initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_2. Psalmi 26-37*>

Psalmus 33

Numérotation du verset  33,1 
Psalmus David
interl.|  attribuitur
interl.|  Christo qui hic loquitur et in eo christianus
marg.|  PSALMUS  DAVID. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Loquitur Christus et in eo christianus docet humilitatem dum commendat corpus et sanguinem.
cum immutavit vultum suum 
interl.|  vetus sacrificium in novum
marg.|  CUM  MUTAVIT  VULTUM. Christus id est sacrificium coram Iudeis qui regnum patris sui David sunt. Iuxta illud. Et dabit illi Dominus sedem David eccclesia est regnum Patris.
coram Abimelech 
interl.|  Iudeis
marg.|   Abimelech  : Patris mei regnum. Idem proprie Achis vocabatur, id est quomodo est. Sed Esdras mutavit propter sacramentum ne putetur sola historia narrari. Mutavit ergo   vultum coram Abimelech id est Iudeis mutavit et coram Achis id est illis ignaris discipulis qui dixerunt durus est hic sermo. In hac quoque mutatione vultus affectabat quia compassus est nobis usque ad mortem. Tympanizabat quia extensus fuit in cruce ut corium in ligno. Ad ostia civitatis id est corda Deo clausa ut ea per crucem aperiret ferebatur manibus suis quod non ad litteram accipi potest sed cum corpus manibus suis apostolis porrexit. Salive in barbam decurrebant id est verba infirma et infantilia dicentis hic est corpus meum tegebant virtutem eius. Procidebat ad ostia porte id est humiliabat se ad initium fidei nostre. Vetus sacrificium dicitur vultus quia indicat voluntatem Dei in signo.
marg.|  CASSIODORUS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum. Propheta prius summatim laudem premittit monens mansuetos ad idem.
marg.|  A Deo benedicitur qui ipsum benedicit more boni famuli qui vilescente Domino vilescit et Domino glorificato glorificatur cum ipso.
et dimisit 
interl.|  Christus Iudeos pro mutato sacrificio
eum 
interl.|  David
et abiit
interl.|  ad gentes
interl.|  vel ab eorum cordibus

Psalmus Ps-G (I L W V) D30 ΩS Rusch Ed1530 cum Ps-R ] om. Ps-G | immutavit Cava Ps-G Rusch ] mutavit Ps-G (L V) ΩS, inmutaret D30 cum Ps-R (V), commutavit Amiatinus Ps-G (W I) | et dimisit eum et abiit] om. ΩS
Numérotation du verset  33,2 I
Benedicam 
interl.|  laudabo
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi iam mutato vultu laudabo nec ut tantum in prosperis solebam pro temporalibus tantum serviens
Domino in omni tempore 
interl.|  non tantum in prosperis
interl.|  quod non tempore prioris vultus

