initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 16

Numérotation du verset  16,1 
Oratio David. 
marg.|  ORATIO  DAVID. CASSIODORUS. Oratio persone Domini convenit, adiuncta Ecclesia que eius corpus est.
marg.|  EXAUDI  DOMINE. CASSIODORUS. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere.   Oratio Christi institutio est fidelium, sicut flendo Lazarum caritatem {t. 2 : Erfurt, f. 236vb ; facsim., p. 472b} [Rusch, f.  236vb ] proximi habere nos docuit. Persecutores fugit ut inconsiderate temeritatis nobis auferret audaciam.

a Cf. Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 16), CCSL 97, p. 143.17-22 : « Dauid uero, sicut dictum est, significat dominum christum ex cuius persona ad institutionem humani generis totus psalmus iste prolatus est. Trifaria oratio ab humanitate christi in hoc psalmo depromitur. Trifaria oratio ab humanitate christi in hoc psalmo depromitur ».
b Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 85), CCSL 98, p. 780.26-35 : « Illud praeterea debemus agnoscere firmo que animo continere, quod oratio quando a domino christo funditur, institutio est sancta fidelium, forma bonorum, sincerae humilitatis exemplum; cum a subiectis agitur, satisfactio delictorum, confessio criminum, lauacra culparum. Ibi magisterium est docentis; hic abolitio postulatur erroris. Nam sic innocens orauit, quemadmodum et crucem sine aliqua culpa sustinuit.Lazarum plorauit, ut nobis proximi ostenderet caritatem. Persecutores fugit, ut nobis audaciam inconsultae temeritatis auferret ».

1 Codd. : (Ps. 16) Val24 D30 Rusch Ps-G | David] + Christus de Iudeis dicit ad Patrem D30
Numérotation du verset  16,I 
interl.|  CASSIODORUS. Quia iustitia habet vocem apud Deum

Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 16, expositio), CCSL 97, p. 143.29-30 : « Apud Deum certum est habere iustitiam vocem suam ». [Petrus Lombardus, In Ps., Ps. cit., PL 191, 178C : « Quia iustitia habet vocem apud Deum que penetrat celum ».]
intende 
interl.|  pro iustitia
deprecationem meam. 
interl.|  de malis cavendis
marg.|  CASSIODORUS. Primo petit secundum iustitiam sibi retribui.

Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 16, divisio), CCSL 97, p. 143.22-23 : « Prima [oratio] est, ubi secundum iustitiam suam sibi petit debere restitui ».
Numérotation du verset  16,II 
Auribus percipe 
interl.|  non transitorie

percipe Ps-G D30 ] + Domine Rusch tantum
orationem meam \
interl.|  prolatam
interl.|  de bonis sibi et suis
interl.|  non modo intendas sed et
non in labiis dolosis. 
marg.|  NON  IN  LABIIS  DOLOSIS. CASSIODORUS. Ut qui inique damnatur ; vel ut qui dicit ‘Domine Domine’ et non facit opera.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel non in labiis dolosis de vultu tuo iudicium meum prodeat ut iudicans non proferam aliud quam ex te intelligo.

Cf. Mt. 7, 21 : « Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum celorum sed qui facit voluntate Patris mei qui in celis est ipse intrabit in regnum celorum ».
Numérotation du verset  16,2 III
De vultu tuo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ex illuminatione tue notitie veritatem iudicem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui omnia vides nec eges testimonio alterius
interl.|  Ecce quid petit
marg.|  DE  ASPECTU  TUO. CASSIODORUS. Id est secundum ea que in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum.   iudicium quo fui iudicatus videatur prodisse   de vultu tuo, non de dispositione Iudeorum, quod factum patet in resurrectione. Vel   iudicium quo discernit omnia   probasti a similitudine fornacis que metallum purgat, sed   non est inventa iniquitas . CASSIODORUS. Quam ustio coqueret que tu scis, et hoc   ut non loquatur os meum, id est etsi taceam, tu scis me purum.

Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 16.2-4), CCSL 97, p. 144.53-54 : « De uultu ergo dicit, id est de aspectu tuo, secundum illa que in me respicis atque cognoscis. Hoc autem ille recte petebat, qui se nouerat pollutionem non habere peccati. Sequitur : oculi mei uideant equitatem. Hic equitatem, ipsam diuinitatem debemus accipere, quam orat ut sine aliquo interuallo semper intendat; quatenus illam respiciens, sicut et reuera prouenit, peccati maculam non haberet ». 
Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 16.2-4), CCSL 97, p. 144.65-74 : « Probasti cor meum et uisitasti nocte; igne me examinasti et non est inuenta in me iniquitas ut non loquatur os meum. Ordinem seruat egregium. Prius se dicit probatum, deinde fuisse uisitatum, sed probatio significat passionem, uisitatio resurrectionem. Ibi enim probatus est, ubi inter multas iudeorum iniquitates et pericula mortis, mirande patientie documenta monstrauit. Visitatus est autem nocte, quando anima eius non est in inferno derelicta, sed ad illam mirabilem resurrectionem, eterne glorie clarificatione peruenit ». 
Cf. Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 13), CCSL 97, p. 144.75-78 : « Metaphora introducitur fornacium igne flagrantium, que metallorum uitia solent purgare, ac decoctione consumere et in nature puritatem mundata reuocare ».
Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 13), CCSL 97, p. 144.78-82 : « Sic ergo et tribulationibus ignitis examinatus est dominus christus; sed non est in illo inuenta iniquitas, quam adustio ulla decoqueret. Pulchre autem subiunxit : ut non loquatur os meum, id est etsi ego taceam, tu me purum esse perpendis ».
iudicium meum prodeat \ oculi tui 
interl.|  vel : mei
interl.|  cordis

tui Ps-G Val24 ( interl. )] mei Ps-G (L²) Val24 cum Ps-R LXX
videant equitates
interl.|  CASSIODORUS. ut mihi remedium Iudeis penam des
interl.|  quia

equitates Ps-G Val24 ( interl. ) D30 Rusch ] equitatem Ps-G (L²) Ed1455 cum Ps-R
Numérotation du verset  16,3 IV
Probasti cor meum et visitasti nocte : \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ipsum cor visitatione tribulationis probatum est, que non solum nox quia perturbat, sed et ignis quia urit, in qua inventus sum iustus

et Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R F I K)
igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas. 
marg.|  Vel non est inventa ita ut non loquatur, id est ut non iactanter hec dicam, vel ut non peccem in lingua quod est opus hominum.
Numérotation du verset  16,4 V
Ut non loquatur os meum opera hominum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut aliud non procedat de ore meo quam quod ad gloriam tuam pertinet, non ad opera hominum que preter te sunt
interl.|  sed
interl.|  etsi innocens tamen
propter verba labiorum tuorum 
interl.|  pacis tue vel prophetarum
interl.|  complenda, non pro culpa
ego custodivi vias duras. 
interl.|  hominibus
marg.|  VIAS  DURAS. CASSIODORUS. Scilicet opera hominum quas scilicet merentur opera hominum.
marg.|  Vel quas debent imitari homines quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel vias duras latronis id est que latro merito ego patior immerito.   Vias duras mortalitatis et passionis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel ad perficiendos gressus meos in semitis tuis ut perficeretur caritas Ecclesie in angustis viis, in artioribus preceptis, ut non moveantur signa itineris mei que sacramentis et Scripturis impressa sunt, ut intueantur et observent qui me sequi volunt. Vel ut iam stabiliter permaneam in eternitate postquam peregi vias duras et perfeci gressus.
Numérotation du verset  16,5 VI
interl.|  ideo
Perfice gressus meos 
interl.|  CASSIODORUS. humanas actiones meas
marg.|  PERFICE. CASSIODORUS. Usque in finem ante non est nisi inchoatio.
marg.|   Gressus , id est humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis.
in semitis tuis \
interl.|  artioribus preceptis
ut non moveantur 
interl.|  qui volunt me imitari
vestigia mea. 
interl.|  quibus est impressa forma iustitie
Numérotation du verset  16,6 VII
Ego clamavi quoniam exaudisti me Deus : \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non deserat exauditio tua humilem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Libera et valida intentione, preces direxi quia, ut hoc possem, exaudisti me infirmius orantem
marg.|  EGO  CLAMAVI. CASSIODORUS. Secundo precatus ut a Iudeorum insidiis eius puritas liberetur.   Ego etiam   clamavi quoniam exaudisti hoc non nisi iusto convenit qui confidenter orat quia scit se audiri.
interl.|  ideo
inclina aurem tuam 
interl.|  clementie et misericordie
mihi 
interl.|  humili
et exaudi verba mea. 
Numérotation du verset  16,7 VIII
Mirifica 
marg.|  MIRIFICA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mira sunt que nova sunt ; hec sunt que in carne gessit mirantibus Iudeis.
misericordias tuas \
interl.|  que verba
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non vilescant misericordie, ne minus amentur
qui salvos facis sperantes in te. 
Numérotation du verset  16,8 IX
A resistentibus dextere* tue 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. favori quo mihi faves, vel mihi filio tuo

