initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_2. Psalmi 26-37*>

Psalmus 35

Numérotation du verset  35,1 
In finem servo Domini 
interl.| interl.| qui omnia bona Deo mala sibi tribuit||
interl.| interl.| usquequaque obedienti||
marg.| marg.| IN FINEM  SERVO. CASSIODORUS. Agit hic de errore quorumdam dicentium omnia peccata esse ex vitio nature et creationis nostre bona vero ex libero arbitrio. Quod destruit dicens mala omnia esse a nobis bona ex misericordia Dei. Quasi dicunt se delinquere vel fato vel constellatione vel neccesitate providentie sed potius dixit in seipso id est deliberavit nihil impulit ut delinquat id ad quod creatus est per hoc iniustus. Et sic patet quod non est timor Dei actu ante eum qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos quia dolus id est quia carni obedit non Deo cum ratio aliud insinuet quod videat Deus etsi non alius vel quod videt ipse iniustus a Deo scit ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines.||
psalmus David
CASSIODORUS. Primo asserit mala esse ex homine.||
servo Rusch Ps-R Ps-G] sermo D30 cum Ps-G (U) Ps-Moz | psalmus] om. Ps-G D30 | David] + doctrinam piissime conversationis D30
Numérotation du verset  35,2 I
Dixit 
interl.| interl.| deliberavit||
iniustus 
interl.| interl.| gens iniquorum||
marg.| marg.| DIXIT  INIUSTUS. CASSIODORUS. Duo sunt genera peccantium quia vel infirmitate carnis non possunt sequi iussa legis. Vel blasphemi qui libere peccant quasi Deus non curet hoc unde est dixit etc.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. descriptio iniqui viri.||
ut delinquat 
interl.| interl.| ut libere peccet||
interl.| interl.| Deum non curat||
interl.| interl.| vel ut non delincatum||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. proposuit in se ubi homo non videt ubi si Deus videt non curat quia non est timor Dei ante oculos etc. homines timet ne publice profiteatur iniquitatem||
in semetipso \ 
interl.| interl.| apud se||
interl.| interl.| non in publico||
interl.| interl.| unde hoc ei||
non est timor Dei 
interl.| interl.| quasi Deus non curet||
marg.| marg.| NON  EST  TIMOR. CASSIODORUS. Quia dolus noluit studere legi quasi per ignorantiam excusetur.||
ante oculos eius. 
interl.| interl.| quia avertit||
Numérotation du verset  35,3 II
Quoniam dolose egit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non nescit ibi Deum videre||
marg.| marg.| QUONIAM  DOLOSE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Multi inquirunt iniquitates suas sed cum dolo nolentes vere invenire et odire qui cum eas agnoscunt non dimittunt eas sed defendunt quod si sincere quererent invenirent et odirent latet ergo illos sed volentes contra se faciunt nolentes intelligere nec excusantur de ignorantia.||
in conspectu eius \
interl.| interl.| Dei scilicet||
interl.| interl.| cuius timor non est ante oculos||
ut inveniatur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est ut inveniret iniquitatem et odisset||
interl.| interl.| sed noluit invenire||
iniquitas eius ad odium. 
Numérotation du verset  35,4 III
Verba oris eius iniquitas 
marg.| marg.| VERBA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ostendit iniquitatem per partes verba sunt iniqua et dolosa id est vel aperte mala vel si bona cum dolo cogitatio quoque cum posset esse bona de bonis est de iniquis et hoc est noluit intelligere non nego posse sed nolle ut bene ageret. In cubili id est in corde in quo sibi complacent opera mala et hoc est astitit omni vie cum studio et mora invenit quidem et scivit esse mala sed tamen non odivit||
et dolus \ noluit intelligere 
interl.| interl.| CASSIODORUS. imprudentie aliquando venia voluntati male semper pena||
marg.| marg.| NOLUIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non quod non potuit perniciosius agit contra se ipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quedam que et si volunt non intelligere homines possunt ut in principio erat Verbum etc. Ut tamen bene agerent intelligere possunt.||
ut bene ageret. 
interl.| interl.| quod potuit et si non illud in principio erat Verbum etc.||
Numérotation du verset  35,5 IV
Iniquitatem 
interl.| interl.| potius||
interl.| interl.| hoc est quod supra in seipso||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in quo si mundum quiesceret||
marg.| marg.| IN CUBILI  SUO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est corde ubi precipit Dominus orare clauso hostio ut nihil extrinsecum a Domino petamus quod si petimus ostium patet turba malorum cogitationum videt. Si extra est tumultus vel in cubili sit quies que erit si sit ibi bona coniunx sapientia Dei quid si ibi. mala uxor sit nec ibi est quies et ita nusquam. Tria enim sunt que hominem in cubili vel domo quiescere non sinunt. Fumus carnis scilicet concupiscentia. Stillicidium peccata que aliunde profluunt. Mala coniunx sapientia scilicet carnis que est inimica Deo.||
astitit 
interl.| interl.| perseveranter||

