initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Iob. 6,1 
Respondens autem Iob dixit :
Numérotation du verset Iob. 6,2 
Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas
interl.|  peccati pena
marg.|  UTINAM  APPENDERENTUR  PECCATA etc. Allegorice. Tactus flagellis verbis lacessitur ut erectus in defensionem contumax caderet, sed ut percussus tacens gratias egit lacessitus recta respondit :   Utinam appenderentur peccata .
quam patior in statera
interl.|  quasi : utinam veniat statera, id est Christus qui habet duas lances misericordiam et iustitiam misericordia dimittendo levis iustitia corrigendo et puniendo maioris est ponderis
Numérotation du verset Iob. 6,3 
quasi arena maris hec
interl.|  statera
gravior appareret.
marg.|  STATERA. In manu Patris Christus habens lancem misericordie et iustitie, peccatum per misericordiam laxans leve esse, calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratie dat ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Cecus enim homo in exilio quasi in patria gaudebat, sed Deus extra apparens hominem intus revocat ut viso quod amisit grave doleat quod tolerat. Dicit ergo : U  tinam appenderentur, id est malum nostre damnationis leve creditur sed utinam veniat qui ostendens patriam, grave esse exilium doceat. Arene autem que estu undarum exterius pellitur calamitas comparatur, quia homo peccans fluctibus temptationum motus ab intimis exterius exivit.   Gravior dicitur, quia dura fuisse pena ostenditur, dum per misericordiam culpa leviatur. Qui autem per gratiam Christi patriam presentit in presentibus ubi nescii rident gemit, pensans iudicia Dei quibus affligitur. Et hoc est :
Unde et verba mea dolore sunt plena,
Numérotation du verset Iob. 6,4 
quia
interl.|  ideo scilicet
interl.|  percussiones Domini
marg.|  UNDE  VERBA  MEA  DOLORE  SUNT  PLENA  QUIA  SAGITTE  DOMINI. Id est percussio animadversionis Dei que non me ut multos inemendatum dimittit sed   ebibit spiritum , id est elationem compescit ut dicam : « Defecit spiritus meus ». Et non solum gemo quod patior sed timeo quod minaris. Et hoc est :

Cf. Ps. 72, 6.
in me sunt, quarum
interl.|  cum sunt
indignatio
interl.|  vindicta
ebibit spiritum meum
interl.|  elationem
et terrores Domini militant contra me.
marg.|  TERRORES  DOMINI  MILITANT. Ne post hoc mors eterna sequatur. Sed quia statere adventum desiderat, quo ardore eundem gentilitas et Iudea sitiat supponit.
Numérotation du verset Iob. 6,5 
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam, aut mugiet bos cum ante presepe plenum steterit ?
interl.|  quasi non
marg.|  NUMQUID  RUGIET  ONAGER. Id est agrestis asinus. Asinus est gentilis populus quem sicut natura extra stabula discipline edidit, ita vagus in campo voluptatum permansit. Bos : Iudeus qui iugo Dei suppositus proselytos colligens per corda que valuit nomen legis traxit. De utroque populo multi ut Iob et Simeon adventum Christi expectaverunt herba et fenum eorum est incarnatio qua satiantur : « Omnis enim caro fenum ». Cuius gratia refectus onager, iam non gemit, et bos non habet presepe legis vacuum, cum accepit quem ipsa lex predixit. Unde natus in presepe ponitur, ut ieiuna in lege animalia feno carnis reficeret. Lex autem quia ante adventum Christi non spiritaliter sed carnaliter tenebatur. Subdit :

