auctoritate comprimere - effrena iactantia elatos cogitur irrisa tolerare. Beatus autem Iob typum Ecclesie tenens, que tunc in angustiis erit et tamen reminiscetur nostre quietis, et sua transacta narrat et aliis ventura denuntiat. Ecclesia enim tantis premetur malis ut hec nostra misera tempora cum suspirio desideret.
Numérotation du verset Iob. 29,2 
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos,
interl.|  Ecclesia tantis premetur malis ut hec nostra tempora misera cum suspirio desideret
marg.| Unde dicit : QUIS  MIHI  TRIBUAT UT  SIM  IUXTA. Statutus dierum numerus menses vocantur. Nomine autem mensium collectiones signat animarum. Reminiscitur ergo Ecclesia, quanta predicationis sue collectis animabus lucra reportabat.
marg.|  Congrue ultimus sermo agit de ultimis temporibus, quando erit error apertus qui modo occultus est.
marg.|  MENSES  PRISTINOS. Dies dum colliguntur in mensibus subtrahuntur, quia Ecclesia dum lucentes animas colligit in intimis abscondit. Vel mentis pro perfectione ponitur que erit eis in requie, quibus nunc est in operatione cuius nunc reminiscitur Ecclesia.
secundum dies quibus Deus custodiebat me,
interl.|  qualis in illis mensibus fuit enumerat modo, infirmi in sinu pacis custodiuntur sed tunc cadent
marg.|  SECUNDUM  DIES  QUIBUS  DEUS  CUSTODIEBAT ME, quia se tunc in deficientibus ex persecutione estimabit eadem que se nunc in istis respicit custodiri.
Numérotation du verset Iob. 29,3 
quando splendebat lucerna eius super caput meum,
marg.|  QUANDO  SPLENDEBAT  LUCERNA  EIUS  SUPER etc. Lucerna lumen sacre Scripture vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesie splendet, quia sacra eloquia tenebras nostre mentis irradiant.
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
marg.|  ET AD LUMEN  EIUS  AMBULABAM IN  TENEBRIS. Ecclesia etsi aliene cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directa lumine superne locutionis.
Numérotation du verset Iob. 29,4 
Sicut fui in diebus adolescentie mee
interl.|  his verbis non immerito etiam simulatio religionis plangitur, quia nonnulli etiam nunc christiani esse non appetunt sed videri, quibus videlicet Deus in publico est non in secreto
marg.|  SICUT IN  DIEBUS  ADOLESCENTIE  MEE. Adulta erat Ecclesia, quando repleta spiritu per predicationis ministerium in filiorum conceptione fetabatur. Parvula Ecclesia ubera non habuit cum antequam proficeret nullos predicatione fovit adulta, quando verbo Dei copulata, filios predicando generat sed tunc erit senio sterilis.
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
interl.|  ut intus secreto proficerem
interl.|  et etiam extra custodivi
marg.|  QUANDO  SECRETO  DEUS  ERAT IN  TABERNACULO. Tabernaculum habitationem mentis dicit. Quisquis autem mandata Dei tacitus cogitat, secreto illi  Deus in tabernaculo est, ut enim demonstrar quantus intus proficeret, secreto Deum fuisse in suo tabernaculo perhibuit, ut etiam ostendat opera rectitudinis quantum extrinsecus custodivit adiungit :  Quando erat Omnipotens mecum.
Numérotation du verset Iob. 29,5 
Quando erat {t. 2 : Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 424b} [Rusch, f. 212vb ] Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei.
marg.| Sequitur : ET IN  CIRCUITU  MEO  PUERI  MEI. Pueri vocantur qui celestibus mandatis {t. 2 : Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 424b} [Rusch, f. 212vb ] inserviunt qui nunc in circuitu eius sunt, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur.
Numérotation du verset Iob. 29,6 
quando lavabam pedes meos butyro 