astitit] adstetit Ps-G
omni vie 
interl.| interl.| pronus fuit iniqua operari||
non bone \ malitiam autem 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui non potest ea carere penitus debet vel odisse quam Deus odit ut mente serviat legi Dei||
interl.| interl.| summa mali||
non odivit. 
interl.| interl.| sed dilexit||
interl.| interl.| ad cumulum nequitie||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  35,6 V
Domine in celo misericordia tua \
interl.| interl.| est||
marg.| marg.| DOMINE IN  CELO. CASSIODORUS. Bona ex Deo per misericordiam quasi mala sunt ex homine sed bona ex misericordia. O Domine in his qui celum sunt id est arcana scientes est misericordia tua et quod ipsi sunt nubes est a te.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iudicia tua quod horum misereris hos excecas nulli sunt penitus scrutabilia tamen utrosque salvas hos corporaliter tantum illos et spiritaliter in quo magna misericordia.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel in celo id est misericordia quam sanctis das celestis est non terrena ut ista que communis est bonis et malis. Sed quomodo homo agnosceret celestem nisi Deus ei nuntiaret nuntiat vero missa veritate sua usque ad nubes id est predicatores per quos tonatDeus nuntiando coruscat miraculis pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes quos prius sol luce vestit que post de eis et si non ab eis ad infima vallium descendit ministri enim sunt doctrine sed Deus illuminat.||
et veritas tua 
interl.| interl.| CASSIODORUS. et veritatem tuam per nubes hominibus prestas||
usque 
interl.| interl.| venit||
ad nubes. 
interl.| interl.| doctores||
interl.| interl.| qui sunt iusti qui ut nubes volant. Et quasi columbe ad fenestras suas||
interl.| interl.| mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem||
Numérotation du verset  35,7 VI
Iustitia tua 
interl.| interl.| CASSIODORUS. et iusti montibus comparantur||
sicut montes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est montes implentur iustitia per iustitiam fiunt montes per iudicis profundi in peccatis hi multi montes pauci||
Dei \
interl.| interl.| non seculi||
iudicia tua abyssus multa. 
interl.| interl.| iudicia sunt incomprehensibilia quia homines rationales iumenta irrationales||
Numérotation du verset  35,VII 
Homines 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui utrosque fecit utrosque temporaliter salvat quia et temporalia a Deo||
et iumenta 
interl.| interl.| qui hoc amant cum iumentis||
interl.| interl.| carnales||
marg.| marg.| HOMINES ET  IUMENTA. Etiam temporalia a Deo esse ostendit.||
salvabis Domine \
interl.| interl.| temporaliter||
Numérotation du verset  35,8 
quemadmodum multiplicasti 
interl.| interl.| salvabis sicut multiplicasti||
misericordiam tuam Deus.
Numérotation du verset  35,VIII 
Filii autem hominum \ 
interl.| interl.| sed preter iumenta||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ibi homines secundum Adam hic filii hominum secundum Christum tamen aliquando filii hominum generaliter homines||
marg.| marg.| FILII  AUTEM  HOMINUM. Homines temporalia cum bestiis sperant sed sancti misericordiam celestem||
in tegmine alarum tuarum 
interl.| interl.| CASSIODORUS. ad similitudinem avis in protectione veteris et novi testamenti||
sperabunt. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. futura bona cum illi presentibus gaudeant hi sperant misericordiam que in celo est per nubes annuntiata||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  35,9 VIII
Inebriabuntur ab ubertate domus tue \
interl.| interl.| presentis vel future||
marg.| marg.| INEBRIABUNTUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non potest res exprimi sed per hoc similitudinem innuit ut pleni mentem perdant ne suos iam agnoscant patres filios ceterosque amicos. Vel tunc in re ebrii qui modo sperant.||
et torrente 
interl.| interl.| Spiritu Sancto||
marg.| marg.| TORRENTE. Quod impetus erit gratie et misericordie ad inebriandos.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Torrente. Non ut transitoria sit beatitudo sed copiosa. Vel voluntas tua in homine omnia rumpit obstacula. Vel sapientia Christi torrens quia subita et rapida.||
voluptatis tue 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. delectationis||

