initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Iob. 3,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 191va ; facsim., p. 382a} [Rusch, f.  191va ]Post hec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
marg.|  POST  HEC  APERUIT etc. Attentos facit quasi ad occulta que clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur ut eorum intimo odore recreemur. Huc usque triplex expositio, hinc prout singula expetent loca. M  aledixit diei . Ecce hoc non secundum historie superficiem quia et malum est hoc, et impossibile.   Dies enim quo natus fuit iam non erat, et otiosum est maledicere rei non exitenti, perniciosum vero si existeret, nec iam potest dies preteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire cetera que sequuntur nec abortivus - quod post ait - requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram.||
marg.|  POST  HEC, id est post omnia predicta que passus est tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus, ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit quia inter mala laudavit Deum.||
marg.|  MALEDIXIT. Maledictum duobus modis dicitur : iudicio iustitie vel livore vindicte. Illud laudatur, hoc prohibetur. Illo utitur Deus, ut : « maledicta terra in opere tuo », « Maledicam maledicentibus tibi ». Sancti etiam iudicium Dei intus videntes non voto ultionis, sed iustitie Dei male dicunt. Unde Petrus : « Pecunia tua tecum sit in perditionem ». Et Elias duobus quinquagenariis : « Si homo Dei sum descendat ignis et consumat vos ». Contra alterum quod malitia agitur dicit Apostolus : « Nolite maledicere » et  : « Maledici regnum Dei non possidebunt ».| |
marg.|  Maledictio igitur Iob non est malitia sed iustitia, non commotio sed doctrina. Videt enim amicos flere, et secundum se - qui prospera mundi querebant - eum fractum malis putare, et nescios interne salutis eum pro his desperare et flere. Et medicamen ponit. P ereat dies in qua natus non conditus, quia conditus homo in die iustitie natus vero in die culpe. Conditus Adam, Cain primus natus. Dies ergo in quo natus omne tempus mortalitatis, sub quo degentibus non apparet eternitas, hic ergo pereat et eternitas appareat. Perire dupliciter dicitur : non esse, vel male esse. Hoc nostrum tempus ita peribit ut non sit, unde tempus non erit amplius. Cum enim dicitur : « Et erit tempus illorum in secula » pro defectu ponitur sicut tempus momentis deficit, hic tamen optat ita perire ut male sit. Aliter enim non posset amaritudine involvi quod post ait. Anima autem vel angelus ita est immortalis ut mori non possit. Moritur enim vitio vel supplicio quo perdit beate vivere, numquam tamen desinit essentialiter vivere. Dies ergo qui optatur ut pereat est apostata angelus qui quidem iam periit a gloria, sed adhuc optatur ut retrusus suppliciis, etiam temptandi licentiam amittat. Is quidem dies est per naturam bene conditus, nox per meritum. Tenebrosus dies cum prospera illicit, sed in noctem desinit quia ad mala trahit. Dies ostendit, cum meliora promisit : « Eritis sicut dii » sed noctem intulit mortalitatis. Dies cum bona promittens apparet ut angelus lucis, nox cum corda consentientium obscurat erroribus. Iob ergo in proprio dolore causam totius humani generis deflens reducit ad mentem originem culpe, et considerationem iustitie dolorem temperat pene. Videt unde cecidit homo et dicit :   Pereat dies et nox in qua etc., qua si pereat spes a diabolo illata, que promissione deitatis emicuit, sed ut nox immortalitatem obscuravit. Pereat hostis qui lucem promisit sed peccati tenebras intulit.||