marg.|  QUANDO  LAVAMBAM  PEDES  MEOS  BUTYRO. Pedes Ecclesie sunt inferiorum operum ministri qui dum ad usus necessarios ea que sunt exterius exercent per extremum ministerium velut pedes terre inherent. Sed debent qui presunt crebre admonitionis voce infusionem pinguedinis talibus ministrare quod et Iob suis fecit. Solent enim pedes itineris asperitate lacerari. Pedes Dei predicatores qui non sine culpa sed lavantur butyro, quia pinguedine boni operis infunditur et mundatur collectus pulvis vel gloria predicationis. Vel quasi fessi pedes butyro unguntur, dum predicatores bonis operibus sibi ministrantium foventur, id est fructu magis quam dato ita ex voce capitis. Ex voce corporis pedes sunt qui exteriora ministrant.
et petra fundebat mihi rivos
interl.|  Christus quo docente rivi ubique manaverunt
olei.
interl.|  predicamenta intime unctionis
interl.|  quia currunt et ungunt
marg.|  ET PETRA  FUNDEBAT  MIHI  RIVOS  OLEI, quia in ea Christi predicamenta intime unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri. Vel rivos olei dona Spiritus dicit.
Numérotation du verset Iob. 29,7 
Quando procedebam ad portam civitatis 
marg.|  QUANDO  PROCEDEBAM AD  PORTAM  CIVITATIS. Per portam civitatis queque bona actio designatur, per quam anima ad conventum regni celestis ingreditur. Nunc ergo Ecclesia ad civitatis portam procedit, quia ut aditum regni celestis percipiat in sanctis se actionibus exerit. Mos veterum fuit ut seniores in porta consisterent et causas introeuntium iudicarent, ut urbis populus esset pacificus in quam discordes ingredi non liceret quod et Iob fecit.
et in platea parabant cathedram mihi.
marg.|  ET IN PLATEA  PARABANT  CATHEDRAM  MIHI, quia in magne auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Que enim recta que sentit publica voce predicat, quasi in platea super  cathedram sedet, cum nulla de sua predicatione metuit, nullius pressa erroribus se sub silentio abscondit.
Numérotation du verset Iob. 29,8 
Videbant
interl.|  tunc
me iuvenes et abscondebantur
interl.|  quia deprehendi in suis occultis timent
marg.|  VIDEBANT ME  IUVENES ET  ABSCONDEBANTUR. Iuvenes dicit quia nulla consilii gravitate fulciuntur, senes morum grandevitate maturos. Et est sensus : Ecclesie vigorem et rectitudinem immaturi formidant, grandevi glorificant.
et senes assurgentes stabant.
interl.|  leves fugiunt perfecti vite meritis assurgendo venerantur
Numérotation du verset Iob. 29,9 
Principes cessabant loqui 
marg.|  PRINCIPES  CESSABANT  LOQUI.  Principes vel duces dicit heretice pravitatis auctores. Et est sensus : cum predicare mihi publica voce licuit, omnis me qui veritati non fuit subiectus expavit.
et digitum superponebant ori suo.
marg.|  DIGITUM.  Ori superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant.
Numérotation du verset Iob. 29,10 
Vocem suam cohibebant duces
interl.|  qui post se trahunt errantes
et lingua eorum gutturi suo adherebat.
interl.|  quia etsi perversa libere loqui non audent, intus tamen apud se contegunt
marg.|  VOCEM  SUAM  COHIBEBANT  DUCES. Nimirum hi qui post se errantes populos trahere conantur, ne loqui perversa nunc audeant, et auctoritatis frenantur pondere et virtute rationis. Quorum  lingua gutturi suo adheret, quia etsi perversa loqui verba voce non audent, intus tamen apud se contegunt cuncta que contra veram fidem proponere falsa moliuntur.
marg.|  Contra hec Ieremias de ultimis : « Lamie nudaverunt mammam » id est heretici qui humanam faciem sed per impietatem beluina habent corda. Tunc libere errorem suum predicabunt. Illo namque tempore cum sancta Ecclesia adversitate premitur pravis quibusque predicatoribus licentia locutionis datur. Tunc catulos lactant, quia male sequaces parvulorum animas dum perversa insinuant ad impietatem nutriendo confirmant.

