initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 47

Numérotation du verset  47,1 
Psalmus vel laus cantici 
interl.|  vel filiorum
marg.|  PSALMUS  VEL  LAUS  CANTICI etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Primo die fecit Deus lucem et discrevit a tenebris. Sic dominico die Christum suscitavit et a mortalitate discrevit. Secundo die firmamentum id est Ecclesiam fecit corpus capiti que est firmata post Christi resurrectionem supra firmam petram a qua dimoveri non potest de qua hic cantatur filiis   Chore .
marg.|  CASSIODORUS. De fundatione civitatis quam commendative describit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Commendat civitatem et dominum civitatis ut omnes eum amplificent. Quinque modis commendat civitatem scilicet : A dignitate conditoris A situ Ab amplitudine A benignitate regis A stabilitate eterna.

1 Psalmus… cantici] Canticum psalmi filiis Ps-G , Psalmus cantici filiis Chore secunda sabbati figura Ecclesie Hierusalem futurae (!) D30
Chore secunda sabbati. 
interl.|  qua factum est firmamentum id est celum id est agens de Ecclesia que post Christi resurrectionem est confirmata quam vocat civitatem
Numérotation du verset  47,2 I
Magnus Dominus 
interl.|  CASSIODORUS. quia omnia potenter facit
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui prius humilis
et laudabilis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia pulchre et mire fecit
nimis \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sine termino et fine
in civitate 
interl.|  ubi
interl.|  in malis enim blasphematur Deus
interl.|  non in Babylonia
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que est iu monte nec potest abscondi omnibus diffamata hic est mons qui crevit et implevit omnem terram ne autem putes non ubique esse addit fundatur
marg.|  IN  MONTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic est mons ille qui (ut ait Daniel) fuit parvus lapis precisus de monte sine manibus qui crevit in montem magnum postea et implevit omnem terram id est Christus de gente Iudeorum sine virili semine natus super quem fundata est Ecclesia.
Numérotation du verset  47,3 II
Fundatur 
interl.|  vel fundator
interl.|  que civitas
exultatione 
interl.|  vel exultationis
marg.|  FUNDATUR  EXULTATIONE. Hieronymus HIERONYMUS. Quasi que prius maledictionibus subiecta sterilitatis opprobrio dolebat nunc prole fecunda ubique exultat. Et commendatur hic ab amplitudine. Vel fundator exultationis universe etc. Quasi Dominus est magnus Dominus dico fundator exultationis universe terre cui concordat alia tanslatio. Alii sic transferunt dilatans exultationes universe terre ipse est Christus qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat.
universe terre \ mons Sion 
interl.|  duo parietes convenerunt in lapidem angularem qui fecit utraque unum ut esset unus pastor et unum ovile
interl.|  per patres ostendit quod dixerat

mons] montes Ps-G
latera aquilonis civitas regis magni. 
interl.|  id est Dei alii non magni
marg.|  MONS  SION  LATERA  AQUILONIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quicumque alicui herent latera eius dicuntur ita gentes diaboli latera per montem Sion Iudeos significat per latera aquilonis gentes que adherent diabolo qui per aquilonem ventum frigidum et durum significatur. Ipse namque ait ascendam in celum et ponam sedem meam ab aquilone etc. de quo : « Surge aquilo et veni auster ». Item : « Ab aquilone pandetur omne malum » etc.
Numérotation du verset  47,4 III
Deus 
interl.|  etiam
in domibus eius 
interl.|  quia iam plures
interl.|  vel gradibus
marg.|  IN  DOMIBUS. Vel in gradibus id est secundum gradus meritorum quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui.
cognoscetur : cum suscipiet eam. 
interl.|  sed hoc per gratiam suscipientis
interl.|  ut medicus
interl.|  in eterna beatitudine
marg.|  VEL  SUSCIPIET. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Lutandam et quid opus est quoniam reges contra sed videntes per fidem sic scilicet quod tam digna est hec civitas admirati sunt etc.