marg.|  MORALITER. Videns Iob post occasum hominis quantum prosperis elevetur, quantum adversis prematur homo, ad immutabilitatem recurrit, et quantum hunc statum despiciat maledicendo declarat. P  ereat dies . Dies mundi prosperitas qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit. Vel dies peccati delectatio, nox mentis cecitas. Homo tribus modis dicitur : per naturam, per culpam, per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur nocte concipitur, quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed   pereat dies id est peccati delectatio vigore iustitie destruatur,   et nox i d est quod cecata mens per consensum perpetrat, dum blandimenta delectationis caute non perspicit, penitentia extinguat. Ne autem culpa que blandiri incipit ad interitum currat. D  ies vertatur in tenebras, id est in exordio dilectionis ad quem finem perditionis rapit videatur, et per penitentiam crucietur. Quod si ita punita est. N  on {t. 2 : Erfurt, f. 191vb ; facsim., p. 382b} [Rusch, f.  191vb ]   requirat eam, Deus in iudicio ut puniat et non illustrabit. Illustrat lumine qui arguit, sed quasi tegitur qui in memoria iudicis non revocatur. Unde quorum tecta sunt peccata ne tunc in conspectu omnium monstrentur. N  on illustretur sed obscurent eum, id est diem delectationis ne ab eo qui omnia videt videatur. T  enebre, i d est lamenta penitentie, vel occulta Dei iudicia quibus preventi gratia absolvimur, que nos mereri nescimus. E  t umbra mortis, id est mors Christi secundum carnem que nostram culpam destruxit. Unde uno die et duabus noctibus in sepulcro fuit, quia lucem sue simple mortis, nostre culpe tenebris adiunxit. Vera mors dicitur qua separatur anima a Deo,   umbra qua caro ab anima. Aliter dicitur   umbra mortis oblivio que agit, ut non sit res in memoria sicut mors agit ut non sit quod capit in vita. Vel diabolus mors dicitur et mutatio eius que de specie eius est ut umbra a corpore   umbra mortis, quia autem nullum peccatum est inultum in quo misericordia subvenit hoc homo puniat unde sequitur :   Occupet eum caligo, id est mentis confusio de qua dicitur, est confusio adducens gloriam,   et involuatur omni parte,   amaritudine penitentie. Sed si dies id est delectatio peccati sic punitur quid nox, id est consensus ad culpam.||

a Gn. 3, 7.
b Gn. 12, 3.
c Act. 8, 20.
d Cf. 4Rg. (2Rg.) 1, 12.
e Rm. 12, 14.
f 1Cor. 6, 10.
g Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 4, cap. 1, CCSL 143, p. 164.48-58.
h Cf. Ps. 80, 16.
i Gn. 3, 5.
Numérotation du verset Iob. 3,2 
et locutus est.
Numérotation du verset Iob. 3,3 
Pereat dies 
interl.|  prius de die post de nocte||
in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
interl.|  quod ita intelligatur, scilicet prospera que promittit adversa intelligantur, quia qualis est hostis seviens talis est blandiens||
Numérotation du verset Iob. 3,4 
Dies ille vertatur in tenebras, nec requirat eum Deus desuper, et non {t. 2 : Erfurt, f. 191vb ; facsim., p. 382b} [Rusch, f.  191vb ] illustret lumine.
interl.|  id est sic eum erroris sui cecitas obruat, ut ulterius ad lucem penitentie per Dei memoriam non resurgat||

nec] non Weber
Numérotation du verset Iob. 3,5 
Obscurent eum tenebre et umbra mortis. 
interl.|  id est oblivio que delet memoriam ut mors vitam||
Occupet eum caligo,
interl.|  nunc quia a luce cecidit, nunc intus caligine confunditur||
et involvatur amaritudine.
interl.|  post finito gehenne supplicio cruciabitur, ut quod involutum est finem suum non indicat que pena incipiet cum iudex veniet||
Numérotation du verset Iob. 3,6 
Noctem illam tenebrosus turbo possideat. 