Lam. 4, 3.
Numérotation du verset Iob. 29,11 
Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi,
interl.|  audientibus et videntibus venerationi se fuisse dicit contra increpationes amicorum
marg.|  AURIS  AUDIENS  BEATIFICABAT. Ibi dixit quid exhibuit per doctrinam, hic quid per misericordiam, ibi verbis parit et satiat, hic a malis defendit.
marg.|  AURIS  AUDIENS  BEATIFICABAT ME. Qualis in sermone qualis in opere fuerit ostenditur. Ille autem Ecclesie verba beatificat qui ea que audierat opere consumat. Ille ei testimonium perhibet qui exemplis vite illius bene vivendo respondet.
= P15194 , f. 79rb = P15194 , f. 79rb audierat] -rit P15194 = P15194 , f. 79rb
Numérotation du verset Iob. 29,12 
eo quod liberassem pauperem vociferantem
interl.|  de hoc est testimonium
marg.|  EO QUOD  LIBERASSEM  PAUPEREM  VOCIFERANTEM. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti eas quas commisit culpas relaxat.

eo] om. Weber
et pupillum cui non esset adiutor.
marg.|  ET PUPILLUM  CUI  NON  ESSET  ADIUTOR.  Pupillum liberat, dum unusquisque mortuo antiquo patre {t. 2 : Erfurt, f. 213ra ; facsim., p. 425a} [Rusch, f. 213ra ] diabolo, ad sancte Ecclesie sinum currens in ea exhortationis adiutorium invenit.
marg.|  Magne misericordie ista sunt opera : pauperem liberare et pupillum periturum eripere, viduam consolari. Hec etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.10 
= P15194, f. 79rb-va ista sunt opera] opera sunt P15194 10  = P15194, f. 79va
Numérotation du verset Iob. 29,13 
interl.|  ecce quam mansuetus qui supra rigidus cum dixit : Videbant me iuvenes et abscondebantur etc. rectoribus utraque tenenda, ut scilicet discipline vigor mansuetudinem regat et mansuetudo ornet vigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta
marg.|  BENEDICTIO  PERITURI.  Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum prevenit et sanctis exhortationibus a culpe fovea reducit.
et
interl.|  vel quod
cor vidue
interl.|  non iuvenis vel iuvenes
consolatus sum.
marg.|  ET COR  VIDUE  CONSOLATUS  SUM. Magnam consolationem cor vidue suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesie de adventu illius, aliquid cui spiritualiter est coniuncta cognoscit.
Numérotation du verset Iob. 29,14 
Iustitia indutus sum et vestivi11 
interl.|  iustitia
marg.|  IUSTITIA  INDUTUS  SUM . Ille  iustitia sicut vestimento induitur, qui se undique bono opere protegit et nullam actionis sue partem nudam relinquit. Phariseus namque ille qui in templum oraturus ascendit, civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit quam frustra per ieiunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus munitus non est. Eleazar elephantum occidens sub ipso occumbit, sic qui vitia superat si superbit sub ipsis occumbit. Sub hoste quem occidit moritur qui de culpa quam superat elevatur.

Cf. Lc. 18, 12.

11  vestivi] vestivit Weber
me sicut vestimento.
interl.|  undique ut necubi sit aditus hosti aliter non valet
Et diademate
interl.|  quia iustorum iudicia per magni operis gloriam ad retributionis ducunt coronam
iudicio meo.
interl.|  bonus semper apud se iudicat : quid Deo, quid proximo debeat, et se de vitiis mundat
marg.|  ET DIADEMATE  IUDICIO  MEO. Iustorum iudicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infimis, sed sursum remunerari concupiscunt.
marg.|  Indutus sum iudicio quod comparatur corone que supra ponitur, quia in celo querit coronari, non in terra. Bona sua aperit ut amici non increpantes erigantur sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.
Numérotation du verset Iob. 29,15 
Oculus
interl.|  ecce que viscera misericordie
fui
interl.|  ego ipse
ceco et pes claudo.
marg.|  OCULUS  FUI  CECO ET  PES  CLAUDO etc. Beatus enim Iob et illi per semetipsum manum prebuerat, et hunc portando sustinebat per semetipsum, quia scit a Deo plus pensari animum quam factum. Ecclesia  oculus est  ceco et pes claudo. Cecos enim predicando illuminat, claudum opitulando sustentat. Cecus quippe est qui adhuc quo pergat non videt. Claudus et qui non potest ire quo videt. Vel cecum gentilem, claudum autem Iudaicum populum dicitur, quia ille oculos non habuit id est legem quia non accepta lege non vidit quo ire debuisset, hic e contra legem sciendo quidem tenuit sed in ea gressum recti operis non tetendit.
marg.|  OCULUS  FUI  CECO. Post iustitiam pietatis, quia bene agit que pia sunt, qui prius servat iusta, ut pietas ex fonte iustitie ducatur quomodo enim alii est pius, qui sibi impius et nondum se diligit qui sibi nequam cui bonus ?
Numérotation du verset Iob. 29,16 
Pater eram pauperum
interl.|  que largiebatur ex affectu dedit non timore iudicii
interl.|  quia vis misericordie illius naturam fuerat imitata, ut eos quasi filios cerneret per amorem quibus pater preerat per protectionem
marg.|  PATER  ERAM  PAUPERUM. Pauperes enim spiritu ex eius predicatione generantur.
et causam quam nesciebam
interl.|  operando
marg.|  ET CAUSAM  QUAM  NESCIEBAM. Ecclesia cum per electos mala carnalium iudicat, hoc quod nescit investigat, quia mala que nescit operando investigat per iudicium corrigendo.
marg.|  CAUSAM  QUA  NESCIEBAM. Iustus in suis actionibus pius in infirmitate proximorum, est etiam strenuus in negotiis pauperum ut qui eterna querit ad omnia merita extendatur. Unde Salomon : « Qui Deum timet nihil negligit », sunt tamen minora pro maioribus relinquenda.