Cf. Lc. 2, 25.
Is. 40, 6 ; 1Pt. 1, 24.
Numérotation du verset Iob. 6,6 
Aut poterit comedi insulsum,
interl.|  insulsum potest intelligi aut lex sine spiritali intellectu aut philosophia gentilium de incarnatione Verbi Dei
marg.|  AUT  POTERIT  COMEDI  INSULSUM. Sal est virtus occulte intelligentie sine qua gentes legi dura iubenti noluerunt subdi, nec gustare eam que gustata carnaliter   affert mortem , quia commissa dura annimadversione distringit et quia culpam docet sed non delet. Sed cum in ea veritatem cognoverunt que prius nolebant tangere desideriis suis angustiate comedunt, requirentes inter illa carnalia eum quem vehementer diligunt. Sed et Iudee hec congruunt que per legem ex unius Dei cognitione sal habuit, et insulsas gentes recipere fastidiebant. Quia divina sententia, proposita morte, vetuerat ne Iudea cum alienigenis fedus iungeret et vitam inquinaret. Unde dicit :   Aut gustare quod gustatum affert mortem ? Sed secundum electos ad Christum conversa suis verbum Dei respuentibus ad gentes convertitur et quas nec societate tangebat, modo angustias predicationis - que apud suos despicitur – patiens, convertendo esuriens recepit.
marg.|  Eadem. MORALITER. Ille desiderat stateram, nos iam per fidem eius vivimus sed tamen pro purgatione sagittas eius patimur, et terrore futuri timemus. Sed quia filii, non debemus timere ut Dominus, sed diligere ut Patrem et ad eum anhelare, ubi cibo, id est eternitate eius, pascamur pro quo modo rugimus. Unde : N  umquid rugiet onager . Onager est populus qui in campo fidei nullius officii loris ligatur. Bos : prelati officiorum iugo pressi. Pastus utriusque eterna refectio quam in exilio ieiunus ardenter cupit. Sed huic intentioni mali obviant {t. 2 : Erfurt, f. 195va ; facsim., p. 390a} [Rusch, f.  195va ] suis verbis et moribus que sunt insulsa bonis oblata ut in ventrem delectationis admittant inter que verba importune auribus ingesta temptationem in corde gignunt, et quamvis hec ratio respuat lingua damnet tamen difficile intus vincitur quod foris iudicatur. Cum ergo sancti ad eternam vitam levati insulsa a corde repellant, etiam ab huiusmodi verbis se separant et hoc est :   Aut poterit comedi insulsum . Sed iam in alto positi a stultis semoti, sepe dum sola propria ad ferendum dura procurant pro amore veritatis non sunt accincti. Unde subdit :
quod non est sale conditum ? Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ? Anime enim esurienti etiam amara dulcia esse videntur.
marg.|  AUT  POTEST  ALIQUIS  GUSTARE. Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed sepe cum fit in alto ad ferenda stultorum mala se inclinat ut eos trahat. Aucto enim desiderio celestium angustiatur, et pre dulcedine illorum amara seculi non metuit. Unde et post impossibilem mortis gustum, subdit :

affert Do17/5 P15194 ΩS Rusch Weber ] afferet L ΦRGV S² ΩJ, afferat ΩM Anime... videntur ΠF ΣT Φ ΘH²AG* H* Q² K² NAL3245 (exurienti) Ω Do17/5 Ed1455 Rusch ] om. Weber ; Cor1 (quod sequitur anime... videntur hebr. et Philip. et Greg. et multi ant. non habent quia glossa est versus sequentis sumpta de Prv. 27, 7 ubi dicitur anima esuriens amare pro dulci sumet”), Cor2 (nihil est interponendum), Cor3 (glossa interlinearis super illud que prius nolebat) | enim] om. ΠF ΩM | esse] ΩM
Numérotation du verset Iob. 6,7 
Que prius nolebat tangere anima mea nunc pre angustia
interl.|  pre desiderio

Codd. : Do17/5 , f. 19r ; P15194 , f. 25r ; om. Rusch

nolebat tangere Ω Do17/5 P15194 Ed1455 Rusch Clementina ] inv. NAL3245 Weber
cibi mei sunt.
marg.|  QUE  PRIUS  NOLEBAT  TANGERE. Id est mala seculi iam sunt dulces cibi pre amore celi. Et cum hec dulcia sint : Q  uis det ut veniat petitio mea , scilicet :
Numérotation du verset Iob. 6,8 
Quis det ut veniat petitio mea ?
interl.|  hic patet eum increpationem Domini non reprobasse quam quia quidam repobant, Dominus ad correctionem, etsi iam cepta, iratus manum retrahit
Numérotation du verset Iob. 6,9 
et qui cepit ipse me conterat,
interl.|  scilicet me conterere
marg.|  QUI  CEPIT  IPSE  ME  CONTERAT. Conterit adversarius et defecit a virtute homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute soidatur qui ergo per flagella Deo appropiare desiderat dicit :   Qui cepit ipse conterat, quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum et in ipso provectus initio homo extollitur et sic hostis exclusus gravior assumptis aliis spiritibus surrepit et virtutes conterit.