interl.|  apostatam angelum a conspectu iudicis ad supplicia tempestas rapiat de qua dicitur: « Et in circuitu eius tempestas valida »||
marg.|  NOCTEM  IGITUR  ILLAM  TENEBROSUS  TURBO  POSSIDEAT. Quasi turbo tempestatis est concitatus spiritus meroris, qui mentem tristitia obnubilat. Iste est spiritus qui conterit naves Tharsis, id est vis compunctionis que mentes mari, id est mundo deditas salubri terrore confundit.||
marg.|  NEC  REQUIRAT. Homo redimitur, quia - cum caro et spiritus sit - infirmum habuit aliquid ut peccaret quod non angelus, preterea angelus propria. Homo aliena periit malitia, dicit ergo non requirat et quia tenebras intulit, toleret sine fine quod fecit nec lumen recipiat quod non suasus perdidit.||
marg.|  NOCTEM  ILLAM  TENEBROSUS. Moraliter. Qui in peccato sibi blanditur a nocte possidetur. Qui punit noctem possidet et melius si cum incipit peccatum reprimitur. Quod autem punimus, non obiiciendum nobis a iudice speramus, unde   non computetur etc. Annus nostre illuminationis perficitur, cum veniente iudice peregrinatio completur. Dies anni sunt singule virtutes. Menses sunt multiplicia facta virtutum, vel collectio virtutum uniuscuiusque boni viri, sed quia cum his timet ne iudex et mala penset. Orat ergo ut tunc sic bona remuneret, ne mala requirat. Si enim hec nox cum diebus numeretur, iam omnia obscurentur, ut autem tunc non numeretur modo discutiamus, ne qua culpa sit impunita, ne quis quod egit defendat addens nequitie nequitiam. Unde addit :   Sit nox illa solitatia nec laude digna . Sunt enim qui mala laudant et defendunt, et sic culpa geminatur non remanet solitaria. Contra quod dicitur : « Peccasti, ne adiicias iterum ». Peccare id est mala defendere ut Adam qui ad penitentiam requisitus excusationem culpe addidit : « Mulier quam dedisti » etc., quasi : tu fuisti occasio peccandi qui mulierem dedisti. Culpam vero bene insequitur qui nulla prospera mundi appetit. Unde est :   Maledicant ei qui maledicunt diei. Quod est : Illi bene noctem penitendo feriunt qui lucem prosperitatis calcant, qui diem delectationis non habent. Vel dies est suggestio hostis, et est illi transacta vere puniunt qui in ipsa blanda suggestione insidias se ductoris deprehendunt, qui contra se amplius suscitant Leviathan. Aliis quoque quos secure possidet dormit, sed his evigilat ad omnem pugnam, sed quia victis vitiis aliquid minimum remanet quod vinci non potest ne victor elevetur, subdit :   Obscurentur stelle caligine eius noctis, quia et si splendentes virtutibus reliquias noctis trahunt, etiam renitentes ut inde luceant melius, unde nolentes humiliter obscurantur. Unde tribui Ephraim in terra promissionis Chananeus non occisus fit tributarius, quia cum spe intramus celestia inter optima restant vitia, que tamen serviunt nobis ad usum humilitatis, ne superbiat qui vincere non potest licet parva. Unde rursus he sunt gentes quas reliquit Dominus, ut in eis erudiret Israel, id est vitia in quibus semper virtus exercetur, et dum vinci timet elatio virtutis comprimitur, et in parvis discit quod ipse maiora non vincit. Vel   obscurentur stelle caligine eius noctis, quia nox id est consensus ad culpam ab Adam in nos propagata, ita oculum turbat, ut etiam hi qui lucent mundo ut astra eternum lumen ut est videre non possint. Et hoc est :   Expectet lucem et non videat, quia quantolibet ardore exiliant, tamen in carne hac lumen ut est non videbunt pro cecitate damnationis in qua nati sumus.||

Ps. 49, 3.
Sir. (Eccli.) 21, 1.
Gn. 3, 12.
Non computetur in diebus {t. 2 : Erfurt, f. 192ra ; facsim., p. 383a} [Rusch, f.  192ra ] anni, nec numeretur in mensibus.
marg.|  NON  COMPUTETUR  IN  DIEBUS. Allegorice. Annus superna gratia in qua multiplex vita virtutum ut dies in anno. Vel annus multitudo redemptorum que {t. 2 : Erfurt, f. 192ra ; facsim., p. 383a} [Rusch, f.  192ra ] expletur collectione bonorum omnium, ut annus diebus que apud Isaiam dicitur annus placabilis Domini. Dies vero sunt singuli electi. Menses multe Ecclesie que unam catholicam faciunt. Sed non in his nox computatur, id est diabolus, quia adventum Christi conspicit, sed non ad veniam cum electis credit. Unde nusquam angelos apprehendit. Vel dies : angelici spiritus in luce permanentes. Menses : ordines et dignitates eorum - ut throni et ceteri - sed nec ad lucem, nec ad ordinem illorum diabolus reducitur sed exors ab illa patria in eternum est. Unde subdit :   Sit nox illa solitaria , quia a frequentia illa separatur, vel hominem quem sibi socium fecerat amittit, et electis per gratiam redemptis solus cum corpore suo gehenne traditur.||
Numérotation du verset Iob. 3,7 
Sit nox illa solitaria nec laude digna.
