initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_2. Psalmi 26-37*>

Psalmus 27

Numérotation du verset  27,1 
interl.|  id est Christo
marg.|  PSALMUS  HUIC  DAVID. Per   David aliquando intelligitur caput id est Christus, aliquando corpus, id est Ecclesia, interdum utrumque simul, id est totus Christus. Ubi autem additur in titulo   huic vel   ipsi, Christus intelligitur ut hic.
marg.|  CASSIODORUS. Psalmus tertius qui breviter de passione et resurrectione.
marg.|  CASSIODORUS. Hic proponitur Christus, etsi adeo dignus non in se confidere sed totum a Deo petere utile exemplum iustis.

a = Petrus Lombardus, In Ps., loc. cit.

1 Psalmus] om. Ps-G D30 | David] + deprecatio prophetia D30
Numérotation du verset  27,1 I
marg.|  AD  TE  DOMINE. CASSIODORUS. Oratio tempore passionis habita.
Ad te Domine clamabo \
interl.|  ego homo
interl.|  in resurrectione
Deus meus ne sileas 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne unitatem Verbi separes ab eo quod homo sum
interl.|  sed responde annuendo, id est resuscitando
a me’ nequando 
interl.|  nec ad horam sed et hic in passione exaudi protegendo et post clarifica
taceas a me \
marg.|  NE  SILEAS  NEQUANDO  TACEAS. Minus est in hebreo, et Hieronymus obelo anteposito quasi iugulandum notavit. Sed additum a Septuaginta propter duo que Christus in passione petiit scilicet in clarificando protectionem et a morte resuscitationem.
et 
interl.|  si silueris
assimilabor descendentibus in lacum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in miseriam huius vite vel in infernum
marg.|  NE  SILEAS etc.   et assimilabor etc. Ex eo quod verbum mihi semper unitur non talis homo sum quales ceteri qui nascuntur in profundam miseriam seculi.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi, quasi si sileas , non cognoscitur verbum tuum.
interl.|   ne sileas sed
Numérotation du verset  27,2 II
Exaudi Domine vocem deprecationis mee 
interl.|  de liberatione a malis

Domine D30 Rusch ] om. Ps-G
dum oro ad te \
interl.|  CASSIODORUS. quia oro quod fecit ante traditionem pro credituris et quia manus in cruce extollo non pro culpa sed ut Ecclesiam constituam
dum extollo manus meas 
interl.|  CASSIODORUS. in cruce ad salutem eorum qui fiunt templum vel opera non deprimo
ad templum sanctum tuum. 
marg.|  AD  TEMPLUM. CASSIODORUS. Secundum morem Iudeorum quibus preceptum est ut ubicumque essent ad illam partem orarent ubi Hierusalem esse scirent quod et Iesus legem implens fecit. Vel ad celum unde auxilium speramus.
interl.|  exaudi
Numérotation du verset  27,3 III
Ne simul tradas me 
interl.|  CASSIODORUS. et si tradis non eo voto quo illi ad mortem et ne perdas damnando sicut illi intendunt quia sunt peccatores et operantur iniquitatem id est mortem meam et quia loquuntur pacem dolose unde subdit
cum peccatoribus \ et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. 

perdas D30 Rusch ] perdideris Ps-G
Numérotation du verset  27,3 IV
Qui loquuntur pacem 
interl.|  scimus quia a Deo venisti magister
cum proximo suo \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. per carnem qui non pertransivi sed appropiavi
interl.|  id est mecum qui sum proximus eorum
mala 
interl.|  odium
autem in cordibus eorum. 

autem D30 Rusch ] + sunt Ps-G
Numérotation du verset  27,4 V
Da illis secundum opera eorum* : et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. 
interl.|  ideo iustitie concedo
interl.|  quia hoc iustum est
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia mala affectantes bona invenire non possunt. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. mala fecerunt mala adinvenerunt dicentes quod seductor essem et non Deus
marg.|  DA  ILLIS. CASSIODORUS. Predicere est non optare secundum opera id est secundum quod intenderunt non secundum quod inde pervenit vel optat iustitiam Dei in hoc servari

illis D30 Rusch Edminor] + Domine Edmaior. (lapsu) cum Ps-α²Ps-ε Ps-mozX tantum | eorum Ps-G (V D) D30 Ω Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R ] ipsorum Rusch Ps-G
Numérotation du verset  27,VI 
Secundum opera manuum eorum tribue illis \
interl.|  et si aliis prosit quod fecerunt tamen secundum opera da eis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in quibus studiosi quia ceperunt crucifixerunt linguis et si non manibus instinctu et si non actu hoc ideo dicit ne se per alios excusent quia inter opera eorum sunt pessima

eorum Ps-G D30 Rusch ] illorum Ps-G (L) ΩS cum Ps-αβγδ Ps-Moz | tribue] retribue Ps-G (L) cum Ps-R
redde 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sicut fallaciam pro veritate reddebant fallacia eorum eos fallat
retributionem eorum ipsis. 
interl.|  CASSIODORUS. quia « mala pro bonis »