Qo. (Ecl.) 7, 19.
diligentissime investigabam.
interl.|  unde nemo sit preceps in sententia
Numérotation du verset Iob. 29,17 
Conterebam molas iniqui
interl.|  insidias eius nudando
marg.|  CONTEREBAM  MOLAS  INIQUI. Iniquus dicitur diabolus. Per  molas occulte eius insidie. Per dentes aperte culpe demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam ab aperto lapsu valeamus revocare.
et de dentibus illius auferebam predam.
interl.|  animam quam iam a peccato frangendo momorderat ad salutem vite convertendo
Numérotation du verset Iob. 29,18 
Dicebamque : In nidulo meo moriar,
interl.|  in tranquillitate pacis
marg.|  DICEBAMQUE IN  NIDULO  MEO  MORIAR. Per nidi nomen exprimitur tranquilla quies fidei, qua unusquisque infirmus nutritur. Igitur eorum vox qui tunc erunt beati Iob voce prevenitur, qui tempore pacis se ad superna migrare, id est a nido evolare crediderunt.
et sicut palma 
interl.|  id est paulatim crescens vel demum erit prosperitas et robur
marg.|  ET SICUT  PALMA tarde proficit sed diu in viriditate subsistit et in imo gratilior, superius iuxta fructus grossescit - contra alie arbores - et inferius est aspera, superius tactu et visu pulchra. Quasi palma ergo multiplicare {t. 2 : Erfurt, f. 213rb ; facsim., p. 425b} [Rusch, f. 213rb ] dies credidit que sibi pacis otium ex multorum longitudine dierum promittebat, et mentes fidelium ad extremum usque robustiores exsurgere putabat quod iam non est.  Sicut palma multiplicare se dies credidit Ecclesia que subito emergente periculo pacis sue gratiam, et tarde a fidelibus adeptam, et citius ab infidelibus dolet interceptam. Ecclesia ut  palma, inferius despecta et asperis cincta superius pulchra, et cum alli sint in terrenis fortes in celestibus debiles pro quibus parum agere vel pati volunt. Ipsa est ad terram debilis supra fortis, nec ut quidam initio plus agit in consummatione minus.
multiplicabo dies. 
interl.|  dicebam
Numérotation du verset Iob. 29,19 
Radix mea
interl.|  quia spirituali mente semper intendit scientie
marg.|  RADIX. Ecclesie incarnatus Christus qui invisibilis deitate per carnem apertus est et cognitus populis.
marg.|  Radicis nomine occulta cogitatio designatur. Iuxta aquas radix aperitur, quando ad percipienda veritatis fluenta latenter cogitatio mentis aperitur.
interl.|  qui desuper venit
morabitur in messione mea.
interl.|  que deorsum colligitur
marg.|  ET ROS  MORABITUR IN  MESSIONE  MEA etc. Subaudis : Dicebam. Messio Ecclesie accipitur cum perfecte anime corporibus abstracte velut mature segetes a terra decise ad celestia horrea demigrant. Ros morabitur in messione, quia gratia desuper veniens agit ut digni simus qui de inferioribus colligamur.
Numérotation du verset Iob. 29,20 
Gloria mea
interl.|  dicebam
semper innovabitur 
marg.|  GLORIA  MEA  SEMPER  INNOVABITUR. Idem quasi amissam gloriam deplorat, quia eos quos ipse nove vite militare credidit vetustis desideriis servire cognoscit.
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
interl.|  operatione
marg.|  ET ARCUS  MEUS IN  MANU  MEA  INSTAURABITUR etc. Scriptura est arcus de qua ad corda hominum sicut ferientes sagitte sic terrentes sententie veniunt. Instauratur  arcus in manu, dum quidquid de sacro eloquio cognoscitur, vivendo completur, quod in fine multis deficiet quod etiam nunc est.
Numérotation du verset Iob. 29,21 
Qui me audiebant
interl.|  hec vere de Iob sed in figura Ecclesie
expectabant sententiam meam12  .
interl.|  non ut hi erronei qui modo quasi docendo precurrunt
marg.|  QUI ME  AUDIEBANT  EXPECTABANT. Preteritorum temporum reminiscitur, in quibus omne quod ab ea dicitur cum metu a fidelibus auditur et adversariorum proterviam deplorat.