marg.|  NEC  LAUDE  DIGNA. Homo cum substratus idola coluit in quibus demonia quasi tenebras noctis laudavit, sed iam idolis reprobatis non est laude digna.||
Numérotation du verset Iob. 3,8 
Maledicant ei qui maledicunt diei,
marg.|  MALEDICANT  EI  QUI etc. In veteri translatione : « Maledicat eam qui maledicit diem qui capturus est grandem cetum ». Diabolus qui modo nox latet, in fine erit visus dies, cum extolletur super omne quod dicitur Deus vel colitur. Sed modo malitiam eius destruit qui in fine adventu suo potentiam eius destruet, qui in aquis - scilicet baptismi -, grandem cetum, id est fortitudinem eius, extinguit. Vel   maledicant ei id est nocti tenebras eius damnando nuntiantes electi angeli,  qui maledicunt diei id est qui fictam eius claritatem qua presumpsit equalis Deo fieri despiciendam monstrant,   qui parati sunt suscitare id est relaxare ut totis viribus contra Ecclesiam agat, modo enim ligatus tenetur in abysso, et pressus et qui superbus pre aliis se extulit, substratus dicioni eorum succubuit, ut modo eis ministris ligatus lateat et in fine solutus aperte bella gerat.||
qui parati sunt suscitare Leviathan.
marg.|  LEVIATHAN. Id est additamentum eorum, id est hominum in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Ade addere deitatem spopondit et quod habebat abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, quia mollitur quasi blandis verborum sinibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget interim autem latenter. C  aligine eius noctis. O  btenebrentur stelle, id est hypocrite qui lucent per opera ad oculos hominum. He sunt que cauda draconis, id est extrema persecutione Antichristi trahuntur, he   obtenebrantur, quia malitia hostis sic prevalet eis, ut apertis malis involuantur, quales intus tales exterius.||
Numérotation du verset Iob. 3,9 
Obtenebrentur 
interl.|  vel obscurentur||
stelle caligine eius. Expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurore.
marg.|  EXPECTET  LUCEM. Hoc secundum membra eius, id est iniquos qui fidem habent et vel prava agunt, vel bona non recto corde et securi, quia existimatione sua multorumque sancti diem Domini expectant, non frustra quidem. De quibus propheta : « Ve desiderantibus diem Domini ».   Lucem ergo, id est Christum, qui dicit : « Ego sum lux mundi ». Aurora surgens Ecclesia que priores tenebras deserit et in lucem iustitie venit. Ortus eius initium claritatis eterne. In iudicio ergo adhuc aurora, in regno dies cuius ortum in luce adventus Domini impii non videbunt, quia pressi tenebris, quanta luce surgat ignorabunt, unde : « Tollatur impius ne videat gloriam Dei ». Vel in presenti ortum aurore non vident, qui cum opera videant, intentionem non pensant, imitantes unde foris laudentur, non unde intus ad lumen surgant. Vel prophetia est hoc de Iudea que Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit.||
marg.|  NEC  ORTUM  SURGENTIS  AURORE. Moraliter. Ortus aurore est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen eternum. Sed quantumcumque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare que erit illa gloria illis nove nativitatis, hec nox non clausit sed aperuit hostia ventris, quia concepto humani ad peccatum desideria concupiscentie reseravit. Hiis autem hostiis, id est desideriis concupiscentie carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus, quia hoc iustitia exigit ut quod sponte fecimus, inviti toleremus.||

Am. 5, 18.
Io. 8, 12.
Cf. Is. 26, 10.
Numérotation du verset Iob. 3,10 
Quia non conclusit
interl.|  alias : clausit||
marg.|  QUIA  NON  CLAUSIT. Hoc de ipso capite paradisus est venter, unde humanum genus prodiit crescens propagine, conceptum ibi in Adam origine. Huius hostia serpens aperuit, quia munita supernis monitis claustra mentis irrupit, et in ea mandatum Dei dissolvit. Iob ergo in sua pena culpam recogitat doletque quod nox, id est obscura suggestio hostis, mentibus hominum intulit et quod homo ei consensit. Non clausisse dicit illum qui aperuit et non abstulisse {t. 2 : Erfurt, f. 192rb ; facsim., p. 383b} [Rusch, f.  192rb ] qui irrogavit, quia quasi auferret si quiesceret et quasi clauderet, si ab irruptione cessaret, pessimo enim quasi lucra dare nobis erat, si non intulisset damna ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt.||
ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Numérotation du verset Iob. 3,11 
Quare non in vulva mortuus {t. 2 : Erfurt, f. 192rb ; facsim., p. 383b} [Rusch, f.  192rb ] sum, egressus ex utero non statim perii ?