Codd. : Do17/5 , f. 19 ; P15194 , f. 25r ; om. Rusch

et qui cepit Rusch Weber ] qui cepit ΩS Do17/5 P15194 , qui cepit et ΩM
solvat
interl.|  id est extendat

Codd. : Do17/5 , f. 19 ; P15194 , f. 25r ; om. Rusch
manum suam et succidat me,
marg.|  SOLVAT  MANUM. Id est exerceat effectum. Dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet unde peccanti populo dicit : « Iam non irascar tibi » et : « Zelus meus recessit a te ». S  uccidat me. Cum enim dolor vel temptatio nos percutit elatio mentis succisa cadit, ut iam querat manum levantis.

Is. 54, 9.
Ez. 16, 42.
Numérotation du verset Iob. 6,10 
et hec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat,
marg.|  ET  HEC  MIHI  SIT  CONSOLATIO  UT  AFFLIGENS. Quasi quibusdam hic parcit, ut in eternum feriat sed me hic non parcens feriat, quod est mihi consolatio. Timent enim sancti hic sibi parci. Quod hec non tumenti sed humili mente dixit, ostendit in his.
nec contradicam
interl.|  id est discutionibus eius non murmurabo

Codd. : Do17/5 , f. 19r ; P15194 , f. 25v ; om. Rusch
sermonibus sancti.
interl.|  id est Dei
marg.|  NEC  CONTRADICAM  SERMONIBUS 10  . Sermones Dei ad nos nec11  modo dicta sed et facta, ut hic percussio Iob, cui murmurando non contradicit, quia et quem feriendo tolerat sanctum vocat12  .13 

Codd. : Do17/5 , f. 19r ; P15194 , f. 25v ; om. Rusch
13  Codd. : Do17/5 , f. 19r ; P15194 , f. 25v ; Rusch
10  sermonibus] s. P15194 | 11  nec] non P15194 | 12  quia et... vocat] quia et feriendo sanctus est Do17/5  ; sed quia feriendo sanctus est P15194 |
Numérotation du verset Iob. 6,11 
Que est enim fortitudo mea ut sustineam ?
marg.|  QUE  EST  ENIM  FORTITUDO  MEA. Alia est fortitudo bonorum alia malorum, quia illorum est carnis et seculi blanda vincere, mala hic pro eternis tolerare. Horum est presentia semper amare et contra flagella Dei insensibiliter durare, ab appetitu temporalium nec pro adversis quiescere in se spem ponere. De utraque Isaias : « Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem ». Qui enim nequaquam sumunt sed mutabunt dixit profecto patenter innotuit, quia alia est que ponitur, alia que inchoatur. Iniquus pro mundo mala et pericula sustinet iustus pro mundo pati hec debilis finem conspicit quam brevis est hec vita et pro ea quam non amat pati recusat dicit ergo :

Is. 40, 31.
Aut quis finis meus ut patienter agam ?
marg.|  QUE  EST  ENIM  FORTITUDO  AUT  QUIS  FINIS. Id est mala pro mundo tolerare nequeo, quia fortis non sum in eius desiderio, quia dum finem huius vite considero cur pro ea patiar quam sperno ? Non enim similis sum duritie iniquorum qui insensibiles ut lapis et es. Lapides percussi clarum sonum non reddunt quod facit es, sed quia lapis vita caret, sensum in sonitu non habet, sic aliqui sunt ita duri, ut et percussi sonitum non reddant humilis confessionis. Alii vero reddunt sed non ex corde, et ita non sentiunt bona que loquuntur et non implentes sine vita clamant. Sed Iob neque ita perdurit ut percussus a confessione sileat, nec vocis sensum ignorat. Negato que non est fortis per insaniam ostendit quia fortis per statum salutis. Sed ne hoc sibi arroget ponit unde habet atque ut ita dixerim infirmus habet vires, unde subiungit :
Numérotation du verset Iob. 6,12 
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea enea14  est.