Domino Rusch cum Ps-G (F ΩJ²) Ps-ελ Ps-MozX Ps-H] Dominum Ps-G Ps-R Ps-L D30
semper 
interl.|  CASSIODORUS. quia que cogitat vel dicit sine culpa sunt et ita laus Dei semper in eo est
interl.|  ut alios instruam
laus eius in ore meo. 
interl.|  sed quia hoc nequit nisi humilis ideo et
interl.|  unde futuro
Numérotation du verset  33,3 II
In Domino 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui in Domino non vult laudari non est mansuetus sed superbus
interl.|  non in me vel exterioribus
marg.|  IN  DOMINO  LAUDABITUR. CASSIODORUS. Sua enim laus est predicatio Domini sui ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur.
audiant 
interl.|  hoc autem
mansueti 
interl.|  leni animo
marg.|  MANSUETI. CASSIODORUS. Non docti non ieiuvantes quia sunt superbi sed mansueti quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti non de sua intelligentia superbientes non iugum Dei indomitorum more ferentes.
et letentur. 
interl.|  CASSIODORUS. et non tristentur de hac mutatione quia res iocunda anime
Numérotation du verset  33,4 III
Magnificate 
interl.|  et o vos mansueti
interl.|  cui hoc demonstrative dixisse non sufficit
interl.|  non mansuetis irascitur
marg.|  MAGNIFICATE  DOMINUM. Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit unde vocat alios magnificate ut invitatos traheret dicit que inde bona sibi. Exquisivi Dominum.
Dominum mecum \ et exaltemus 
interl.|  CASSIODORUS. non est arta res omnibus sufficit
nomen eius in idipsum. 
interl.|  id est in unum
interl.|  CASSIODORUS. ab omnibus unum fiat
Numérotation du verset  33,5 IV
Exquisivi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. intus munda conscientia
Dominum 
interl.|  ipsum non aliud
et exaudivit me \ 
interl.|  qui non auditur non ipsum quesivit
et ex omnibus tribulationibus meis 
interl.|  quia post mundum cor festat tribulatio
interl.|  cum mortale hoc induet incorruptionem
marg.|  EX  OMNIBUS. Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quesivit.
eripuit me. 
interl.|  id est in futuro eripiet
Numérotation du verset  33,6 V
Accedite 
interl.|  hortatur alios dicens quod ipse probavit
interl.|  ad imperfectos dicet venite et in fide timorem Domini discite
marg.|  ACCEDITE. CASSIODORUS. Iam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi magnificate et si in primis iniocundum accedite vel magnificate et quo ordine. Ecce accedite per fidem.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Accedite fide inherendo et duobus pedibus gemine caritatis currendo.
marg.|  CASSIODORUS. Premissis laudibus ad communionem hortatur.
ad eum et illuminamini \ 
interl.|  percipiendo illum non sitis ceci
et facies vestre 
interl.|  mentes
interl.|  post lumen
non confundentur. 
interl.|  ut eorum qui retro abierunt dicentes durus est sermo
Numérotation du verset  33,7 VI
Iste pauper 
interl.|  David Christus Ecclesia
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dives non auditur sed hoc modo potest fieri auditio
marg.|  PAUPER. CASSIODORUS. Iste spiritalis hic est qui accedit et illuminatur nec erubescet quia quando clamat liberatur ab omnibus angustiis seculi in obitu dum iam transit ad Deum.
marg.|  NON  CONFUNDENTUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quidquid hic fiat iusto non erubescit quia semper superior apud Deum superbus vero in adversis erubescit quia ad Deum non accessit.
clamavit 
interl.|  decepti erubescunt vos impetrabitis
et Dominus exaudivit eum \ et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum. 
interl.|  quomodo

de D30 Rusch Ps-G ] ex Ps-G (L D) Ω cum Ps-R
Numérotation du verset  33,8 VII
Immittet angelus Domini 
interl.|  Christus
marg.|  IMMITTET  ANGELUS. Accedite et sicut iste pauper clamavit et exauditus et eodem modo immittet angelus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Immittet angelus . Alii interpretes sic transtulerunt :   Circumdat angelus Domini in gyro timentes eum . Angelus de celo vel homo qui est minister voluntatis Dei.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mendosi codices habent immittet angelum Dominus .

Ps-H
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 33, 9), tract. 2 § 11, CCSL 38, p. 290.23-25 : “Aliqui mendosi codices [= Ps-R] : immitet angelum Dominus in circuitu timentium eum”.

Immittet Ps-G ( plerique codd. edd. ) Rusch cum Ps-R ] Immittit Ps-G (I Q* U ΨB) D30 ΩS cum Ps-MozX, vallauit Ps-G (R), vallabit restit. Edmaior. | angelum Dominus Ps-G (L ΦV Ψ) cum Ps-R
in circuitu 
interl.|  ut proteget ne prosternantur
timentium 
interl.|  pure
eum \ et eripiet eos. 
interl.|  in futuro
interl.|  et
Numérotation du verset  33,9 IX
Gustate 
interl.|  non solum accedite ut credatis sed etiam
marg.|  GUSTATE. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Gustate carnem et sanguinem Christi.
et 
interl.|  et sic
videte 
interl.|  intelligite
interl.|  si hoc non intelligis regnat in te Achis id est ignorantia et abiit a te David
quoniam suavis 
interl.|  quasi gustate et sperate quia
marg.|  SUAVIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et dulcis quia est vita sumenti pellens omnes molestias in futuro id est sperate per hoc vitam eternam.
marg.|  CASSIODORUS. Et quia Deus est vita caro quam sibi univit est vivificatrix.
est Dominus \ beatus vir 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia eum habet qui est omne bonum
qui sperat in eo. 
interl.|  miser qui in se
Numérotation du verset  33,10 X
Timete 
interl.|  ut qui stat videat ne cadet
Dominum omnes 
marg.|  OMNES. CASSIODORUS. Nullus licet bene meritus ab hoc desistet non securitatem presumat.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. multi enim deserunt Deum ne inopes fiant
non est inopia 
interl.|  temporalium
interl.|  veri boni
interl.|  spiritalis
marg.|  QUONIAM  NON  EST  INOPIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pascebat Dominus contemnentem se et deseret timentem. Promittit auem non superflua sed necessaria.
marg.|  NON  EST  INOPIA quia etiam in presenti habent quantum exigit natura.
timentibus eum. 
interl.|  CASSIODORUS. alii aliquo indigent sed non sui quibus ait. Querite regnum Dei et hec omnia adiicientur vobis
interl.|  sed
Numérotation du verset  33,11 XI
Divites 
interl.|  seculi
interl.|  superbi
eguerunt 
interl.|  ne putes hoc dictum de terrenis que nullius pretii sunt sed de spiritalibus
interl.|  etiam pene temporali aliquando egent
marg.|  EGUERUNT. CASSIODORUS. Quia fidem non habent.
et esurierunt\ 
marg.|  ESURIERUNT quia corpore Domini non satiantur quid enim habent qui Deum non habent.
marg.|  CASSIODORUS. Vel divites eguerunt id est carebunt summo bono licet esuriant id est desiderent. Sed toto studio querentes sine imminutione habebunt bonum quod est omne bonum.
inquirentes autem 
interl.|  tamen dote nature
Dominum 
interl.|  non aliud
non minuentur omni bono
interl.|  quia in Domino omnia
interl.|  scilicet quod est omne