dextere Ps-G D30 ] dextre Rusch
custodi me \ ut pupillam oculi. 
marg.|   pupilla perexigua est et tamen per eam acies luminis dirigitur quo lux {t. 2 : Erfurt, f. 237ra ; facsim., p. 473a} [Rusch, f.  237ra ] et tenebre diiudicantur si per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos.

<divisio.> $IX tue... me \ D30 ] tue \ ... me Rusch
Numérotation du verset  16,X 
Sub umbra 
interl.|  in munimento caritatis et misericordie tue
interl.|  ut gallina pullos
interl.|  CASSIODORUS. Misericordia et caritas sunt ale Patris quibus protegit

protege Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch cum Ps-R] proteges Ps-G (R) cum LXX
Numérotation du verset  16,9 
a facie 
interl.|  instantia
impiorum 
interl.|  demonum et Iudeorum
qui me afflixerunt. 
Numérotation du verset  16,XI 
Inimici mei 
interl.|  Iudei
interl.|  sic
animam meam 
interl.|  CASSIODORUS. id est vitam volentes tollere
circumdederunt
interl.|  consiliis
interl.|  "Sanguis huius super nos et super filios nostros”.10 


10  Codd. : Val24 ; cf. infra Ps. 9, 14 § XVI

circumdederunt Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-R LXX] + super me Ps-G (R) cum hebreo
Numérotation du verset  16,10 
adipem suum 
marg.|  ADIPEM. CASSIODORUS. A similitudine animalium que ex adipe inflantur, id est superbiam retinuerunt non macri, id est non humiles.
marg.|  Vel adipem , id est carnalem sensum retinuerunt.
marg.|  Vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt unde restat superba loqui.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Letitia sua pingui cooperti sunt, postquam cupiditas eorum de scelere satiata est, et ideo os eorum locutum est superbiam dicens : ‘Ave rex Iudeorum’.
concluserunt \ \ os eorum locutum est superbiam11 
marg.|   Os , non cor, quia sepe iniqui quod ore defendunt corde damnant.

11  superbiam Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-R (plur. codd. edd. )] superbia Ps-G (F L U*) cum Ps-R
Numérotation du verset  16,11 XII
Proiicientes me 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Extra civitatem, quasi locus de me macularetur
nunc circumdederunt me \
interl.|  non obsequio sed furore quasi ad spectaculum
interl.|  pravi coloni qui prius servos in vineam missos occiderant nunc me filium et heredem
interl.|  quia

Cf. Mc 12, 1-8 ; Lc.20, 9-15.
oculos suos 
interl.|  cordis
statuerunt declinare 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cor in terrena declinaverunt, putantes malum pati eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 16, 10), CCSL 38, p. 93.2-3 : « … Statuerunt declinare in terra. Intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena ; putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant ».
in terram12 
interl.|  ne perdent locum et gentem

