initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 13

Numérotation du verset  13,1 
Psalmus David 
interl.|  Christi vel prophete
in finem
interl.|  dirigens

Codd. : (Ps. 13) D30 ΩP Rusch Ps-G |Psalmus David – in finem] inv. Ps-G D30 , + vox Christi ad divitem de populo iudeo D30
Numérotation du verset  13,I 
Dixit insipiens 
interl.|  gentilis vel Iudeus
in corde suo \
interl.|  quia nemo audet dicere et si cogitare
marg.|  DIXIT  INSIPIENS. CASSIODORUS. Increpatio Iudeorum, descripta eorum malitia.
marg.|  CASSIODORUS. Primus psalmus de increpatione Iudeorum et conversione. Increpat insipientiam et duritiam Iudeorum qui Christo presente quem optaverunt non credunt. Quasi priores expectaverunt Christum venturum sed cum appareret dixit insipiens  : hic homo non est Deus.
non est Deus.
Numérotation du verset  13,II 
interl.|  quia
Corrupti sunt 
interl.|  ceci ut dicant : non est Deus
et abominabiles 
interl.|  reprobi
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut non probaverunt Deum habere in notitia, ita tradidit illos Dominus in reprobum sensum
facti sunt in studiis suis \
interl.|  affectionibus
interl.|  quia seculum amant, non Deum
interl.|  et quia a Christo recedunt
non est 
interl.|  de illis
qui faciat bonum non est usque ad unum. 
interl.|  id est nec unus, vel preter unum Christum sine quo nemo facit bonum
Numérotation du verset  13,2 III
Dominus de celo 
interl.|  mittendo Filium misertus est
marg.|  DOMINUS  DE  CELO. CASSIODORUS. Sed inde « inexcusabiles » quia Dominus prospex, id est de humana natura eminuit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De celo . Id est per sanctas animas prospicit, nam per se nihil eum latet.
marg.|  Vel de celo per animas sanctas que sunt celum et sedes Dei.
marg.|  Vel Dominus Pater de celo, id est secreto divine mentis.
marg.|  CASSIODORUS. vel de equalitate Dei Patris.

Rm. 1, 20-22 : « Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles| quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum| dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt ».
prospexit super filios hominum \
interl.|  non homines
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. honoratius nominat Iudeos propter unius Dei cultum
ut videat 
interl.|  videri faciat
si est intelligens 
interl.|  corde Deum in homine
marg.|  SI  EST  INTELLIGENS. CASSIODORUS. Vel vidit   si est intelligens et invenit quod aliquis non intelligit quia non requirit sed declinat. Nam   omnes declinaverunt etc.
aut requirens Deum. 
interl.|  sequendo mandata
Numérotation du verset  13,3 IV
interl.|  Sed
Omnes 
interl.|  Iudei tames facti quales et gentes de quibus supra : Dixit insipiens etc.
declinaverunt simul inutiles facti sunt \
interl.|  cum declinatione perniciosi sibi et aliis
non est qui faciat bonum non est 
interl.|  nullus facit bonum sine uno scilicet Christo
Numérotation du verset  13,V 
Sepulcrum patens
interl.|  in fetidis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut voracitatem gule significat vel quia devorant eos quibus suos mores persuadent
marg.|  SEPULCRUM. CASSIODORUS. Ita inutiles aliis facti quia   guttur eorum est sepulcrum etc.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 235vb ; facsim., p. 470b} [Rusch, f.  235vb ] SEPULCRUM. CASSIODORUS. Dicuntur hi tres versus qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi :   Nonne cognoscent etc., non esse de Hebreo quos tamen Apostolus ad Romanos contra Iudeos adducit. Sed dicuntur ab Apostolo propter Iudeorum vituperationem de multis psalmis compacti et a Septuaginta interpretibus additi. Unde inferius repetitus iste idem psalmus eos non habet.

Cf. Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 13), CCSL 97, lin. 87 : « Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Hi quinque uersus usque ad diuisionem secundam in hebreis exemplaribus non habentur. Sed quoniam in usum Ecclesie consuetudine longa recepti sunt, prout concessum fuerit, singulos exponemus ».
Rm. 3, 10-18.
Ps. 52.
est guttur eorum+ linguis suis dolose agebant \
interl.|  mala sub specie boni suadentes
interl.|  CASSIODORUS. comes est voracibus adulatio et omnibus malis
interl.|  adulantes aliis
venenum aspidum sub labiis eorum. 
interl.|  in corde quod peius est quam in ore
interl.|  dolus aspis quia nolunt audire precepta legis sed mala reddunt predicantibus ea
Numérotation du verset  13,VI 
Quorum os maledictione et amaritudine 
interl.|  hoc est venenum aspidis
interl.|  opprobriis, blasphemiis
interl.|  minis
Minis] coniec. , M nis Rusch .
plenum est \ veloces 
interl.|  inconsulte omnia facientes
interl.|  expediti consuetudine male faciendi
pedes eorum 
interl.|  voluntas et affectus
ad effundendum sanguinem. 
interl.|  Christi et suorum
Numérotation du verset  13,VII 
Contritio 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnes vie malorum plene sunt laboribus et
interl.|  quia tales ideo
et infelicitas 
interl.|  miseria
marg.|  INFELICITAS. Quia ad infernum ducit, unde et nec revertuntur quia viam pacis non cognoverunt. Hec omnia   ideo quia non est timor Dei ante etc.
marg.|  CONTRITIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ita   inutiles sibi   facti sunt quia contriti per Titum et Vespasianum ubi et infelices ubique divisi.
in viis 
interl.|  operibus
eorum+ 
marg.|  Vel lapis angularis Christus, super eos cadens, conteret eos per excecationem. Et sic contritio est modo   in viis eorum et   infelicitas in futuro.
marg.|  CASSIODORUS. Via impiorum contritio quia terit et teritur dum aliis et sibi nocent.
et viam pacis 
interl.|  Christum vel evangelium
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de qua Dominus : « Iiugum meum suavis »

