initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 11

Numérotation du verset  11,1 
marg.|  PRO  OCTAVA. CASSIODORUS. Pro octava quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui ut ad veritatem promissionis future perveniat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Octava pro die iudicii,sicut in sexto psalmo dictum est.
psalmus David pro octava

Codd. : (Ps. 11) D30 ΩP Rusch Ps-G | psalmus David - pro octava Ps-G (V) ΩS Ed1530 Rusch ] inv. Ps-G D30
Numérotation du verset  11,2 I
Salvum me fac 
interl.|  CASSIODORUS. Quasi timens subito exclamat pro magnitudine periculi
marg.|  SALVUM  ME  FAC. Revocat autem a falsitatibus seculi ad eloquia Dei ubi salus a perversitate seculi petit salvari.
Domine quoniam defecit sanctus \
interl.|  non invenitur sanctus in mundo ubi tot mali
interl.|  et vere sanctus : quoniam diminute etc.
marg.|  QUONIAM  DEFECIT. CASSIODORUS. Exponit que timuit multa congregans in unum ut sit maior vis.
marg.|  SANCTUS. CASSIODORUS. Deus qui ubique presens quantum ad homines defecit qui in eum non credunt.
quoniam diminute sunt veritates 
interl.|  veritas una sed in hominibus multe
interl.|  insuper
in] iu cacogr. Rusch
interl.|  non ‘in’ quia culpa eorum dona Dei depravantur
filiis hominum. 
Numérotation du verset  11,3 II
Vana 
interl.|  vere diminute sunt veritates
locuti sunt unusquisque ad proximum suum \
interl.|  quod deterius
marg.|  PROXIMUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Proximus omnis homo cum nullo male agendum est, proximus prime nativitatis condicione est omnis homo, carnis cognatione amici et cognati, misericordie compassione beneficus quilibet.
labia 
interl.|  garruli
dolosa 
interl.|  ad decipiendum
in corde et corde 
interl.|  multiplici corde propter geminationem
marg.|  CORDE  ET  CORDE. Geminatio duplex cor significat in quo dolosus describitur. Unde Salomon vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Boni habent unum cor et unam animam.
locuti sunt. 
interl.|  garruli et dolosi sunt
Numérotation du verset  11,4 III
interl.|  sed
Disperdat Dominus universa 
interl.|  ne quis se excipiat
marg.|  DISPERDAT  DOMINUS. CASSIODORUS. Id est passim pereant qui in una pravitate conveniunt.
labia dolosa \
interl.|  garrulitates et dolos
interl.|  non ipsos homines
et linguam magniloquam. 
interl.|  superbam
marg.|  LINGUAM  MAGNILOQUAM. CASSIODORUS. Id est superbam hi sunt hypocrite habentes speciem in sermone ad decipiendos homines et Deo non subditi.
marg.|  Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. Vel philosophi.

et Ps-G (M ΨB² V D*) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset  11,5 IV
Qui dixerunt 
interl.|  CASSIODORUS. Loquacitate se extollunt et ponunt in sua potestate quod se a Deo accepisse non putant
marg.|  QUI  DIXERUNT. CASSIODORUS. Iactant se de potestate labiorum quasi non a Deo acceperint.
linguam nostram magnificabimus+ 
interl.|  facundia et eloquentia
labia nostra a {t. 2 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 469b} [Rusch, f.  235rb ] nobis sunt \ quis noster dominus est ? 
interl.|  cuius regule subiicimur
Numérotation du verset  11,6 V
Propter 
interl.|  sed contra hoc
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pro inopia et paupertate spiritalium bonorum filium mittam
miseriam 
interl.|  mortalitatem et passibilitatem
inopum et gemitum pauperum \
interl.|  de malis naturaliter non essent digni
marg.|  INOPUM  ET  GEMITUM  PAUPERUM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Inopes gentiles qui nec legem nec prophetas habuerunt pauperes Iudei.
nunc exsurgam dicit Dominus. 
interl.|  Pater
marg.|  NUNC. Quod non in priori populo.  EXSURGAM apparebo in Filio.
Numérotation du verset  11,VI 
Ponam 
marg.|  PONAM. Consolationem pauperum.
marg.|  PONAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non dicit quid sed sciendum est quod ad pauperes consolandum {t. 2 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 469b} [Rusch, f.  235rb ] pertinet.
in salutari \
interl.|  Iesu, non in servis
fiducialiter 
interl.|  non quasi scribe et Pharisei sed tamquam potestatem habens mutandi et addendi ut auctor legis
marg.|  FIDUCIALITER potenter cui nihil resistit.
agam in eo. 
interl.|  quod non in servis
Numérotation du verset  11,7 VII
Eloquia Domini 
interl.|  hic propheta
marg.|  ELOQUIA  DOMINI. CASSIODORUS. Contra mala seculi Christus a Patre missus cuius eloquia vera sunt impiorum falsa.
eloquia casta \
interl.|  sine corruptione simulationis
marg.|  CASTA. CASSIODORUS. Contra hoc quod supra vana locuti sunt.
argentum 
interl.|  eloquia per tribulationes probata
igne examinatum 
marg.|  EXAMINATUM. Contra labia dolosa   in corde et corde locuti sunt .

Ps. 11, 3.
probatum terre 
interl.|  nihil terrenitatis habens
interl.|  id est a terra genitivus pro ablativo more greco
purgatum septuplum. 
marg.|  SEPTUPLUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Perfecte vel per septiformem Spiritum verbum nitet scilicet per pietatem per timorem et cetera dona ; vel purgatum per septuplum scilicet per paupertatem spiritus, mansuetudinem et ceteros gradus beatitudinis, de quibus totus sermo in monte. Octava ergo beatitudo est persecutio ignis quo septupliciter probatur argentum. Hec enim examinat et clarificat et quod perfectum est demonstrat.

Cf. Mt. 5.
septupliciter] sic, septupl’r Rusch
Numérotation du verset  11,8 VIII
Tu Domine 
interl.|  et o Domine tu, non ipsi nos
marg.|  TU  DOMINE. CASSIODORUS. Utilitatem divinorum eloquiorum ad Dominum se convertens ostendit.
servabis nos \
interl.|  supra, de malis : « Disperdat Dominus universa labia dolosa ».

Ps. 11, 4.
et custodies 
interl.|  hic de bonis quod servet etc.
nos 
interl.|  hic tamquam inopes et pauperes, ibi opulentos et divites

<divisio.> s. nos \... nos² D30 ] s. nos... nos² \ ΩP
a generatione hac 
interl.|  huius seculi

hac Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] + et Ps-G (R F I)
in eternum. 
interl.|  ducendo in eternum beatitudinem
Numérotation du verset  11,9 IX
In circuitu 
interl.|  Unde : « Deus meus pone illos ut rotam ».
marg.|  IN  CIRCUITU. Conclusio de utraque parte.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In circuitu, id est cupiditate temporalium que septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est in eternum. Unde ventilator est impiorum rex sapiens et immittit illis rotam malorum, id est ambitum volubilium.

Ps. 82, 14.
impii ambulant \ secundum altitudinem tuam 
interl.|  non secundum meritum sed ut altum decet
multiplicasti filios hominum. 
interl.|  sicut stellas celi
interl.|  secundum promissionem Abrahe
marg.|  MULTIPLICASTI  FILIOS  HOMINUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est et multiplicatio in temporalibus que avertit ab unitate Dei, sed iusti multiplicantur secundum altitudinem quando “eunt de virtute in virtutem ».

Cf. Ps. 83, 8 : « Ibunt de virtute in virtutem ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_11)