12  meam] om. Weber
Et intenti tacebant ad consilium meum.
marg.|  ET INTENTI  TACEBANT. Ad consilium eius tacent qui verba eius non audent impugnare sed credere.
Numérotation du verset Iob. 29,22 
Verbis meis addere nihil audebant
interl.|  vide reverentiam audientium
marg.|  VERBIS  MEIS  ADDERE  NIHIL  AUDEBANT. Dictis eius heretici aliquid addere presumunt, cum predica mentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur.
et super illos stillabat eloquium meum.
interl.|  ecce dispensationem docentium
marg.|  ET SUPER  ILLOS  STILLABAT etc. In hac stillatione eloquii mensura predicationis, iuxta capacitatem audientium accipitur.
Numérotation du verset Iob. 29,23 
Expectabant me sicut pluviam 
marg.|  EXPECTABANT ME  SICUT  PLUVIAM. Verba predicationis sancte sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sancte predicationis irrigemur.
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
interl.|  Christus ipse sero est in fine mundi
interl.|  Christus in fine mundi seipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit
interl.|  unde : « Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam »
marg.|  ET OS SUUM  APERIEBANT  QUASI AD  IMBREM, quia dum in extrema parte seculi, verba sancte predicationis accipimus quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus.

Ier. 5, 24.
Numérotation du verset Iob. 29,24 
Si quando ridebam ad eos non credebant
marg.|  SI QUANDO  RIDEBAM AD  EOS  NON  CREDEBANT. Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis. Ridere autem Deum est, sanctorum viam prosequente favore prosperare, sed redemptori nostro ridente non credimus, dum multis iam donis eius testantibus gratiam favoris eius accipimus, et tamen adhuc sub eius iudicio de nostra infirmitate titubamus. Talem se Iob exhibuit subditis, ut et ridens timeri posset sic prelatus ridens timeri, et iratus amari debet, ne nimia licentia vilem vel immoderata severitas odiosum reddat.
et lux vultus mei non cadebat in terram.
interl.|  oculi sapientis in capite id est Christo, cuius opera videt imitanda sed : « oculi stulti in finibus terre »
marg.|  ET LUX  VULTUS  MEI  NON  CADEBAT.  Lux vultus beati Iob  in terram non cadit, quia terrena per concupiscentiam non aspexit.  Lux etiam  vultus Domini  in terram non cadit, quia visionis eius claritas peccatoribus non apparet. Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non predicat.

Cf. Prv. 17, 24.
Numérotation du verset Iob. 29,25 
Si voluissem ire ad eos sedebam primus.
interl.|  quia boni prius eterna, inde terrena curant in eis Dominus primus sedet in aliis ultimus
marg.|  SI VOLUISSEM  IRE AD. Dominus et cum vult venit et cum venit primus sedet, quia et adventus eius in corde nostro gratuitus est, et appetitus eius desiderii in cogitatione nostra equalis ceteris desideriis non est.
Cumque sederem quasi {t. 2 : Erfurt, f. 213va ; facsim., p. 426a} [Rusch, f. 213va ] rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator.
marg.|  CUMQUE  SEDEREM  QUASI  REX. Quasi rex Dominus sedet in corde quia circumstrepentes {t. 2 : Erfurt, f. 213va ; facsim., p. 426a} [Rusch, f. 213va ] regit animorum motus in  cogitatione, qui ut exercitus eum circumstant, vel quasi rex sedet  circumstante exercitu, quia presidentem illum mentibus electorum circumstabat turba virtutum. Qui et  merentium consolator est ex promissione qua dicit : « Videbo vos et gaudebit cor vestrum ». Quod si ad Ecclesiam referamus, in ea ordo doctorum quasi rex presidet quem fidelium turba circumstat ; que corda merentium consolatur, dum per presentis peregrinationis erumnam mentes afflictas eterne patrie promissione letificat. Sedere autem virga est regiminis, consolari ministerium pietatis.
marg.|  MERENTIUM  CONSOLATOR etc. Qui audivit de iustitia Dei ut timeat, audiat et de misericordia ut confidat ut sit simul metus et spes.
marg.|  In arca cum tabulis virga simul est et manna, id est cum scientia sacre Scripture in pectore rectoris virga districtionis et manna dulcedinis.

Io. 16, 22.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_29)