initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_2. Psalmi 26-37*>

Psalmus 26

Numérotation du verset  26,1 
interl.| interl.| future consummationis||
psalmus 
interl.| interl.| attribuitur||

In finem psalmus Ps-G (V D) ΩS Rusch Ed1530] psalmus Amiatinus Ps-G (I L W) D14 D30² cum Ps-R, om. Ps-G D14 D30*
David 
interl.| interl.| cuilibet fideli||
priusquam 
interl.| interl.| id est agens de hoc quod est ei ante perfectam unctionem antequam hostes habet||
liniretur
interl.| interl.| secundo||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. De prima unctione per quam certificatur secunda hic loquitur.||
marg.| marg.| IN FINEM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Primo David electus a Samuele unctus est in domo patris. Secundo in Hebron et regnavit ibi super tribum Iuda septem annis. Tandem Saule iam regni detrimentum patiente et suis intereuntibus unctus est in regem totius populi sed due extreme pro una reputantur post primam hostes habuit his imperfecta cadentibus unctione secure regnavit sic Ecclesia post baptismum que est prima unctio habet hostes in dissolutione corporis pereunt.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Olim due persone unguebantur rex et sacerdos in quibus figuratur unus Christus rex et sacerdos. Nos autem sumus corpus Christi et in eo Christi. Nobis ergo est unctio modo in sacramento quo prefiguratur quid futuri sumus et ideo dicitur : priusquam liniretur unde in sacramento gemens et laborans ut in re gaudeat.||

liniretur] + gratia et postulatio bonorum D30
Numérotation du verset  26,1 I
Dominus illuminatio mea 
interl.| interl.| habitans in me||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. contra tenebras||
interl.| interl.| post hanc vitam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi notitiam sui dedit et salutem||
interl.| interl.| secundum animam||
et salus mea \
interl.| interl.| contra infirmitatem||
quem timebo ? 
interl.| interl.| quia nullus potest contra eum||
Numérotation du verset  26,1 II
Dominus protector 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnes impetus et insidias repellit||
marg.| marg.| DOMINUS  PROTECTOR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dat et vitam virtutum quam et protegit sine quo omnia dona eius perduntur.||
vite mee \ a quo trepidabo. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quem vel quid trepidabo qui persecuntur cadunt nec tollunt nisi carnes illis finitis ero spiritus hoc est dum appropiant etc.||
marg.| marg.| A QUO  TREPIDABO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quem trepidet caro cum induerit corruptionem.||
Numérotation du verset  26,2 III
Dum appropiant super me 
interl.| interl.| quia iam in seipso eos sentit||
marg.| marg.| SUPER ME. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut se mihi preferant insultantes quod vertit Deus in melius ut maledico dente non me sed carnalia desideria consumant. Vel edant id est delectentur in morte mea crudelitas inimicorum. Carnes animam non possunt.||

Dum] Cum Ed1455 tantum
nocentes \
interl.| interl.| voto meo||
ut edant carnes meas. 
Numérotation du verset  26,2 IV
Qui 
interl.| interl.| etiam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non solum qui videntur amici blandis sed et iam inimici manifesti||
tribulant me inimici mei \
interl.| interl.| ex odio||

me Ps-G (Q W ΦP U ΩJ K ΨB V D) D14 D30 ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] + et Ps-G
ipsi infirmati sunt 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in eo quod mala defendebant ut iam credant melioria||
marg.| marg.| INFIRMATI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dum Christus carnem accepit nutantes facti et post ex toto se fidei subdiderunt.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Vel debilitati paulatim ad ruinam anime pervenerunt.||
et ceciderunt. 
interl.| interl.| accepta tanta fiducia si deinceps||
Numérotation du verset  26,3 V
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. contradicentium conspiratis||
marg.| marg.| CASTRA. CASSIODORUS. Molimina prelium conflictus.||

adversum Ps-G (ΦP U ΩJ K ΨB V D) Ω D30 Rusch edd.] adversus Ps-G D14 Cor2
non timebit 
interl.| interl.| ut ad eos transfugiam||
cor meum. 
interl.| interl.| ratio restituta||
Numérotation du verset  26,3 VI
Si exsurgat 
interl.| interl.| subito vel in immensum crescat||
adversum me prelium \
interl.| interl.| persecutio seculi||

adversum Ps-G (ΦP U ΩJ K ΨB V D) Ω D30 Rusch edd.] adversus Ps-G D14 Cor2
in hoc 
interl.| interl.| CASSIODORUS. in una quam cogito figam spem unam enim etc.||
marg.| marg.| IN HOC  PRELIO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Habeo spem victorie in Domino remunerationis eterne.||
ego sperabo. 
interl.| interl.| cui Deus protector||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  26,4 VII
Unam 
interl.| interl.| mali multiplicia||
petii a Domino hanc requiram \
interl.| interl.| ipsum Deum||
marg.| marg.| UNAM  PETII. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec una domus eterna qua semper maneatur ubi eterni dies cur ibi ?  ut contempler delectationem Dei quod est verum bonum.||
ut 
interl.| interl.| scilicet||
inhabitem in domo Domini’ 
interl.| interl.| in presenti Ecclesia||
omnibus diebus vite mee. 