marg.|  QUARE  NON  IN  VULVA  MORTUUS  SUM. Non est credendum quod tantus vir optet se abortivum interisse, sed intus hec verba pensanda sunt. Quattuor modis peccatum fit in corde, quattuor in opere consummatur. In corde fit suggestio per hostem ut in paradiso serpens suasit. Inde delectatio per carnem, ut et ibi Eva delectata est. Post fit consensus per spiritum, ut et ibi Adam consensit. Inde defensio per elationem, ut et Adam requisitus se excusavit qui quidem timuit sed et tumuit. Cum enim pena timetur, sed facies Dei amissa non amatur timor ex tumore est, non ex humilitate, quia superbit qui peccatum si liceat non puniri non deserit. In opere prius latens culpa agitur, post ante homines sine pudore aperitur, inde in consuetudinem ducitur, post vel falsa spe vel desperatione nutritur. Tot modis lapsum plorat genus humanum. Q  uare non in vulva mortuus sum . Vulva in qua in peccato concipitur homo est mala suggestio, sed utinam in ea mortuus, id est me moriturum novissem, ne ad delectationem suggestio traheret.||
marg.|  EGRESSUS  EX  UTERO. Moraliter. Quia peccatum conceptum foras delectatio rapuit, sed ut in ea delectatione occumberem ne usque ad operationis consensum desiperem.   Exceptus est   genibus , quia per consensum spiritus omnibus sensibus subiectis quasi genibus culpam consummavit.   Uberibus etiam   lactatus , cum cassa fiducia et blandis excusationibus, fovetur. Sic et in opere. Vulva est latens culpa. Exit qui quod latenter egit in aperto facere non erubescit, unde : « Peccatum suum sicut Sodoma predicaverunt ». Sed cur in occulta iniquitate mortificare me nolui a carnis vita, vel cum in actum exii cur tunc saltem me perditum non cognovi. Fovetur autem genibus ut crescat qui non confusus de aperto malo, pravis usibus firmatur, ut ad peiora vigeat. Sed cur hec, id est utinam non ita esset. Lactatur vero quia postquam culpa in usum venit, falsa spe misericordie Dei se pascit, ne ad correptionem redeat, post usum enim etsi velit debilius homo peccato resistit, unde enervis ad falsa solacia se inclinat quasi et Deus his parcat, cui additur et adulatio multorum similium, unde : « Si te lactaverint peccatores ne acquiescas eis ». Preterea desperatio lacte erroris animam pascit. Tres priores modi secundum ordinem suum facilius corriguntur quartus difficilius. Unde Christus tres mortuos suscitavit : In domo qui latet in peccato. Extra portam : cuius iniquitas publicatur. Sepultum aggere id est qui mole consuetudinis gravatur. Quartum audit mortuum nec suscitat, quia vix pressus mala consuetudine resurgit si adulatione nutritur, quod est : « mortuos sepelire mortuos suos », id est favoribus premere. Vel si desperatio lacte erroris animam nutriat. Videt ergo Iob postquam homo per culpam paradisum perdidit ad quanta huius exilii precipitia descenderit, et se peccasse in primo parente arguit. Quod si non esset subdit qua quiete frui potuisset.   Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiscerem , si homo in paradiso non pecccaret, ad patriam angelorum quandoque sine morte transiret ad quam redempti post mortem sunt transferendi, et nisi culpa prodisset, sancti in pace cordis quiescerent et omni clamore et inquietudine et tumultu temptationum remoto, intra secretumentis ad Dei contemplationem secederent qui modo quasi vigilantes clamant, dum contentionem proprie carnis contra spiritum ferunt.||

Is. 3, 9.
Prv. 1, 10.
Cf. Mc. 7, 30.
Cf. Lc. 7, 12.
Io. 11, 12.14.
Mt. 8, 22 ; Lc. 9, 60.
Numérotation du verset Iob. 3,12 
Quare exceptus genibus ? Cur lactatus uberibus ?
