initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 46

Numérotation du verset  46,1 
In finem filiis Chore psalmus David
interl.|  pro conversis gentibus dirigendis in finem

1 finem] + pro Ps-G D30 | David] om. Ps-G , vox apostolorum est D30
Numérotation du verset  46,2 I
Omnes gentes 
interl.|  non modo Iudei
marg.|  OMNES  GENTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi et si insultant pueri dicentes calve calve vos omnes gentes ad quas transivit gratia.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Gentes ad quas transivit gratia et quos in priori psalmus ad fidem vocavit invitat ad laudem.
plaudite manibus \
interl.|  gaudete
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. bonis operibus
iubilate Deo 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Concorditer manus et lingua illa operetur hec confiteatur
in voce exultationis. 
Numérotation du verset  46,3 II
Quoniam 
interl.|  he sunt cause iubilandi et plaudendi
interl.|  hic quem irriserunt
Dominus excelsus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ascendendo celum qui prius despicabilis
marg.|  EXCELSUS. Hieronymus HIERONYMUS. Potens quod vult.
terribilis \ rex magnus 
interl.|  quia suos regit
marg.|  TERRIBILIS. Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. quia iudicaturus in potestate.
super omnem terram. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non tantum Iudeos
interl.|  ideo etiam plaudite quia
Numérotation du verset  46,4 III
Subiecit populos 
interl.|  gentium
nobis \
interl.|  apostolis qui de Iudea
marg.|  SUBIECIT  POPULOS  NOBIS. CASSIODORUS. Hoc hominibus fidelibus convenit quibus omnes extrinseci subiecti sunt vel sibi subiecit nobis associandos populos Iudeos.
marg.|  NOBIS. CASSIODORUS. Universali scilicet Ecclesie hoc dicere omnibus convenit fidelibus quibus extrinseci subiecti sunt.
et gentes sub pedibus nostris. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. passi a suis honorantur a gentibus
interl.|  predicatione nostra
marg.|  SUB  PEDIBUS  NOSTRIS. CASSIODORUS. Per pedes predicatores accipe quibus populi subiecti sunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sub pedibus sic est exaltata Ecclesia ut nondum credentes sub pedibus habeat.
Numérotation du verset  46,5 IV
interl.|  non merito sed gratia dicit Ecclesia
nobis 
interl.|  dare
interl.|  et si ad Iudeos venit
marg.|  ELEGIT  NOBIS etc. Vel in persona apostolorum. Elegit nobis dare hereditatem suam multorum populorum ut colamus eam gladio predicationis corda eorum ferientes et malitiam destruentes.
hereditatem 
interl.|  vitam eternam
interl.|  ut colamus
marg.|  HEREDITATEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Celestis hereditas pulchritudo est christiani populi in qua speciosus erit fulgens ut sol qui nunc est abiectus.
suam \
interl.|  quam
speciem 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pulchritudinem
marg.|  SPECIEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est similes Iacob vel signatos per Iacob qui terrena dant pro celestibus ut Iacob fecit quod fuit gratia Dei quia eum dilexit Esau reprobato.
Iacob 
interl.|  posterioris populi
quem
interl.|  Iacob
interl.|  vel quam scilicet speciem

quem] quam Ps-G
dilexit.
interl.|  nobis subiecit quia
Numérotation du verset  46,6 V
Ascendit Deus 
interl.|  Christus
marg.|  ASCENDIT. CASSIODORUS. Diapsalma. Ascensio et regnum Dei describitur unde instanter monet psallere.

Ascendit] praem. diapsalma Ps-G
in iubilo \ et Dominus in voce tube. 
interl.|  CASSIODORUS. ut mundus firmius crederet quod tales precones confirmarent
marg.|  IN  IUBILO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Gaudium admirantium apostolorum non poterat exponi ubi fuit vox tube id est angelorum manifesta clamantium viri Galilei quid statis aspicientes etc. Est enim iubilus ineffabile gaudium quod nec taceri potest nec exprimi valet.
interl.|  Ergo :

Cf. Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 46), CCSL 97, p. 423.91-92 : « Hic iesus qui assumptus est a uobis sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in caelum; ut mundus firmius crederet quod talibus praeconibus insonaret ».

et] om. Ps-G
Numérotation du verset  46,7 VI
Psallite 
marg.|  PSALLITE. CASSIODORUS. Operibus laudate valde est salutare quod tam crebro repetitur quia Deus est qui creat et rex creata gubernans.
Deo nostro 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quem ut hominem irriserunt alieni sed est Deus
psallite \ psallite regi nostro 
interl.|  Christo
psallite. 
interl.|  assidue
Numérotation du verset  46,8 VII
Quoniam rex omnis terre 
interl.|  CASSIODORUS. iam omnis quia ab omni agnoscitur
marg.|  OMNIS. CASSIODORUS. Non ut Iupiter Crete, Mars Thracie.
Deus \ psallite sapienter. 
marg.|  SAPIENTER. Docet quomodo sit psallendum olim sine sensu psallebant dum lapides colerent.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nemo sapienter facit quod non intelligit.
Numérotation du verset  46,9 §VIII 
Regnabit
interl.|  vel : regnavit
interl.|  CASSIODORUS. quasi qui humilem contemnunt potestati succumbant
marg.|  REGNABIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Modo impleta est hec prophetia Deus sedet super sedes sancta.

regnabit] regnavit Ps-G
Deus 
interl.|  qui olim super unam
super gentes \
interl.|  omnes
Deus sedet 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad dexteram Patris regnans per secula

sedet] sedit Ps-G
super sedem sanctam suam. 
interl.|  celos angelos vel iustas animas
marg.|  SEDES  SANCTA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Throni virtutes et sancti.
interl.|  quomodo regnabit
Numérotation du verset  46,10 IX
Principes populorum 
interl.|  etiam
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnium non unius tantum
marg.|  PRINCIPES  POPULORUM. CASSIODORUS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo quia expulsis Iudeis gentes in filios Abrahe succedunt habentes promissionem quia Iudei superbierunt.
marg.|  HIERONYMUS. CASSIODORUS. Vel dii fortes apostoli scilicet quos neque mors neque vita separabit a caritate Christi. Elevati miraculis et doctrina.
congregati sunt cum Deo 
interl.|  id est in Christo qui est Deus Abrahe
Abraham \
interl.|  qui habet filios de lapidibus
quoniam Dei fortes terre 
interl.|  id est Iudei presumentes de terra
vehementer elevati sunt. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est valde superbierunt. Quasi fracti sunt rami ut humilis oleaster inseratur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 46), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_46)