omnibus diebus plerique codd., edd. D30 Rusch cum Ps-R] omnes dies Ps-G (I ΦRGV) D14² (super ras.) Cor2 (grecus et antiq.) Ps-α
Numérotation du verset  26,4 VIII
Ut videam voluntatem Domini : 
interl.| interl.| ut precepta eius spiritaliter intelligam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fruar contemplatione ipsius boni et ut securus fruar deliciis proteget ipse me templum eius ibi perfectio hic incorruptio||
marg.| marg.| OMNIBUS  DIEBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut quamdiu vivo nulla adversitas me excludat ab unitate fidelium.||
marg.| marg.| SED  VIDEAM  VOLUNTATEM quam videt qui per<ce>cepta intelligit.||

voluntatem Domini Ps-G D14 D30 Rusch] voluptatem Domini Ed1532 Carafianus Clementina tantum
et visitem templum eius. 
marg.| marg.| ET VISITEM mente et si non oculis  templum eius corpus Christi. Vel  visitem templum eius me faciam templum quod potero  quoniam abscondit vel  in domo non manufacta ubi nihil mali.||
marg.| marg.| UT VIDEAM  VOLUNTATEM  DOMINI. Sicut est ibi enim volunttas Dei inhomine pleius quam hic unde fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. ET  VISITEM id est cum desiderio et frequentia videam templum id est Hierusalem celestem vel humanam eius naturam quod hac fiducia peto.||
Numérotation du verset  26,5 IX
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in dispensatione incarnati Verbi||
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 242vb ; facsim., p. 484b} [Rusch, f.  242vb ] Quoniam abscondit ne viderer a querentibus ut figuraliter David cum fugeret Saulem abscondit in latibulis ne videretur.||
marg.| marg.| Tabernaculum deitatis caro Christi in qua per fidem et spem me occultat. Unde nunc vita nostra abscondita est cum Christo in Deo.||

suo Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R F I L) cum LXX
in die malorum \
interl.| interl.| in tempore temptationum ibi dies vite||
interl.| interl.| quo mali florent||
protexit me 
interl.| interl.| ne lederer||
in abscondito tabernaculi sui. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in corde credenti ad iustitiam et ut palam fieret ad salutem quod credidi et in sua firmitate fecit imminere confessionem meam||
marg.| marg.| IN ABSCONDITO  TABERNACULI in secreto divinitatis ubi semper est animus iusti.||
Numérotation du verset  26,6 X
In petra exaltavit me \
marg.| marg.| IN PETRA ad similitudinem imperatorum superiora loca suis militibus providentium ita.||
marg.| marg.| IN PETRA in firmitate virtutum vel in Christo.||
marg.| marg.| EXALTAVIT secundum promotionem de virtute in virtutem et quasi extra homines fecit.||
et nunc 
interl.| interl.| antequam veniam ad domum||
interl.| interl.| nunc corpus mortuum est propter peccata mens servit legi Dei non est captiva sub #lege peccati||
marg.| marg.| ET NUNC ante tempus incarnationis mentem exaltat super vitiosos appetitus vel nunc dum dies malorum est ita illustrat mentem ut prevideam malorum damnationem pro his beneficiis gaudium suum subdit unde item certus post hec omnia.||
exaltavit caput meum 
interl.| interl.| Christum||
super inimicos meos. 
interl.| interl.| et si adhuc patior Christus supra est||
Numérotation du verset  26,7 XI
Circuivi 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. consideravi orbem credentem et in eo quod pro nobis Deus humiliatus est gaudens laudavi eum quia tali hostia delectatur||
marg.| marg.| CIRCUIVI id est omnia beneficia memorie dando pertractavi et non ingratus.||
et immolavi 
interl.| interl.| IMMOLAVI et de reliquo.||
in tabernaculo eius 
interl.| interl.| in Ecclesia||
hostiam vociferationis 
interl.| interl.| vel iubilationis iubilus laus vel gaudium quod verbis explicari non potest||
cantabo \
interl.| interl.| corde et opere letabor Domino||
interl.| interl.| verbis et factis gloriam Dei predicabo||
marg.| marg.| CANTABO iocunditate contemplationis.||
et psalmum dicam Domino. 
marg.| marg.| ET PSALMUM id est opus manifestabo.||
marg.| marg.| UT VIDEAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alia littera ut contempler delectationem Domini.  et protegar a #templo eius id est eo fine ut demum appareat mihi species desiderabilis quam videam facie ad faciem et induar immortalitate effectus templum eius hec ideo in fine prestat quoniam abscondit et ideo non temere peto unam et si peccator.||
marg.| marg.| IN ABSCONDITO  TABERNACULI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi multe partes sint eius forinsece et penetrale nos sumus forinseci ipse sacerdos est absconditum tabernaculum in quo vita nostra abscondita est Christus quem mox vocat petram.||
marg.| marg.| CIRCUIVI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia mihi se prebuit ducem ego me sibi militem. Circuivi ad similitudinem militis necubi sit aditus hosti vel exquisivi mentem meam ut omnes voluntates eius implerem.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. vel circumspexi omnia creata vel exempla sanctorum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Circuivi animo omnia creata et dicuntDeus me fecit et in his tanta laus invenitur Dei que verbis non potest dici. Vel consideravi fidem orbis terrarum in qua caput exaltatum est super inimicos quod est honor Ecclesie in eo exaltate. In ipso  tabernaculo eius  immolavi hostiam vociferationis. Per hec omnia certus petii et petam et ut exaudi de illa una quanto plus accepit tanto ardentius appetit.||
Numérotation du verset  26,7 XII
interl.| interl.| Ideo||
Exaudi Domine 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ante autem quam gaudeatur in una est gemitus miserorum et indigentium oratio||
vocem meam 
interl.| interl.| interiorem||
marg.| marg.| EXAUDI  DOMINE  VOCEM  MEAM. CASSIODORUS. Quis labor quis gemitus. Oratio ante secundam unctionem ut possit haberi quam et sibi prophetie spiritu promittit.||
qua clamavi ad te10   : 
interl.| interl.| forti intentione||