Numérotation du verset Iob. 3,13 
Nunc
interl.|  in presenti eterno||
enim dormiens 
interl.|  in eterna quiete||
silerem, 
interl.|  non conquererer||
marg.|  NUNC  ENIM. Per   nunc quod est presentis temporis stantem semper in presenti id est eternam quietem designat.||
et somno meo requiescerem
interl.|  in eternis bonis requiescerem||
Numérotation du verset Iob. 3,14 
cum regibus et consulibus terre qui edificant sibi solitudines,
interl.|  terrenorum desideriorum tumultus despiciendo||
marg.|  REQUIESCEREM  CUM  REGIBUS. Id est angelis qui subiecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges dicit sanctos predicatores qui se regunt, et consules terre quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet ad quod apostoli et sancti predicatores post redemptionem cum magno labore preveniunt qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant celum. Q  ui edificant sibi solitudines . Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines edificare est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intime quietis anhelare ut possit dici : « Unam petii et hanc » etc||

Cf. Ps. 26, 4.
Numérotation du verset Iob. 3,15 
aut cum principibus qui possident aurum,
interl.|  divinam scientiam||
marg.|  CUM  PRINCIPIBUS  QUI {t. 2 : Erfurt, f. 192va ; facsim., p. 384a} [Rusch, f.  192va ]  POSSIDENT  AURUM. Principes sunt Ecclesie rectores. Aurum : sapientia qua bona eterna mercantur ut auro temporalia. Domus conscientie sunt. Argentum : eloquia divina, principes ergo id est rectores, loco apostolorum succedentes, possident aurum sapienter vivendo, et domum conscientie - divinis eloquiis quibus illos erudiunt - replent. Previdens ergo Iob futura, cum admiratione considerat cum quibus electis sine labore in eternitate quiesceret, si per superbiam nemo peccasset. Et dicit :   Nunc dormiens silerem etc. quia si Adam nulla peccati putredo corrumperet, non ex se filios gehenne generaret. Sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt soli ab illo electi nascerentur. Qui autem futura previdit iam preterita recolit.||
et replent domos suas
interl.|  conscientias||
argento.
interl.|  divino eloquio||
Numérotation du verset Iob. 3,16 
marg.|  AUT  SICUT  ABORTIVUM. Quia quod abortivum ante tempus oritur extinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti cum quibus se quiescere potuisse consilio erat qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt, et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem quod patres seculo mortuos protulit quasi uterus abortivi fuit, et ipsi quasi ab utero mortui sunt qui sine tabulis legis Deum naturaliter timerunt et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt.||
marg.|  ABSCONDITUM. Quia paucis a Moyse memoratis, magna pars eorum notitie subtrahitur, et iam non subsistere dicitur, quia frequentia eorum nullo apud nos memorie scripto retinetur. Vel qui concepti per legem non viderunt lucem dominici adventus, ad quem fideliter creditum pervenire nequiverunt. His conceptus interior formam fidei edidit, sed ad aptam visionem non perduxit. Iam quietem huius lucis aperit et quid apud eam quotide agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.||
non
interl.| interl.| alias : nunc||
subsisterem, vel qui concepti
interl.|  sub lege||
marg.|  VEL  QUI  CONCEPTI. Conceptos non solum illos qui legem scriptam habuerunt vocamus, sed omnes ab Abraham cui promissiones aperte facte sunt, quos spiritus prophetie irradiavit ut ipsum Iob.||
non viderunt lumen.
interl.| interl.| vel lucem||
interl.| interl.| respectu huius lucis et quietis||

lumen] lucem Weber
Numérotation du verset Iob. 3,17 
Ibi
interl.| interl.| in presenti quodammodo||
impii cessaverunt
interl.| interl.| in spe illius lucis||
a tumultu,
interl.| interl.| vitiorum||
et ibi requieverunt fessi robore,
interl.| interl.| virtutum||
marg.|  IBI  IMPII  CESSAVERUNT A  TUMULTU. Id est in luce Christi quam antiqui prestolati sunt, gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente iam eternam quietem pregustant. Et hoc est : E  t ibi requieverunt fessi robore . Immundo fortes robore non fessi dicuntur. Qui in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius eterna petit, eo magis fessus in terrenis moritur. Unde : « Concupiscit et defecit anima mea in atria Domini » dum ibi dicit lucem locum electorum quo continentur ostendit.||

Ps. 83, 3.