14  enea] erea Weber
Numérotation du verset Iob. 6,13 
Ecce non est auxilium mihi in me,
marg.|  ECCE  NON  EST  AUXILIUM. Ad maioris quoque meritum fortitudinis quomodo a proximis destituitur adddit :
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
marg.|  NECESSARII  QUOQUE. Si exterius despectus intus solio iudicii presidet. Nam ad sententias erumpit.
Numérotation du verset Iob. 6,14 
Qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini {t. 2 : Erfurt, f. 195vb ; facsim., p. 390b} [Rusch, f.  195vb ] derelinquit.
marg.|  QUI  TOLLIT  AB  AMICO  SUO  MISERICORDIAM. Amicus est quilibet proximus cui cum bene facimus ipse nobis ad vitam {t. 2 : Erfurt, f. 195vb ; facsim., p. 390b} [Rusch, f.  195vb ] auxiliatur. Ex amore Dei amor proximi gignitur, quia qui Deum negligit proximum diligere nescit. Unde dicturus : « Diliges proximum » etc. premisit : « Diliges Dominum Deum tuum ». Per amorem vero proximi amor Dei coalescit, unde : « Qui non diligit fratrem quem videt Deum quem non videt quomodo potest diligere ? ». Qui tamen amor Dei per timorem nascitur, sed crescendo in affectum mutatur. Deus vero ut quam prope vel longe sit quisque a caritate videatur, quosdam percutit in quo et ipsos erudit et fictos amicos prodit, et non percussis dat occasionem boni operis. Qui ergo a percusso misericordiam tollit, timorem Dei relinquit quia aperte ostendit quod eum non amavit et nequiter contra Deum se erigit, quem nec pium in se nec iustum in percusso agnoscit. In Iob vita totius electi populi cuius membrum est signatur. Reprobi cum probis in fide et sacramentis sed non in caritate iunguntur unde et fratres dicuntur. Et pretereuntes comparat torrenti qui de montibus in valles transit, qui hiemalibus pluviis collectus estate arescit. Qui enim pro mundo superna deserunt de montibus ima petunt. In hiemem huius vite multi in estate iudicii siccandi, raptim, id est sine obstaculo et difficultate, quia ascensus est in labore et descensus in voluptate. Labore saxum sursum impellitur, facile ad ima relabitur, labore crescunt que cito cadunt, vel ad valles, id est ad ima penarum loca repente transeunt quibus quotidie dies vite rapiuntur. Sunt vero aliqui qui recte agere volunt sed eis infirmis aliqua in presenti obsistunt, et dum hec pati metuunt Deum offendunt. Hi sunt qui timent pruinam, que inferius congelascit, et nix que de superioribus ruit, id est animadversio eterna super eos cadit, et qui calcanda ab infimis timent a summis timenda patiuntur. Qui quidem si modo sunt gloriosi, tempore quo fuerint dissipati omnibus his amissis peribunt, etiam exterius qui intus dudum eterna negligendo perierunt, de quibus recte dicitur :

Lv. 19, 18 ; Mt. 22, 39 : Mc. 12, 31.
Dt. 6, 5 ; Dt. 10, 12 ; Dt. 11, 13 ; Mt. 22, 37 ; Mc. 12, 30 ; Lc. 10, 27.
1Io. 4, 20.
Numérotation du verset Iob. 6,15 
Fratres mei preterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Numérotation du verset Iob. 6,16 
Qui timent pruinam irruet super eos nix.
Numérotation du verset Iob. 6,17 
Tempore quo fuerint dissipati peribunt, et ut incaluerint15  solventur de loco suo.
marg.|  ET  UT  INCALUERINT. Id est cum per cognitionem pene fervere ceperunt, a delectatione carnis quam desiderio tenebant separabuntur. Mali eterna non intelligunt nisi cum iam pro terrenis puniuntur, tunc mens estuat, et igne sere penitentie se inflammat, tunc eius duritia per supplicium liquatur. Unde propheta tantummodo vexatio sola intellectum dabit auditui, hoc tunc passuri interim his implicantur.

15  incaluerint] incaluerit Weber
Numérotation du verset Iob. 6,18 
Involute sunt semite gressuum eorum
marg.|  INVOLUTE  SUNT. Omne quod involuitur in se replicatur sic mali nolentes aliquando bona quasi extra se tensi ad consueta mala temptati replicantur. Vel involute sunt qui etsi aliquando victa una nequitia pedem levant regnans, altera et ad eam quam vicerat implicat, ut qui iam spreta avaritia adhuc luxuriosus et pro pretio luxurie ad avaritiam redit, sic ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi laqueis gressus ligant. Unde sepe lassi ad suas voluptates redeunt, nec curant ea que permanent. Unde subdit :
ambulabunt in vacuum et peribunt.
marg.|  AMBULABUNT  IN  VACUUM  ET  PERIBUNT. Quia nihil secum de fructu sui laboris portant. Sed iustus in conspectu Domini non apparet vacuus. Portat enim manipulos iustitie. Ab illorum autem imitatione per finem terret.
Numérotation du verset Iob. 6,19 
Considerate semitas Theman, itinera Saba
marg.|  CONSIDERATE  SEMITAS.   Theman interpretatur auster,   Saba rete. Auster qui tepore membra dissolvit cum hic fluxa vivendi remissio. Rete est actionis obligatio et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea que Dei sunt prepeditur.   Considerate dicit, quia perversa agendo diligimus, sed hec visa in aliis diiudicamus, unde ad nos reversi de huiusmodi erubescimus.