10  ad te Ps-G (L ΨB² V D) D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G D14
miserere mei 
interl.| interl.| cum merito misericordia tua fit||
et exaudi me. 
interl.| interl.| de una||
interl.| interl.| in ea||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. desiderio non est finis et satietas||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  26,8 XIII
Tibi dixit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non me ostentavi hominibus sed in corde ubi solus audis dixi||
cor meum’ 
interl.| interl.| CASSIODORUS. desiderium quod Deo loquitur||
marg.| marg.| TIBI  DIXIT  COR. CASSIODORUS. Cor ratio a te edocta tibi confabulatur de una non aliud quam doces pertractet||
exquisivit te11   
interl.| interl.| non aliud extra te||

11  -vit te plerique codd., edd. D14 D30 Rusch] –sivi te M* ΦRP D, exquisivit Ps-G (R F M² W U ΩJ K ΨB*) Cor2 (Exquisivit facies mea : antiquior habet hoc. Exquisivi te facies mea : que, si posset per approbatos latinos haberi, satis esset dulcis, sed etiam hebreus non consentit ; unde timendum [bene canendum Roma, BAV, Vat. lat. 3466#] est littera a vitio falsitatis)
facies mea \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. presentia mea tuam vel pulchritudo qua sum notabilis tuam que est una||
faciem tuam Domine requiram. 
interl.| interl.| quia huic inquisitioni perseveranter instabo||
Numérotation du verset  26,9 XIV
Ne avertas 
interl.| interl.| in futuro||
interl.| interl.| CASSIODORUS. tu autem ne avertas in futuro quia non est in manu mea obtinere quod peto||
faciem tuam 
interl.| interl.| ubi inveniam quod quero||
marg.| marg.| NE AVERTAS  FACIEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alius petit hic bona temporalia a Deo et de datis gaudet hic non nisi unam. Alius habent timet iratum ne tollat ea iste non putat iram nisi si avertat vultum etiam si quid in eo vindicet nihil divinius poterat dicere.||
a me \ ne declines in ira 
interl.| interl.| propter quod interim||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne te querens in alium incurram||
interl.| interl.| nihil aliud volo vel timeo||
marg.| marg.| NE DECLINES IN  IRA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non in ira declinat quando a peccatis faciem avertit vel ne declines ut me labi sinas in ira id est quod punias sed ut nostra infirmitas cautior fiat.||
a servo tuo. 
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  26,9 XV
Adiutor meus esto12  ’ 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quia quando inveniam te nisi adiuves||
interl.| interl.| quia quamvis ego liber mihi in via positus non sufficio||
interl.| interl.| et in hoc||