bono] +diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  33,12 XII
Venite 
interl.|  ut autem sciatis timere
filii 
interl.|  fide
marg.|  VENITE  FILII. Diapsalmus tractatis Ecclesie sacramentis admonet eos qui extra sunt qui prima rudimenta fidei capiunt ne nomen timoris horreatur addit docebo vos filios timorem Domini ut rem utilem.
marg.|  CASSIODORUS. Iam et incipientes monet a quibus abstineant.
audite me \
interl.|  dicentes
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. discite a me
timorem Domini 
interl.|  qui est « initium sapientie »

Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 : « Initium sapientie timor Domini ».
docebo vos. 
Numérotation du verset  33,13 XIII
Quis est homo 
interl.|  quasi discite timorem quia in hoc est vita
qui vult vitam \
interl.|  eternam
interl.|  et qui
diligit dies videre bonos ? 
interl.|  qui numquam sunt in hoc seculo
marg.|  DIES  VIDERE  BONOS. Quod omnes fatentur se velle.

diligit dies videre Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch ] cupit videre dies Ps-G (R C I) cum Ps-R
Numérotation du verset  33,14 XIV
Prohibe 
interl.|  qui vult diligit videre <dies> bonos timeat timor enim linguam coercet
marg.|  PROHIBE. CASSIODORUS. Nota quod prius cohiberi linguam dicit quam cum loqui volumus ante commovemus labia que mox sequuntur lingue motum.
marg.|  CASSIODORUS. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere.
linguam tuam 
interl.|  mors et vita in manibus lingue
a malo \
interl.|  omni ne loquaris aperte
et labia tua ne loquantur dolum. 
interl.|  ne mala aperte ne bona dolose
Numérotation du verset  33,15 XV
Diverte a malo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nulli noceas facto et quia hoc non sufficit subdit
interl.|  ceperat enim omnis aberrare
interl.|  destrue vitia in te
marg.|  DIVERTE. CASSIODORUS. Hoc culpam vitat.
et fac bonum \
interl.|  edifica virtutes
marg.|  FAC  BONUM hoc laudem meretur.
interl.|  et sic
inquire pacem 
interl.|  Deum ipsum
interl.|  Spiritui tuo cum carne
marg.|  INQUIRE  PACEM quia hic numquam pax iusto cum corpore suo semper pugna cum vitiis ideo precipit pacem semper queri et si hic plene haberi non possit et persequere fugientem. Aliter in futuro non capietur.
et persequere 
interl.|  quia hic non habebis
interl.|  persevera inquirendo
eam. 
interl.|  quo precessit in celum
interl.|  quia
Numérotation du verset  33,16 XVI
Oculi Domini 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. respectus misericordie Dei
marg.|  OCULI  DOMINI. CASSIODORUS. De retributionibus bonorum et malorum ne in periculis iustus aliqua dubietate mollescat.
marg.|  Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas quia oculi.
super iustos \
interl.|  et si ut medicus secat et urit. Sed hoc non facit ut sanet et parcat ineternum
et aures eius 
interl.|  ut quod petunt det scilicet gratiam pro gratia
in preces eorum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed nec malus putet se nesciri quia
marg.|  IN  PRECES. CASSIODORUS. Celeritas audiendi cum in ipsis auditor habitat.