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.

eorum Ps-G D30 ² (in ras.) Rusch ] Ps-αγδε Ps-Moz
Numérotation du verset  27,5 VII
Quoniam 
interl.|  CASSIODORUS. Hec est retributio ut quem malivolo animo hominem temptaverunt non cognoscerent Deum quo consilio Pater incarnatum miserit
non intellexerunt opera Domini+ et in opera manuum eius \
interl.|  nec ipsis visibilibus operibus moti sunt que porrecta sunt usque ad oculos eorum per que ad invisibilia ducerentur
marg.|  QUONIAM  NON  INTELLEXERUNT. CASSIODORUS. Et si deessent opera hoc sufficeret damnationi quod non intellexerunt per legem et prophetas que invisibiliter Deus operatur per me nec etiam visibilia.
destrue illos et non edificabis eos. 
interl.|  non ut in melius edifices vel excecabis non ad horam unde misi te ut evelles dissipas et destruas disperdas et edifices et plantes
marg.|  DESTRUES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut nihil mihi noceant nec post Ecclesie tue vel mee.

destrue Ps-G (L Q W ΦP K) Rusch Ed1530 cum Ps-R ] destrues Ps-G (F ΦRG U R ΩJ ΨB V D) D30 Ω Ed1455 Clementina etc. cum LXX
Numérotation du verset  27,6 VIII
Benedictus Dominus \
interl.|  non ex diffidentia oro quia audivit unde benedictus sit
marg.|  BENEDICTUS  DOMINE. CASSIODORUS. Auditus in resurrectione gratias agit subdens de salute credentium.
quoniam exaudivit vocem deprecationis mee. 
interl.|  ita
Numérotation du verset  27,7 IX
Dominus adiutor meus 
interl.|  tanta patientis
interl.|  mei
et protector meus \
interl.|  in immortalitate resurgentis
et in ipso speravit cor meum et adiutus sum. 

et D30 Rusch ] om. Ps-G
Numérotation du verset  27,X 
Et 
interl.|  sic
refloruit caro mea \
interl.|  resurrexit
interl.|  immunitate peccati
interl.|  que in Adam defloruit vel refloruit in resurrectione que prius immunitate peccati floruit in conceptione
et ex voluntate mea 
interl.|  non timoris necessitate
interl.|  non timore sub lege sed libere cum lege
confitebor ei. 
interl.|  unde iam metu mortis consumpto
interl.|  confitebuntur mei in quibus ego
Numérotation du verset  27,8 XI
Dominus fortitudo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in pugna contra diabolum
interl.|  non se fortem putet plebs ut suam iustitiam constituat
marg.|  DOMINUS  FORTITUDO. CASSIODORUS. Idem qui adiutor meus et protector est fortitudo plebis que in eo confidit et protector ne ledantur et tu o Domine.
plebis sue \ et protector 
interl.|  post pugnam salvos factos per Christum in immortalitate proteget
interl.|  id est illos quos Christus ad salutem elegit protegit hic in lucta ne ledantur a diabolo
salvationum christi sui est. 
Numérotation du verset  27,9 XII
Salvum fac 
interl.|  a malis seculi
interl.|  quod ego iam resuscitatus interpello
marg.|  SALVUM  FAC. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat passus pro eis iudex est et advocatus.
populum tuum Domine10  + 
interl.|  qui et meus est
interl.|  quia omnia mea tua sunt

10  Salvum fac populum tuum Domine ΦRG Ps-G (V D) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] Salvam fac plebem tuam Ps-G (R F*), S. f. populum tuum cett.
et benedic 
interl.|  auge virtutibus vel numero
hereditati tue* et rege 
interl.|  in hac temporali vita
marg.|  REGE. CASSIODORUS. Ne declinent ad prava.
eos et extolle illos11   
interl.|  ineternum hinc tolle eos
marg.|  EXTOLLE a terrenis ad petenda eterna et intellectu Scripturarum et bono opere per totum hoc seculum usque in finem.

11  eos... illos Ps-G (V D) D30 ² (cum Te Deum, f. 129) Cor2 (in cantico Te Deum dicitur illos) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] eos... eos Ps-G
usque in eternum. 
interl.|  eternam vitam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_2.xml&chapitre=26_2_27)