Hieronymus, Liber interpretationum hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 11.22 ; 15.3.
Cf. Hieronymus, Liber interpretationum hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 10.14 : « Saba captus siue captiuitas uel certe conuertens » ; p. 10.29 : « Sabac conuersio siue rete » ; p. 60.2 : « Sabba conuersio uel captiuitas ».
Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 7, cap. 30 § 39-40, CCSL 143, p. 364-365.
et expectate paulisper,
marg.|  EXPECTATE  PAULISPER. Quia parum est quidquid finitur, sed qui hoc longum putat de eternis non curat. Dicta brevitate vite contra iniquos insurgit voce iustorum.
Numérotation du verset Iob. 6,20 
confusi sunt quia speravi.
interl.|  veniunt mali ad bonos ut arguant et cum non possunt erubescunt
marg.|  CONFUSI  SUNT. Quia scilicet mali bonos per aspera a spe conantur retrahere, quod si peragunt exultant si non in cassum crudeles fuisse erubescunt, unde et qui in retributione fiat subdit :
Venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt.
marg.|  VENERUNT  QUOQUE. In iudicio mali ad iustos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt ut gravius doleant videntes quod perdiderunt. Tunc pudor eos operit {t. 2 : Erfurt, f. 196ra ; facsim., p. 391a} [Rusch, f.  196ra ] cum testis conscientia urit. Eadem spiritaliter. Amici Iob confusi sunt, quia dum me ad desperationem inflectere nequeunt confunduntur, venerunt dum iam mentis constantiam intus agnoscunt et erubescunt. Quos ostendit de numero eorum qui Deum non timent nisi suis vel aliorum adversis territi.
Numérotation du verset Iob. 6,21 
Nunc venistis et modo videntes {t. 2 : Erfurt, f. 196ra ; facsim., p. 391a} [Rusch, f.  196ra ] plagam meam timetis.
marg.|  NUNC  VENISTIS. Quasi : ego Deum et ante adversa timui, vos qui ex amore Deum non timetis ex solo verbere formidatis
Numérotation du verset Iob. 6,.22 
Numquid dixi afferte mihi
interl.|  aliquid
marg.|  NUMQUID  DIXI  AFFERTE. Ecclesia substantia hereticorum - quorum figura sunt amici Iob - non eget, id est carnali sapientia et recta que contra diabolum de conversione aliquando loquuntur audire ab eis renuit, quia per hec ad perfidiam trahunt. Manus hostis est fortitudo Satane. Robusti sunt maligni spiritus.
et de substantia vestra donate mihi,
Numérotation du verset Iob. 6,23 
vel liberate me de manu hostis,
interl.|  Satane
et de manu robustorum
interl.|  malignorum spirituum
eruite me.
interl.|  quasi non
Numérotation du verset Iob. 6,24 
Docete me
interl.|  sed non potestis
marg.|  DOCETE  ME. Hoc vel prioribus subiungitur vel per se dicitur per increpationem.
marg.|  MORALITER. Numquid dixi afferte. Contra divites mundi pauper contra potentes oppressus contra sapientes stultus Dei tria respondit quia nec pauper eorum substantiam nec oppressus adiutorium contra robustos, id est spiritus malignos nec stultus doctrinam sapientie carnalis querit. Boni enim mente in alto fixi, hec omnia quasi in imo despiciunt, unde et potentibus seculi intus humiles libere contradicunt ubi verba eorum amor exasperat, nec ex elatione sunt liberi, nec ex timore submissi sed rectitudo facit liberos, infirmitas sua humiles et quod in seipsis despiciunt et in aliis.
et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me.
interl.|  hoc etiam
Numérotation du verset Iob. 6,25 
Quare detraxistis sermonibus veritatis ? Cum e vobis nullus sit qui possit arguere.
marg.|  QUARE  DETRAXISTIS etc. Mundus esse debet qui aliena corrigit quomodo enim videt maculam in alio oculus quem pulvis gravat ? Vel quomodo tergit sordes manus que lutum tenet ? Unde per significationem dicitur David : « Non edificabis mihi templum quia vir sanguinum es », quia qui actis carnalibus incumbit necesse est, ut mentes aliorum spiritaliter instruere erubescat. Dixit ergo : Q  uare detraxistis, id est qua temeritate audita reprehenditis, qui causas percussionis mee ignorantes reprehensibilia profertis ad increpandum. Duo genera locutionis noxia sunt quod et perversa laudat, et quod etiam recta vituperat ibi favor, hic ira de hoc amicos Iob arguit. Ad quod vitium ex otiosis dictis pervenitur. Unde subdit :

