initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 3

Numérotation du verset  3,1 
Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui. 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 230va ; facsim., p. 460a} [Rusch, f.  230va ] PSALMUS . Psalmus de passione et resurrectione Christi. Filius Iudas a quo fugit cum illo discedente cum ceteris in montem secessit. Vel potius cum mentem eius sapientia Dei deservit, ut totus esset diaboli, que desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde : « Quod facis, fac citius » cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo. Unde ‘pax patris’ dicitur. Iudas vero ut Absalom suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas.
marg.|  Vox Christi quasi admirantis cum ad salvandum venit : Domine quid .
marg.|  DOMINE  QUID. CASSIODORUS. Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit contra eos et maxime paganos qui gloriam maiestatis non putant ad humilia posse descendere.

a Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 3, 1), CCSL 38, p. 7-8.
b Io. 13, 27.

1 Absalom] scrips. , Absolon Rusch , Abessalon Ps-G
2 Absalom] scrips. , Absolon Rusch
Numérotation du verset  3,2 I
Domine quid multiplicati sunt 
interl.|  ut et de numero discipulorum Iudas
qui tribulant me ? 
interl.|  ecce
multi insurgunt adversum me. 
interl.|  ut me deprimant
Numérotation du verset  3,3 II
Multi 
interl.|  CASSIODORUS. nota iterari multi pro magno numero
dicunt 
interl.|  verbo
interl.|  in rei evidentia
marg.|  MULTI  DICUNT, christianum nomen extinguere cupientes.
anime mee \
interl.|  insidiantes :
non est salus ipsi 
interl.|  nisi resurrecturum desperarent, nec Iudas traderet nec illi occiderent
marg.|   non est salus aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem.
resurrecturum] correximus Magna Glossatura (loc. cit., PL 191, 78D), resurrectivum Rusch .
in Deo eius.
interl.|  quem sibi Deum facit
marg.|  MULTI  DICUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur.
marg.|  DICUNT :  NON  EST  SALUS, coacervatione vitiorum surrepit desperatio sanitatis quasi vitiis insultantibus anime. Vel e contra diabolis et angelis eius per suggestiones,   Susceptor in Christo.

Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 3, 10), CCSL 38, p. 13.1-4 : « Potest etiam unusquisque nostrum dicere, cum uitiorum et cupiditatum multitudo resistentem mentem ducit in lege peccati : domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me, multi insurgunt aduersum me ».
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 3, 10), CCSL 38, p. 13.4-10 : « Et quoniam plerumque coaceruatione uitiorum subrepit desperatio sanitatis, tamquam ipsis uitiis insultantibus anime, uel etiam diabolo et angelis eius per noxias suggestiones ut desperemus operantibus, uerissime dicitur : Multi dicunt anime mee : non est salus illi in deo eius. Tu autem Domine susceptor meus es ».

eius] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  3,4 III
Tu autem Domine susceptor meus es \
interl.|  hominis, susceptione Verbum caro factum ; gloria quia et Deus cum illo qui suscepit
interl.|  ad similitudinem iudicis vel oratoris vel medici
marg.|   susceptor quia in Christo suscepta et cum eo exaltata.   caput , ipsum qui primus ascendit in celum.   de monte , id est Christo auditur oratio Ecclesie. Vel de iustitia Dei.
gloria mea 
interl.|  procedit augendo
interl.|  in resurrectione
et exaltans 
interl.|  in celo
caput meum. 
interl.|  id est mentem que tanta passione non deponitur
marg.|  CAPUT. Christum vel mentem que servit legi Dei.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput eius inter procellas persecutionum per totum orbem constituta.

Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 3, 10), CCSL 38, p. 13.15-18 : « Caput enim mulieris uir, et caput uiri Christus. Exaltatur autem mens, cum iam dici potest : ‘Mente seruio legi Dei’ [Rm. 7, 25], ut cetera hominis pacata subdantur, cum iam carnis resurrectione absorbetur mors in uictoriam.
Numérotation du verset  3,5 IV
Voce mea 
interl.|  cordis que Deo sonat
ad Dominum clamavi \
interl.|  clamor propter vim intentionis ut de Moyse exauditus est clamor tuus
marg.|  VOCE  MEA. Hec mihi merito quia   voce mea . Qui bonus est et bona petit voce sua clamat. Qui bonum petit et in vitiis manet clamat aliena voce, id est vite sue non concordante.
et exaudivit me de monte sancto suo
interl.|  id est de me in quo habitat ; vel de sua iustitia
interl.|  quia eram sanctus mons. Unde : « Et erit in novissimis diebus mons Domini in vertice montium » etc.
interl.|  In quo

Cf. Is. 2, 1 : « Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium ».

suo] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  3,6 V
Ego 
interl.|  [a] quia sponte mortem suscepi dormivi, [c] id est passioni me permisi et   somnus, id est mors subsecuta est, [b] ut a dormitione transitur ad somnum.

Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 3, 5), CCSL 38, p. 9.18-20.22-24 : « [a] Ego ad significandum quod sua voluntate mortem sustinuit. [...] [b] Nisi forte dormitio morientis, somnus autem mortui accipi potest, ut dormitio sit qua transitur ad somnum, ueluti est expergefactio qua transitur ad uigilationem. [...] [c] Bene ergo accipitur ego dormiui, et somnum cepi : ego me passioni permisi, et mors consecuta est. ».
dormivi et 
interl.|  iniuriis
soporatus sum \
interl.|  in corde terre
marg.|  DORMIVI  ET. Secundum illud : « Exsurge a mortuis et illuminabit tibi Christus ».   Millia : Gentes que nomen Christi conantur extinguere.
marg.|  EGO  DORMIVI. Finis rei, unde proponit non timendum.
marg.|   Ego cum pondere, quasi seviunt illi, sed non dormirem nisi vellem.
marg.|  Vel dormivi consentiendo,   soporatus male operando,   exurrexi peccata deserendo.

Eph. 5, 14.
et exsurrexi quia Dominus suscepit me. 
interl.|  in regno ;unde, misso Spiritu, confirmat predicatores.

et Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F) | exsurrexi Ps-G ] scrips. , exurrexi Rusch suscepit Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] suscipiet Ps-G (I ), suscepiet Ps-G (F)
Numérotation du verset  3,7 VI
interl.|  Et ideo :
Non timebo millia populi circumdantis me \
interl.|  quanta multitudo crucifixum circumstetit
exsurge Domine 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mos est Scripture ut persone Dei tribuat quod in nobis facit
interl.|  id est ut exsurgamus obediendo tue voluntati tunc enim Deus nobis surgit cum nos ei surgimus
interl.|  quia Dominus exsurget quod affirmando debuit ponere deprecando possint
marg.|   Exsurge Domine caput Christe in cuius resurrectione salus est. Q  uoniam percussisti . Iam regnante Ecclesia inimici confusione percussi sunt.   dentes contrivisti , verba scilicet maledica vel principes in interitum fiunt. Ergo creditehomines quod   Domini est salus , et o Domine   benenedictio tua sit   super populum tuum .
Numérotation du verset  3,8 VII
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa \ dentes peccatorum contrivisti. 
interl.|  etiam hereticos
marg.|  PERCUSSISTI  OMNES. Recte in predestinatione dicitur de diabolo et angelis eius.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 230vb ; facsim., p. 460b} [Rusch, f.  230vb ] QUONIAM  TU  PERCUSSISTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. . Non retropendet. Non preterea salvum facit quia percussit, sed inde contriti sunt dentes quia percussit, id est maledica verba in irritum ducta sunt. Vel dentes sunt qui quosdam de numero sanctorum precidunt et malis incorporant.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 3, 10), CCSL 38, p. 13.29-31.
Numérotation du verset  3,9 VIII
Domini est salus \ et super populum tuum benedictio tua. 
interl.|  O homines, hoc vobis credendum ; inde pro eis oratio ad Deum. Et : o Domine super populum tuum, qui de te sperat salutem, sit   benedictio.
marg.|  SUPER  POPULUM. Hoc est unumquemque nostrum.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 3, 10), CCSL 38, p. 13.36-37.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_3)