preces Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch ] precem Ps-G (F) ΦRGV ΩM
Numérotation du verset  33,17 XVII
Vultus autem Domini super facientes mala \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non tamen eos respicit misericorditer sed

Vultus autem] Facies Ps-G
ut perdat de terra 
interl.|  viventium
memoriam eorum. 
marg.|  MEMORIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut nec mentio id est intercessio fiat pro eis inter bonos adeo placet eis iustitia Dei unde chaos firmatum est inter nos et vos ut boni non possint ad eos conscendere compassione scilicet aliqua propter confusionem peccatorum que admiserunt.
Numérotation du verset  33,18 XVIII
Clamaverunt 
interl.|  vere oculi super iustos quia
interl.|  pro liberatione sua
iusti 
interl.|  Abr0aham et ceteri
et Dominus 
exaudivit eos \ 
interl.|  in sua resurrectione
interl.|  sic quod liberavit dando patientiam

eos Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R F I)
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 
interl.|  saltem spiritaliter
interl.|  vel corporaliter ut tres pueros in camino ignis
interl.|  quando captivam duxit captivitatem
Numérotation du verset  33,19 XIX
Iuxta 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Altus est Dominus sed vitinatur humili et non erigenti se
est Dominus his qui tribulato sunt corde \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non omnibus tribulatis corpore
interl.|  qui terunt duritiam cordis
marg.|  IUXTA  EST  DOMINUS. Liberavit nam pronus est ad hoc quia iuxta est vel est allusio ad clamorem.
et humiles spiritu 
interl.|  non verbis
salvabit. 
Numérotation du verset  33,20 XX
Multe tribulationes 
interl.|  non ut nihil patiantur
iustorum \
interl.|  pauciores iniquorum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui non patitur non est iustus
marg.|  MULTE  TRIBULATIONES. Sicut et in nova testamento iuxta est et salvabit quod necesse est quia multe tribulationes.
marg.|  CASSIODORUS. Multe a diabolo ab invidis hominibus et a se.
interl.|  sed
et de omnibus his liberabit10  eos Dominus11 
interl.|  vel liberavit
interl.|  potens liberator
interl.|  in futuro
marg.|  LIBERAVIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non corporaliter sed dando eis patientiam vel liberavit spiritaliter.

10  omnibus his D30 Rusch Ps-G ] inv. Ed1455 Ed1530 cum Ps-R | liberabit Ps-G (M Q² W ΦP U ΩJ V D edd. ) ΩS] liberavit D30 Ps-G 11  Dominus Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G
Numérotation du verset  33,21 XXI
Custodit Dominus12  omnia ossa eorum \
interl.|  interim
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. firmamenta fidei id est patientiam
interl.|  ut nec in agno confringebatur
marg.|  OSSA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Virtutes. Et   unum etc. ut nec patientia pereat.

12  C. Dominus Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch ] inv Ps-G
unum ex his non conteretur. 
interl.|  ut de agno dicitur os non frangetis ex eo
interl.|  sed
Numérotation du verset  33,22 XXII
Mors peccatorum 
interl.|  ad ultima semper respicientes temporalia contemnunt
pessima \
interl.|  quia rapit ad gehennam
marg.|  PESSIMA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non modo mala et si in divitiis et odoribus et lamentis hominum finiatur tamen pessima est quia in peccatis ad infernum trahit.
et qui oderunt iustum 
interl.|  quia vita iniqua
marg.|  QUI  ODERUNT quorum ? non omnium quia peccatores sed qui oderunt iustum qui iustificat id est Christum per quem qui non reconciliatur perit sed redimet animas secundum quas est mors pessima.
delinquent. 
interl.|  contra custodem
Numérotation du verset  33,23 XXIII
Redimet 
interl.|  pretio mortis
Dominus 
interl.|  autem
animas servorum 
interl.|  non libertorum
suorum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iste est modus humane iustitie ut quia sine peccato non est homo in hoc non delinquant id rst in hoc mortale caveant dum id est quia sperant in eo in quo est remissio peccatorum
et non delinquent omnes qui sperant in eo13 

13  delinquent D30 Rusch ] derelinquet Ps-G (R* L) cum Ps-R | eo Ps-G (I M W K ΦP ΨB V D) D30 Ω Rusch edd. ] eum Ps-G Cor2




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 33), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_2.xml&chapitre=26_2_33)