2Rg. (2Sm.) 7, 5 ; 1Par. 22, 8.
Numérotation du verset Iob. 6,26 
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum
interl.|  in vanum
verba profertis.
marg.|  ET  IN  VENTUM  VERBA  PROFERTIS. In ventum verba proferre est otiosa dicere - quibus noxia lingua effrenatur - et consueta de aliis loqui, postea et ad detractiones eorum prosilit, unde rixe odia pax perit. Unde Salomon : « Qui dimittit aquam » id est linguam in fluxum laxat loquendi, « caput est iurgiorum » quia qui linguam non refrenat concordiam dissipat. Uunde Ecclesiastes : « Qui ponit stulto silentium iras mitigat ».
marg.|  Ab omni statu rectitudinis pereunt qui per noxia verba dilabuntur, quia sicut aqua ita mens circumclusa ad superiora, unde exit redit et laxata per ima deperit. Idem censura silentii ad sui cognitionem redit, sed supervacuis verbis ex se dispergitur et tota hosti detegitur. Unde dicitur : « Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum ». Silentium est mentis murus, intra quem tamen nimis aliquando artatur, et dum ab eloquio immoderate compescitur, intus fervet cogitationibus, aliosque loquentes despicit liberius, quia secretius et dum aliqua iniusta patitur, plus intus fervet dolor, quia per tranquillam linguam non emanat. Visis etiam aliorum malis negat usum medicaminis. Unde propheta : « Ve mihi quia tacui ». Sit ergo hostium lingue quod modo claudatur modo aperiatur.

Prv. 18, 4.
Prv. 26, 10.
Prv. 25, 28.
Is. 6, 5.
Numérotation du verset Iob. 6,27 
Super pupillum
interl.|  id est humilem
marg.|  SUPER  PUPILLUM. Ecce quante infirmitatis se esse perpendat et quamvis subverti velle se queritur, tamen se amicum testatur, quia caritas nec lesa cessat. Idem agit Ecclesia contra hereticos. Boni autem nec timent adversa pati ut fortes. Unde subdit :   Verumtamen quod cepistis explete . Nec ipsis persecutoribus veritatem {t. 2 : Erfurt, f. 196rb ; facsim., p. 391b} [Rusch, f.  196rb ] predicare cessant ut benigni. Unde ait :   Prebete aurem etc. Non enim bene armantur scuto patientie contra illata quo tuti sint, sine gladio verbi quo vincant. Hoc est quod Apostolus ait : « Caritas patiens est benigna est ». Si alterum deest caritas non est, scilicet si tolerat quos non amat vel si non tolerat quos amat.

1Cor. 13, 4.
irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.
Numérotation du verset Iob. 6,28 
Verumtamen quod cepistis
interl.|  id est molestias
explete. Prebete aurem
interl.|  quia ego non tremo
et videte an mentiar.
interl.|  ac si aperte dicat : licet ingrati sitis correctionis tamen interiora vobis non abscondo
marg.|  VIDETE  AN  MENTIAR. Quia humilis que dicit non ex auctoritate precipit, sed ex ratione persuadet sed quia occasione rationis contrarii ad contentionem effrenantur subdit :
Numérotation du verset Iob. 6,29 
Respondete obsecro absque contentione
marg.|  RESPONDETE  OBSECRO  ABSQUE  CONTENTIONE. Quia heretici inquisitionibus non intendunt veritatem assequi sed victores videri.
marg.|  ET  LOQUENTES  ID  QUOD  IUSTUM  EST  IUDICATE. Quia qui loquitur iudicio auditoris subditur. Inter cor et linguam eius equus arbiter sit, ut nihil precipitantur de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia prius de suis recte iudicant de dictis alienis addit :
Numérotation du verset Iob. 6,30 
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
marg.|  ET  NON  INVENIETIS  IN  LINGUA  MEA  INIQUITATEM. Quia non vobis in me stultitia sonat si a vestra conscientia non procedat, sic Ecclesia prius falsa hostium destruit, post vera aperit, quibus non est locus dum falsa pro veris habentur, per linguam aperta locutio, per fauces occulta tractatio, quia quod Ecclesia foris predicat vivendo custodit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_6)