initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 22

Numérotation du verset  22,1 
Psalmus David
marg.|  PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Propheta reditum populi de Babylone predicit.

1 David] + doctrina novi populi inductionis D30
Numérotation du verset  22,I 
Dominus 
interl.|  in quo tutus
regit me \
interl.|  vel pascit
marg.|  DOMINUS  REGIT. Psalmus de misericordia enumerans decem gratias ut omnes sperent in misericordia Dei.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecclesia loquitur Christo.
marg.|  PASCIT  ME. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus est pastor meus perducens in loco pascue id est intelligentia divini sermonis incipientes ad fidem id est incipientis instruentis.

regit Ps-G ( plerique codd.edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] reget Ps-G (R I Q* ΦRGV) cum Ps-R (H K)
et nihil mihi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia spiritalem substantiam credit sibi a Deo esse conferendam
deerit \
interl.|  in futuro
Numérotation du verset  22,2 
in loco pascue 
interl.|  ubi certus de satietate
marg.|  IN  LOCO  PASCUE. CASSIODORUS. Prima gratia locus pascue id est sermo divinus qui saginat meditantes.
ibi me 
interl.|  divina lectione
interl.|  nutriendum
collocavit. 
interl.|  non ego
interl.|  quasi prius instruxit me ad fidem et post educavit me
Numérotation du verset  22,II 
Super aquam refectionis 
interl.|  CASSIODORUS. baptismi quo reficiunt qui vires amiserant et anima ariditate peccatorum sterilis fecundatur
marg.|  SUPER  AQUAM. CASSIODORUS. Secunda gratia aqua refectionis.
educavit me \
interl.|  paulatim ut pueros
Numérotation du verset  22,3 
animam meam 
interl.|  aversam in Adam
marg.|  ANIMAM  MEAM. CASSIODORUS. Tertia gratia qua post baptimum anima contracta fit sine ruga. Sed quibusdam ordo harum gratiarum conversus videtur legentes litteram. Collocavit in loco pascue. Sed prius educavit super aquam refectionis. Sed prius animam meam convertit.
interl.|  sed prius educavit animam etc. et post
convertit. 
interl.|  ut post sit sancta et iusta
interl.|  sicut pastor ovem
interl.|  inde
Numérotation du verset  22,III 
Deduxit me 
interl.|  perseverare fecit in preceptis caritatis vel ad hoc scientie perduxit ut eius precepta doceam
marg.|  DEDUXIT. CASSIODORUS. Quarta quod super caritatis precepta duxit.
super semitas 
interl quibus pauci ambulant
iustitie \
interl.|  sue
marg.|  SUPER  SEMITAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Artiora mandata et perfectiora consilia quibus quasi semitis pauci iusti ambulant sicut semite artiores sunt quam vie.
propter nomen suum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non meritum meum et si hic videatur quod non in aliis
Numérotation du verset  22,4 IV
Nam etsi 
interl.|  deduxit
interl.|  quia si etiam
interl.|  ut converser inter ignaros Dei
marg.|  NAM  ETSI. CASSIODORUS. Quinta quod in umbra mortis non timet mala.
ambulavero in medio umbre mortis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vite huius que est umbra mortis. CASSIODORUS. vel heretici sunt umbra mortis auia figuram exitii portant
non timebo mala \ quoniam tu mecum es. 
interl.|  non timebo nam
marg.|  MECUM  ES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In corde per fidem ut post umbram mortis ego tecum sim.
Numérotation du verset  22,V 
Virga tua et baculus tuus \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. disciplina que est ad oves baculus ad grandiores filios qui ab animali vita crescunt ad spiritalem
marg.|  VIRGA  TUA. CASSIODORUS. Sexta correctio.
marg.|  CASSIODORUS. Vel virga districtio que convertit vitia. Baculus gubernatio que sustinet fideles.
ipsa me consolata sunt. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. erudiendo non afflixerunt
Numérotation du verset  22,5 VI
Parasti 
interl.|  per quid consolata sunt
interl.|  vel : tuo  
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut iam non lacte alar parvulus sed solidiore cibo firmatus sum contra eos
marg.|  PARASTI  IN  CONSPECTU. CASSIODORUS. Septima mensa Domini beata convivatio saturitas fidei esca celestis de qua apostolus qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit.

meo Ps-G D30 ΩP cum Ps-R etc.] tuo Rusch tantum (Non hab. apparatus editionum Psalterii latini , Sabatier, LXX, LLT (2017), cf. Ps. 5, 9 : “Parasti in conspectu tuo”)
tuo] scrips. , meo Rusch
mensam \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. communionem corporis Christi
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 241ra ; facsim., p. 481a} [Rusch, f.  241ra ] IN  CONSPECTU  MEO. CASSIODORUS. Et si non impiorum. De hac dicitur. Sedisti ad mensam divitis id est Christi scito et te similia debere preparare id est pati sicut ipse.
adversus eos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia et bona indigne sumpta obsunt malis
qui tribulant me. 
Numérotation du verset  22,VII 
Impinguasti 
interl.|  letificasti spiritali letitia mentem
marg.|  IMPINGUASTI. Octava unctio capitis scilicet Christi quod nulla ariditate peccati exaruit unde cetera letantur membra quia « a capite descendit unguentum in barbam Aaron et in oram vestimenti eius ».

Cf. Ps. 132, 2.
in oleo 
interl.|  spiritali gratia
caput meum \
interl.|  mentem
et calix 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dans oblivionem variarum delectationum
meus 
interl.|  vel tuus
marg.|  ET  CALIX  MEUS. CASSIODORUS. Nona calix Christi sanguis qui sic inebriat ut sobrios reddat.
marg.|  MEUS. CASSIODORUS. Quia accipio. Vel tuus quia das. Mensa et calix. Caro et sanguis quamquam unum sint sacramentum sub diversis tamen speciebus quia utrumque sumitur divisim hic ponuntur.
inebrians quam preclarus est. 
interl.|  dat enim claritatem eterne vite
Numérotation du verset  22,6 VIII
Et 
interl.|  post omnia
misericordia tua 
ET MISERICORDIA. CASSIODORUS. Decima misericordia subsequens ad custodiam que precedit ad gratiam conferendam.
subsequetur me \ omnibus diebus vite 
interl.|  CASSIODORUS. quamdiu hic vivo

subsequetur Ps-G (L M Q W ΦP U ΩJ ΨB V D edd. ) D30 Ω ΩP cum Ps-R (S) Ps-βγη] subsequitur Ps-G , subsequatur Rusch cum Ps-R (B C P Q U V X a b c d)
mee. 
interl.|  non tue
Numérotation du verset  22,IX 
Et ut inhabitem 
interl.|  non autem hic tantum sed ut etiam inhabitem et ut inhabitem
interl.|  et ad pecedentia servanda
marg.|  ET  UT  INHABITEM. Hieronymus HIERONYMUS. Hic omnibus superioribus iungitur. #Quia collocasti educasti deduxisti etc. et hoc ideo ut inhabitem.
in domo Domini \
interl.|  non manu facta
in longitudinem dierum. 
interl.|  eternaliter

longitudinem Ps-G (R F etc.) D30 ΩP cum Ps-R ] longitudine Ps-G (I Q² ΦP ΩJ) Rusch cum Ps-αβγ Ps-Moz .




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_22)