12  terram] terra Val24 Ps-R (U) Ps-α Ps-MozC
Numérotation du verset  16,12 XIII
Susceperunt me
marg.|  SUSCEPERUNT. CASSIODORUS. Unde eis hec opportunitas ? Respondet :   susceperunt . Vel   susceperunt a Deo cuius dispositio est, vel a traditore, vel a iudice acceperunt avide.
sicut leo 
interl.|  diabolus et princeps
marg.|  LEO. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Principes comparandi leoni diabolo quo auctore faciuntur. Populus   catulus leonis, id est filius diaboli, habitans permanens in insidiis, quia mos est malis vota tegere ut latenter possint perficere.
paratus ad predam \ et sicut catulus leonis 
interl.|  populus
habitans in abditis. 
interl.|  cogitans de insidiis
interl.|  sed tu
Numérotation du verset  16,13 XIV
marg.|  EXSURGE. CASSIODORUS. De retributionibus oratio.
Exsurge 
interl.|  ad vindictam
Domine 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui videris non curare hec
preveni eum et supplanta eum+ 13   
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Factum eorum vindicta excecationis preveniat, et ita subverte eos
marg.|  PREVENI. CASSIODORUS. A similitudine currentis nemo non prius in se quam in alium peccat.   Supplanta a similitudine lucrantis, id est inefficaces fac et deice eos.

13  eum... supplanta eum Ps-G Val24 (hebr. praem. interl. )] eos... subverte eos Ps-G (L) Val24 cum Ps-R
eripe animam meam ab impio \
interl.|  diabolo
marg.|  ERIPE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Resuscitando a morte ab impiis illata.
frameam tuam 
interl.|  idem quod anima
marg.|  FRAMEAM  TUAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. anima mea est framea quam manus, id est virtus tua, assumpsit ut per eam regna iniquitatis debellet et iustos dividat ab impiis.
Numérotation du verset  16,14 
ab inimicis manus tue14 
interl.|  id est virtutis tue, id est meis

14  frameam tuam] framea inimicorum Ps-G (L*) Val24 cum Ps-R (plur. codd.)
Numérotation du verset  16,XV 
Domine 
interl.|  quasi : ‘supplanta eos hoc modo : ’
a paucis de terra 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Domine , perdens eos   de terra quam inhabitant, dispertire eos per orbem in ista vita quam solam suam putant, qui de eterna desperant
divide eos in vita eorum15   : de absconditis tuis 
interl.|  peccatis
marg.|  ABSCONDITIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non solum eis hec pena visibilis sed   de absconditis, id est peccatis que a lumine veritatis tue absconduntur, plena est memoria eorum ut obliviscantur Deum.

15  de terra... eorum] a terra dispartire eos et supplanta eos Ps-R Val24 | in vita eorum Ps-G D30 Kreuzlingen Lunel P106 Tr511 ] in vita ipsorum Rusch tantum cum Ps-R , om. Val24, + et Ed1455
adimpletus est venter eorum. 
marg.|   divide eos . CASSIODORUS. id est Iudeos16  divisos   a paucis id est electis secundum mores. Vel   a paucis 17  qui in regnum Agrippe secesserant18  de terra sublatos19  divide per orbem   in vita 20  . Quid ergo post ?21  Merito quia   de absconditis, id est de22  immunditiis quas Deus non novit, id est prohibet, satiata est carnalitas eorum. Vel de preceptis legis et miraculis Christi   venter , id est carnalis sensus, impletus est quibus bonis23  pasti ; tamen   saturati sunt porcina 24    , id est immunditia, et reliquias25  peccatorum miserunt posteris26  . Vel   saturati sunt filiis 27  similitudo a re que non est id est ad opus filiorum ita quod28    reliquias maledictionis vel29  ad utilitatem filiorum qui sunt30  reliquie salvande.31 