12  esto D14 D30 Rusch Ps-G] es tu ΦR, + Domine ΩS, Cor2 (hebr. et antiq. et Ieronimus non habent Domine sed de versiculo cantus fuit appositum) ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 7932 : cursus monasticus ; n° 6037 : cursus romanus, Ivrée, Chapitre, 106 : “Adiutor meus esto, Domine [alii : Deus], ne derelinquas me. V/ Neque despicias me, Deus salutaris meus ») ; Marbach, Carmina Scripturarum, p. 97-98.
ne derelinquas me \
interl.| interl.| inceceptum non intermittas||
neque despicias me 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. neque contemnas quod mortalis eternum audeo querere quia tu Deus sanas plagam peccati||
Deus salutaris13  meus. 
marg.| marg.| SALUTARIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi frustra creasti et recreasti si mortalem despicis quod non debes quia non mea propria sed parentum culpa est Adam et Eva miserie huic me exposuerunt sed Dominus carne assumpta suscepit ad immortalitatem sic David fratrum minimus a parentibus contemptus a Domino est per Samuelem electus.||

13  salutaris plerique codd., edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R] salvator Ps-G (R tantum)
Numérotation du verset  26,10 XVI
Quoniam pater meus et mater mea 
interl.| interl.| regnum seculi et civitas seculi unde natus sum||
marg.| marg.| QUONIAM  PATER. Fecit se parvulum Deo ipsum fecit sibi patrem quia iubet vocat condidit et regit. Matrem quia fovet continet collactat et nutrit sed seculum pater vel diabolus mater Babylonia id est societas impiorum.||
dereliquerunt me \
interl.| interl.| querentem te et contemnentem se cum id quod quero dare non possunt||
Dominus 
interl.| interl.| qui potest se mihi dare et modo necessaria||
autem assumpsit me. 
Numérotation du verset  26,11 XVII
Legem pone mihi 
interl.| interl.| igitur ad te sedenti||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne aberrantem disciplina tua deserat hoc susceptus audet dicere||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam ergo in via posito da correctionem que non sinat aberrare||
Domine in via tua \
interl.| interl.| Christo iniquo lex est cum misericordia||
et dirige me 
interl.| interl.| ulterius||
interl.| interl.| quia non sufficit inchoare cum inimici donec perveniatur non quiescant||
in semita recta 
interl.| interl.| in rectitudine angustiarum||
propter inimicos meos. 
Numérotation du verset  26,12 XVIII
Ne tradideris me 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne sinas eos satiari de malis meis ut eis consentiam et si carnem das in manus unde in Iob terra data es in manus impii||
in animas tribulantium 
TRIBULANTIUM. CASSIODORUS. Ut Saulis et adiutorum.||
me \ quoniam insurrexerunt in me 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc modo traderer si essem falsus cum eis||
testes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de me falsa dicentes ut revocent a te quasi ab hominibus gloriam queram||
marg.| marg.| TESTES ut Doech et alii accusatores David.||
iniqui et mentita 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. suo mendacio delectata est sed me non movit||
marg.| marg.| MENTITA ut dum dixerunt sacerdotem Achimelech consilia dedisse contra Saulem et Deum pro eo consuluisse sibi ad damnum quia falsi.||
est iniquitas sibi. 
interl.| interl.| omne peccatum in suum auctorem redit||
interl.| interl.| non mihi unde maior merces mihi||
interl.| interl.| sed ego||
Numérotation du verset  26,13 XIX
Credo videre 
CREDO VIDERE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed inter omnia pericula Deo dirigente credo videre.||
bona Domini \
interl.| interl.| qui et hoc prior passus est et post glorificatus est||
marg.| marg.| BONA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Bona que sunt vera eterna. Illi suadent beatitudinem in terra ista que est morientium.||
in terra viventium. 
interl.| interl.| ubi nullus locus morientium||
Numérotation du verset  26,14 XX
Expecta 
interl.| interl.| etiam si tardum est hoc amanti||
Dominum 
interl.| interl.| qui non fallit||
marg.| marg.| EXPECTA  DOMINUM. CASSIODORUS. Ut ego certus sum de illa una ita tu quicumque linitus es expecta et ut consequaris non remisse agas sed fortiter et confortetur ne lasseris et si mala veniant expecta quos credis sustine quod pateris.||
viriliter age \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. tolera ustionem renum viriliter et ustionem cordis fortiter||
et confortetur cor tuum et sustine Dominum. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non negatum putes quod nondum accipis non desperatione deficias quia dictum est sustine Dominum||
interl.| interl.| perseveranter non triduo||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_2.xml&chapitre=26_2_26)