Mt. 11, 30 : « Iugum enim meum suave est et onus meum leve est ».
non cognoverunt \ non est timor Dei ante oculos eorum. 
interl.|  isti non dicunt non est Deus sed tamen non timent

Ps. 13, 1.
Numérotation du verset  13,4 VIII
Nonne 
interl.|  quasi predicta mala faciunt nec de his timent in futuro iudicio sed : Nonne cognoscent
cognoscent 
interl.|  quasi hoc cognoscent, tunc quod modo scire nolunt scilicet quod   Dominus est   in generatione iusta
marg.|  NONNE  COGNOSCENT. Minatur iudicium impiis.
interl.|  tunc

Ps. 13, 6.

cognoscent ΩP ΩX etc.] scient ΩX* (exp.)
omnes qui operantur iniquitatem* qui devorant plebem meam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut qui ministerio suo utuntur ad capienda commoda ab hominibus, non ad salutem hominum vel gloriam Dei
interl.|  seducendo vel occidendo
ut cibum panis 
interl.|  CASSIODORUS. ut sit eis satietas de deceptione christianorum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quotidie sicut panis quotidianus est cibus

ut cibum Rusch cum Ps-α] sicut cibum Ps-βη1 Ps-MozX Ps-Med, sicut escam Ps-G D30 ΩP Ps-R
Numérotation du verset  13,5 IX
Deum non invocaverunt \ illic 
interl.|  in damno temporalium timuerunt perdere, scilicet regnum terrenum, ubi non erat timendum et non celum ubi esset timendum
marg.|  DEUM  NON  INVOCAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non enim vere Deum invocant qui Deo displicentia amant.

Deum Ps-G (W) Val24 Rusch cum Ps-R ] Dominum Ps-G D30 ΩP
trepidaverunt timore ubi non erat timor. 
marg.|  CASSIODORUS. Inde augetur interitus quia necesse est mala agere cum superbi nolunt Deum invocare. Sicut cautela est opportune timere, ita ignavia inepte trepidare ut pro gente et loco timore Dei abiecto.
Numérotation du verset  13,6 X
Quoniam Deus in generatione iusta est : 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non in ea qua seculum diligit

Deus Ps-G Val24 Rusch cum Ps-R ] Dominus Ps-G (Q² ΦP V D) D30 Ω ΩP Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-γ Ps-Moz iusta Ps-G Val24 D30 ΩP] ista Ps-R (H*) Bruno (pseudo), In loc. cit., PL 152, 686A | est Ps-G ( plerique codd. edd. ) ΩP etc. Rusch ] om. Ps-G (R tantum cum Septuaginta)
consilium 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Humilem adventum Christi contempsistis factum ideo ut quos vocabat in Deo solo spem ponerent non in seculo ; ideo adventus consilium dicitur
inopis 
interl.|  vel cuiuslibet
confudistis 
interl.|  vos Iudei

<divisio.> confudistis \ ΩP
quoniam Dominus spes eius est. 
marg.|  CONSILIUM  INOPIS  CONFUDISTIS. CASSIODORUS. Invectio in Iudeos quibus obscure dicitur   consilium Christi   confudistis, id est recipere noluistis, qui ad vos liberandos veneratur. Admirative legendum   quoniam Dominus  : unde magis esset reverendus inde magis contemnitur. Postremo conversio eorum predicitur cum « plenitudo gentium intraret ».   Quis ex Sion , id est de Iudeis procedens etc.

Rm. 11, 25 : « Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret ».
Ps. 13, 7 ; 52, 7.
Numérotation du verset  13,7 XI
interl.|  Sed
Quis 
interl.|  alius
interl.|  scilicet nisi ille quem humilem sprevistis
dabit ex Sion salutare Israel \
marg.|  QUIS  DABIT. CASSIODORUS. Postremo Iudeorum conversio predicitur que fiet cum « plenitudo gentium intraverit ».

Rm. 11, 25 : « Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret ».
cum averterit 
interl.|  CASSIODORUS. Cum damnaverit diabolum qui populum eius captivat
marg.|  CUM  AVERTERIT. CASSIODORUS. Pro Iudeis etiam hoc testimonium Isaie ponit apostolus. Veniet ex Sion qui avertet captivitatem vel impietatem a Iacob.
Dominus 
interl.|  Christus
captivitatem plebis sue \ exultabit Iacob et letabitur 
interl.|  repetit
interl.|  quod est
Israel.10   

10  <divisio.> Israel \... plebis sue \ D30 ] Israel... plebis sue \ ΩP




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_13)