Numérotation du verset Iob. 3,18 
et quondam vincti
interl.| interl.| in requie sanctorum||
interl.| interl.| in gloria||
marg.|  ET  QUONDAM  VINCTI. Iusti etsi a desideriis quieti dum tamen in corpore molestia sue corruptionis legati sunt. Corpus enim gravat animam et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea : fames, sitis et huiusmodi que hic nequeunt solvi, sed et ab omnibus in libertate glorie filiorum Dei solventur. Vide gradus impii conversi cessant. Exercitati in intimo sinu quiescunt. A vinculis corruptionis absoluti, ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerintsubdit :   non exaudierunt vocem exactoris . Exactor diabolus qui semel numum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit. Vox eius est temptatio audit qui temptatur et resistit. Exaudit qui consentit. Idem de interna pace quia quod mens valde amat sepius replicat.||
pariter
interl.| interl.| omnes||
sine molestia,
interl.| interl.| requieverunt||
interl.| interl.| hoc de futuro||
non audierunt
interl.| interl.| etsi audierunt||
vocem exactoris.
Numérotation du verset Iob. 3,19 
Magnus et parvus ibi sunt,
interl.| interl.| in mundo||
marg.|  PARVUS  ET  MAGNUS. Quia hic est discretio operum ibi erit dignitatum. Unde : « In domo Patris mei mansiones multe sunt ».

Io. 14, 2.

magnus et parvus] inv. Weber
et servus liber a domino suo.
interl.| interl.| non timet iudicem||
marg.|  SERVUS. Qui peccat servus est peccati qui hic numquam liber fit, dum iudicem metuit sed ibi liberit ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpe, non que mentem polluat, sed que sine lesione artius beatitudini et letitie astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur, unde amplius medico gratias agimus.||
Numérotation du verset Iob. 3,20 
Quare data est misero lux
interl.| interl.| quasi quia tantam gloriam homo perdidit, ergo miser et sic misero non prodest prosperitas, immo nocet||
et vita
interl.| interl.| ut aliquo modo vivat||
his qui in amaritudine sunt anime ?
marg.|  QUARE  DATA  EST  MISERO  LUX. Contemplatus requiem ubi liber a Domino despicit seculi prospera que ab ea retrahunt. Q  uare data est misero lux, id est prosperitas in perigrinationis miseria, quia si non iustum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensationem sui dividit. Unde addit : E  t vita his qui in amaritudine sunt anime . Amaritudo est omni iusto, vel flendo quod deliquit, vel quia a patria differtur. Et hic talis mundo prorsus mori cupit, sed quia non semper tali moritur mundus, sed gloria eius tristi et gementi datur queritur.   Et vita his qui in amaritudine . Timet enim talis esse qui a mundo teneatur, {t. 2 : Erfurt, f. 192vb ; facsim., p. 384b} [Rusch, f.  192vb ] quia nisi quoquo modo ei viveret, hunc ad suum usum non amaret, ut mare viva corpora in se retinet, mortua mox a se repellit. Illis ergo qui penitus mundo mori volunt, mundus ipse adhuc vivit, dum eos non amatus amans quibusdam occupationibus astringit. Desiderant enim sancti sepe ab omni vita temporalis glorie se extinguere, sed occulto Dei iudicio sepe compelluntur occupari in iniunctis honoribus vel in regimine preesse.||

sunt anime] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 3,21 
interl.| interl.| desiderant mori mundo||
marg.|  QUI  EXPECTANT  MORTEM. Id est penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei iudicio non venit, quia occupari in vinctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant, et intus est desiderium pietatis et foris expletur ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni, et sic et multis prosunt et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt, et quod a desideriis differuntur ipsa tarditate ad eadem dilatantur, unde ut desiderium querentium exprimeret addit :   quasi effodientes thesaurum .||
et non venit,
interl.| interl.| mors illa||
quasi effodientes thesaurum,
interl.| interl.| eternam quietem, vel cognitionem divinitatis, id est sapientiam||
marg.|  QUASI  EFFODIENTES  THESAURUM. Quia qui thesaurum fodiendo querit cum altius foderit, quia iam se thesauro propinquare estimat, ad instantem laborem amplius inardescit, sic iustus quo propior est fini et premio ,eo delectabilius sudat in opere. Vel quia nemo perfecte mundo moritur, nisi intra mentis invisibilia a visibilibus abscondatur. Qui mortificationem appetunt, thesaurum fodientibus comparantur, quia mundo per invisibilem sapientiam morimur, que ut thesaurus effoditur quia sapientia in rerum superficie non iacet sed in invisibilibus latet. Hoc queritur cor fodiendo, id est ut mens a se omne terrenum eiiciat, et sic thesaurum virtutis qui se latebat agnoscat, et quia mortem ut thesaurum querunt, gaudent vehementer cum in sepulcrum ut in sepulcro corpus, ita in divina contemplatione anima absconditur mundo mortua, ubi ab omni strepitu seculi est quieta. Vel qui thesaurum fodit gaudet si sepulcrum invenit, ubi antiquitus mortui cum divitiis recondebatur, quia qui sapientiam querit in iustis olim mundo sepultis, exempla contemplationis invenit unde dives fit.||
Numérotation du verset Iob. 3,22 
gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum,
interl.| interl.| exempla contemplationis||
Numérotation du verset Iob. 3,23 
viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris ?