voluptatis Ps-G (M ΦRGV U² ΩJ² ΨB V D edd.) D30 Ω] voluntatis Ps-G (R C) ; cf. Ps-G 26, 4 (בְּנֹעַם τερπνότητα) et Ps-H 118 ubi, pro uno eodemque verbo hebr. (שַׁעֲשֻׁעָי), nunc delectatio (v. 77, 92) nunc voluntas (v. 24, 143, 174) habetur, in LXX vero meditatio (με Λ έτη).
potabis eos. 
Numérotation du verset  35,10 IX
Quoniam 
interl.| interl.| potuerunt inebriari sed vitali poculo quod fluit in vitam #eternam||
apud te est fons vite \
interl.| interl.| Christus||
marg.| marg.| QUONIAM  APUD. CASSIODORUS. Apud te Christus est fons id est initium omnis boni et in tuo lumine quia per eius predicationem videmus lumen Patris et Spiritus Sancti et ideo pretende ut in hoc seculo tutius eatur.||

est D30] om. Ps-G
et in lumine tuo 
interl.| interl.| per Christum Patrem||

et D30] om. Ps-G
videbimus lumen. 
interl.| interl.| quod idem est||
interl.| interl.| idem qui fons est et lumen quia satiat et illuminat||
Numérotation du verset  35,11 X
Pretende 
interl.| interl.| interim autem||
misericordiam tuam scientibus 
interl.| interl.| CASSIODORUS. recte credentibus||
interl.| interl.| quia bona a te mala a se||
te \ et iustitiam tuam 
interl.| interl.| vite||
his 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui se dirigunt ad voluntatem Dei non eam curvant ad se ut in omnibus laudent||
qui recto sunt corde. 
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  35,12 XI
Non veniat mihi 
interl.| interl.| hoc est quod ab occultismeis munda me||
pes superbie \
interl.| interl.| si superbus es cito te movet operatio male suadentis||
et manus peccatoris 
interl.| interl.| diaboli||
non moveat me. 
interl.| interl.| et ab alienis parce servo tuo||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nam et mala que a nobis vel a diabolo amovet Deus||
Numérotation du verset  35,13 XII
ceciderunt 
interl.| interl.| de alto||
interl.| interl.| quia in pede superbie quia non sicut Deum glorificaverunt||
qui operantur 
interl.| interl.| tradidit illos Deus in desideria cordis eorum||
interl.| interl.| adhuc diabolus et homo||
iniquitatem \ expulsi sunt 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. a paradiso||
interl.| interl.| diabolus primo et post homo||
nec potuerunt stare. 
interl.| interl.| vi sua||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 35), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_2.xml&chapitre=26_2_35)