initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

<26.1> Prologus beati Hieronymi in Psalterium incipit

Numérotation du verset  Prol.1,1.1 
prol.|  {t. 2 : Erfurt, f. 228vb ; facsim., p. 456b} [Rusch, f.  228vb ] Psalterium Rome dudum positus emendaram et iuxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna tamen ex parte correxeram. Quod quia rursum videtis, o Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum plusque antiquum errorem quam novam emendationem valere, cogitis ut veluti quodam novali scissum iam arvum exerceam et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem, equum esse dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur. Unde consueta prefatione commoneo tam vos quibus forte labor iste desudat, quam eos qui exemplaria istiusmodi habere voluerint, ut que diligenter emendavi, cum cura et diligentia transcribantur. Notet sibi unusquisque vel iacentem lineam vel radiantia signa, id est obelos [÷] vel asteriscos, et ubicumque viderit virgulam precedentem, ab ea usque ad duo puncta que impressimus [ :] sciat in Septuaginta translatoribus plus haberi. Ubi autem perspexerit stelle similitudinem [*], de Hebreis voluminibus additum noverit, eque usque ad duo puncta, iuxta Theodotionis dumtaxat editionem qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat. Hec ego et vobis et studioso cuique fecisse me sciens, non ambigo multos fore qui vel invidia vel supercilio “malint contemnere videri preclara quam discere”, et e turbulento magis rivo quam de purissimo fonte potare. Prologus in Psalterium explicit.

a Hieronymus, Praefatio in libro Psalmorum, ed. Weber, p. 767.

1 tamen] illud Ps-G | 2 radiantia signa] inv. Ps-G | 3 id est] + vel Ps-G | 4 asteriscos] scrips. cum Ps-G , astericos cacogr. Rusch . | 5 videret virgulam] inv. Ps-G | 6 perspexerit – stelle similitudinem] inv. Ps-G |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_Prol.1)