marg.|  VIRO  CUIUS  ABSCONDITA  EST  VIA. Ecce cum quereretur, quare misero data est lux ostendit hic   via abscondita est viro, quia si iam bene agit quid aget in fine nescit. Vel aliquando que putantur Deo placere displicent. C  ircumdedit eum deus tenebris . Quia licet celestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebre ignorantie, preteriti est immemor futura non invenit, presentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit flet, et omni nisu supernam lucem requirit. Unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat. Unde sequitur :||
Numérotation du verset Iob. 3,24 
Antequam comedam suspiro et quasi inundantes aque sic rugitus meus,
marg.|  ANTEQUAM  COMEDAM  SUSPIRO etc. Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exilio quasi ubi non sunt bona gemit et suspirat desiderio. Exequitur vim lacrimarum. E  t quasi inundantis aque . Aque inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum quid apud Deum decernatur nesciunt, dum preterita sua recolunt futura pertimescunt et in bonis suis ne errent verentur. Quos dum flagella Dei corripiunt se offendisse suspicantur. Unde addit :||
Numérotation du verset Iob. 3,25 
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit.
marg.|  QUIA  TIMOR. Flent enim quia deseri se timent, et ne pia percussio non sit discipline, sed vindicte. Unde : « Quis novit potestatem ire tue ». Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam. Unde necesse est ut in omnibus timeatur. In prosperis ut non sint sibi data ad maiorem excecationem, non ad consolationem ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pene.||

Ps. 89, 11.
Numérotation du verset Iob. 3,26 
Nonne dissimulavi, nonne silui, nonne quievi et venit super me indignatio.
marg.|  DISSIMULAVI ? Etsi semper cogitando, loquendo, agendo peccamus, tamen cum prosperitate levatur, per hec tria effrenatius animus rapitur, quia cum potestate preit, alta de se sentit et quia nemo resistit lingua defrenatur, et quia facere licet quod libet putat iuste licere omne quod libet, sed sanctus tunc amplius cor a gloria reprimit, ne elatione perdat quod in potestate recte agit, ut rex Babylonie de urbe quam fecit elatus supra homines, factus est infra homines linguam etiam cohibet a minorum contumeliis opus a vagatione inquietudinis restringendo se a licitis. Solus enim in {t. 2 : Erfurt, f. 193ra ; facsim., p. 385a} [Rusch, f.  193ra ] illicitis non cadit qui caute se restringit a licitis. Sic Iob qualis in potestate fuit ad exemplum proponit.||
marg.|  NONNE  DISSIMULAVI ? Potestas habita et ad utilitatem cogitanda et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat posse se sciat. N  onne silui, ecce qualis est in ore. N  onne quievi, ecce qualis erga illicita opera. Vel silere est mentem a desideriorum voce restringere. Quiescere in potestate terrenarum actionum strepitus intermittere, quia qui non vacat ab his, lumen visionis Dei sibi abscondit. Unde pisces sine pinnulis non eduntur, quia qui habent pinnulas saltus dant super aquas, et soli hi in corpus Ecclesie ut cibus transeunt, quia in eo quod imis serviunt, aliquando superna mente conscendunt ne semper in profundo lateant qui tunc bene exteriora disponunt cum ad interiora refugiunt et in sinu tranquille mentis quiescunt, ut Iacob domi habitasse perhibetur cum Esau « gnarus venandi » dicitur. Sed et hec agentes flagellat patet ut purget, quia nostra perfectio culpa non caret unde addit : E  t venit super me indignatio. Unde magna arte dicturus verbera premisit recte facta, ut in quisque consideret que pena maneat iniquos si ita hic castigat iustos ut si iustus vix salvatibur impius ubi parebit.||

Gn. 25, 27.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_3)