Gilbertus Universalis, In Ps., loc. cit., Laon, BM, cod. 17 (La17), f. 26va : « Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum. Postquam ostendis quomodo velit ut sibi assurgat, exponit aliam partem, scilicet concedat eum exurgere in dampnationem inimicorum, hoc est quod ponit Domine divide idest disperge ne habitent in unum aliquem locum, sublatos de terra sua et segregatos a paucis fidelibus quibus dictum est fuit visionis a spiritu sancto ut transirent in regnum agrippe et essent inquiete ibi ne affligerent obsidione illa que erat futura in Iherusalem et hoc in terra eorum ; idest quamdiu ipsi viverent quod presens pena inveniebat eis al ??? secuturam etsi non intelligerent. Et licet expulsio de terra sua satis esset difficilis pena, tamen gravior erat interior excecatio quia etiam multi sancti erant expulsi de loco suo et iure eos ita dispergis quia venit idest carnalis voluptas eorum ad implea es de absceonditis idest de tribulatione et de morte mea quod fuit occultum iudicium dicit tacite ab eternis temporibus quod est equiponenter dicere satisfactum est eis de morte mea [f. 26vb] sicut ibi dicitur : sicut fuit ionas in ventre ceci tribus diebus et tribus noctibus ita erit dilius hominis in corde terre idest iudeorum qui terreni erant quibus tribus diebus satisfactum fuit de Domino Ihesu».

31  Codd. : Lunel P106 Tr511 Rusch
16  divide eos. CASSIODORUS. id est Iudeos divisos Rusch ] divisos Lunel P106 Tr511 , divide Kreuzlingen | 17  paucis] + fidelibus Rusch | 18  secesserant] ascenderant Kreuzlingen, + Iudeos Rusch | 19  sublatos] + pro qua me occiderant Rusch | 20  vita] + presenti Rusch | 21  post] + Miseria quasi Rusch | 22  de Tr511 Rusch ] om. Kreuzlingen Lunel P106 | 23  bonis] + etsi Rusch | 24  porcina Kreuzlingen P106 Tr511 Rusch ] porcis Lunel | 25  reliquias] reliquas Kreuzlingen | 26  posteris Kreuzlingen (posteriS) Lunel P106 Rusch ] posterius Tr511 | 27  filiis Kreuzlingen Lunel P106] om. Tr511 , + ad opus filiorum et est Rusch | 28  id est ad opus filiorum ita quod Lunel P106 Tr511 ] id est ad opus filiorum quibus dimiserunt Kreuzlingen, Nullius enim dape filli saturantur et ita saturati sunt quod dimiserunt Rusch | 29  vel Kreuzlingen Lunel P106 Tr511 ] Sanguis eius super nos et super filios nostros praem. P106, parvulis suis vel saturati sunt de absconditis id est peccatis que a te remota sunt et hoc filiis id est Rusch | 30  sunt] om. Kreuzlingen |
Numérotation du verset  16,XVI 
Saturati sunt filiis32   : 
interl.|  id est33  operibus malis vel porcina , id est34  immunditia35 

35  Codd. : Kreuzlingen Lunel P106 Tr511 Rusch

32  filiis Ps-G D30 ] porcina Ps-G (L*) Val24 cum Ps-R
33  id est Kreuzlingen Lunel P106 Rusch ] Alia translatio vel Tr511 34  id est Kreuzlingen Lunel P106 Rusch ] vel Tr511
et dimiserunt36   
interl.|  » Sanguis eius super nos et super filios nostros ». 37 


37  Codd. : Lunel P106 Tr511 Rusch ; cf. supra Val24 super inimici mei (Ps. 9, 9).

36  dimiserunt Ps-G D30 Lunel P106 Tr511 ] diviserunt Rusch Ed1530 , reliquerunt Ps-G (L*) Val24 cum Ps-R
interl.|  quasi illis ita continget
Numérotation du verset  16,15 XVII
Ego autem 
interl.|   ego autem qui non apparui eis qui corde tenebroso et sordido lucem veritatis et sapientie non vident,   in iustitia tua   apparebo in conspectu tuo
in iustitia38  apparebo conspectui tuo39   : satiabor cum apparuerit40  gloria tua. 
interl.|  et cum illi saturati sunt in immunditia ut me non noscerent ; ego satiabor dum manifestabitur gloria tua in his qui me intelligunt.

38  in Ps-G Val24 ( interl. )] cum Val24 cum Ps-R | 39  conspectui Ps-G Od D30 ] in conspectu Ps-G (F I ΦRV ΨB²) Val24 ΩS cum Ps-R | 40  cum apparuerit Ps-G ] dum manifestabitur Val24 Ps-R |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_16)