initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<25. *Iob*>

<25.2> Item alius prologus

Numérotation du verset Iob. Prol.2,2.1 
prol.| Si aut fiscellam iunco texerem aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem et ventris opus sollicita mente tractarem, nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia iuxta sententiam Salvatoris volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare, error mihi genuinus infigitur, corrector vitiorum, falsarius vocor, et errores non auferre, sed serere. Tanta est enim vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant, dum magis pulchros volunt habere codices quam emendatos. Quapropter, o fratres dilectissimi, unicum nobilitatis et humilitatis exemplar, pro flabello, calathis {t. 2 : Erfurt, f. 187va ; facsim., p. 374a} [Rusch, f.  187va ] sportellisque, munusculo monachorum, spiritualia hec et mansura dona suscipite, ac beatum Iob, qui adhuc apud latinos iacebat in stercore et vermibus scatebat errorum, integrum immaculatumque gaudete. Quomodo enim post probationem atque victoriam duplicia sunt ei universa, ita ego in lingua nostra, audacter loquar, feci eum habere quae amiserat. Igitur et vos et unumquemque lectorem solita prefatione commoneo et in principiis librorum eadem semper annectens rogo, ut ubicumque precedentes virgulas videritis, sciatis ea quae subiecta sunt in hebraicis voluminibus non haberi; porro ubi stelle imago prefulserit10  , ex Hebreo in sermone nostro11  addita sunt12  . Necnon et illa quae haberi uidebantur13  et ita corrupta erant, ut sensum legentibus tollerent, orantibus vobis magno labore correxi, magis utile quid ex otio meo Ecclesiis Christi venturum14  ratus quam ex aliorum negotio.

a Fons : Hieronymus, Prologus in libro Iob de graeco emendato [CPL_0591G(A)], in : Edmaior., t. 9, p. 74-76.
b Cf. Vergilius, Eclogae sive Bucolicae X, 71 : « Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco ».

2 error Rusch cum plerisque codd. ex quibus Ω] om. Weber | 3 volunt habere] habere malunt Weber | 4 o fratres dilectissimi] Paula et Eustochium Weber | 5 flabello] flavello Weber | 6 post probationem atque victoriam duplicia sunt ei universa] probationi atque uictoriae ipsius dupliciter uniuersa reddita sunt Weber | 7 loquar] loquor Weber | 8 ubicunque sic Rusch] + semper Weber | 9 hebraicis] hebreis Weber | 10 prefulserit] fulserit Weber | 11 sermone nostro] inv. Weber | 12 sunt] om. Weber | 13 haberi videbantur] habere videamur Weber | 14 venturum] euenturum Weber [MM2016] |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iob. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber25.xml&chapitre=25_Prol.2)