cognoscetur] cognoscitur Ps-G
Numérotation du verset  47,5 IV
Quoniam 
interl.|  a benignitate regis
interl.|  hec sunt latera aquilonis
ecce reges congregati sunt \
interl.|  ceteris fidelibus
convenerunt in unum. 
interl.|  non est locus hereticis per partes pravi dogmatis concisis #dicent ecce hic est ecce illic
interl.|  in lapidem angularem id est unitatem fidei et morum
marg.|  REGES. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Principes Iudeorum.
marg.|  CONGREGATI. Ab Herode scis citante locum nativitatis.
marg.|  CONVENERUNT concordite dicendo in Bethleem Iude secundum Scripturas.
Numérotation du verset  47,6 V
Ipsi 
interl.|  etiam sic scilicet per fidem
videntes 
interl.|  facti
marg.|  VIDENTES que in prophetis legerant.
sic 
interl.|  et
interl.|  scilicet videntes
admirati sunt \
interl.|  de gloria et miraculis Christi
conturbati sunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. post admirationem glorie et miraculorum Christi
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pro peccatis
commoti sunt \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad bona mutati
Numérotation du verset  47,7 
tremor 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pro conscientia delictorum
marg.|  ADMIRATI  SUNT de tanta gloria non leviter vel otiose  SED  CONTURBATI pro peccato et  COMMOTI ad fidem et tantus fuit pavor ut corpus tremet.
apprehendit eos.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. tantus erat pavor quod etiam corpore tremebant
Numérotation du verset  47,VI 
Ibi dolores 
interl.|  penitentie
marg.|  IBI  DOLORES prime videntes ita sed
ut parturientis \
interl.|  graves sed utiles
interl.|  CASSIODORUS. quia inde fructus provenit
interl.|  unde a timore tuo Domine concepimus et parturivimus spiritum salutis
interl.|  quomodo
Numérotation du verset  47,8 
in spiritu 
interl.|  per Spiritum Sanctum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in forti timore iudicaturi
vehementi 
marg.| in spiritu vehementi Herodis.
conteres 
interl.|  evertes superbiam gentium
naves Tharsis. 
interl.|  quia ita est ergo
marg.|  CONTERES  NAVES  THARSIS quia in Tharso Cilice que magos transposuisse in patriam suam credebantur confracte sunt ab Herode. Decursis omnibus concludit ergo.
Numérotation du verset  47,9 VII
Sicut audivimus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in promissionibus propheticis. Sicut est illud adorabunt eum omnes gentes etc. Et illud in semine tuo benedicentur omnes gentes
sic vidimus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in exhibitione
in civitate 
interl.|  omnes enim reges omnes gentes adorant Christum. Christus regnat in celo ad dexteram Patris
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui in hac civitate est audit ei videt qui extra est cecus est
interl.|  Ecclesia
marg.|  SICUT  AUDIVIMUS  IN  CIVITATE  DOMINI  VIRTUTUM. quia ibi custodes angelos deputat. Repetit :  IN  CIVITATE  DEI  NOSTRI id est catholica Ecclesia ne sibi hoc nomen conventus hereticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis addit :
Deus 
interl.|  ipse
fundavit eam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne ergo timeas nequando cadat firmamentum
in eternum. 
interl.|  stabiliter
marg.|  DEUS  FUNDAVIT  EAM  INETERNUM non ad horam ut prius tabernaculum Moysi.
marg.|  THARSIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cilicia regio a Tharso metropoli Tharsis dicitur. Vel Tharsis est Carthago que navibus floruit ad mercandum quibus superbia gentium signatur que in incertis divitiarum ut in flatibus venti confidit sed iam firma sedes in Sion non in mari.
marg.|  CONTERES. a similitudine naufragantium vel iuxta interpretationem nominis. Interpretatur enim Tharsis exploration gaudii.
marg.|  NAVES  THARSIS discursores in diversis experientiis, gaudia mundi explorantes.
interl.|  fundavit quia

eternum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  47,10 VIII
Suscepimus 
interl.|  fide
interl.|  nos grana inter paleas lilium inter spinas amica inter filias
marg.|  SUSCEPIMUS. CASSIODORUS. Agens gratias de adventu Christi monet de gradibus Ecclesie distribuendis per quos salvator possit agnosci.
interl.|  o
Deus misericordiam tuam \
interl.|  Filium
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non solum sacramenta sed etiam rem sacramentorum
in medio templi tui. 
interl.|  in medio palearum que per sacramenta quibus communicant populus Dei sunt et templum de quibus habentes formam pietatis virtutem vero abnegantes
interl.|  in communi populi tui
marg.|  IN  MEDIO  TEMPLI  TUI. Hierusalem gravius accusantur qui contemnunt eum qui in medio eroum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi qui secundum quod homo presentatus est in templo.
interl.|  et quia hoc est
Numérotation du verset  47,11 IX
Secundum nomen tuum Deus sic et laus tua 
interl.|  que non est nisi in sanctis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non desunt qui laudent per omnes terras
in fines terre \ iustitia plena est dextera tua. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. multi sunt iusti qui stabunt ad dexteram
interl.|  ad quam iusti
marg.|  DEXTERA. CASSIODORUS. Hac parte iusti locantur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Suscepimus Deus. Quo ordine fundata vel quod audivimus et vidimus.
marg.|  TEMPLI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est populi non suscipientis misericordiam qui multus ut nulla videantur esse grana sed tamen non nulla quia secundum nomen.
marg.|  SECUNDUM  NOMEN. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod ubique diffusum est quia nullus est et si nesciat cultum qui huic nomini non se subiiciat. Vel secundum nomen ergo id est sicut reverentia tui nominis dilatatur ita in Ecclesia que toto orbe diffusa est laus tibi datur quia dextera id est tua propitiatio iustificavit multos qui omnes laudant.
Numérotation du verset  47,12 X
Letetur 
interl.|  unde
marg.|  LETETUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et si laborent iusti inter spinas tamen exaltentur quia non errat Deus in iudicando sed discernet omnia grana a paleis. Concrete nati discrete iuvant non temere modo iudicent eorum est modo colligere Dei est separare.
mons Sion 
interl.|  Iudea que primos radios accepit fidei
marg.|  MONS  SION. CASSIODORUS. Ecclesia que est in speculatione populi.
et exultent filie Iudee 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gentes a Iuda id est ab apostolis genite per confessionem
interl.|  confessionis
marg.|  FILIE  IUDE. Sancte femine per Iudam gens earum ostenditur que est propter Christum qui de Iuda et he exultent ut in utroque sexu Ecclesia sit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Causa letitie iudicia futura ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt letentur vos qui extra.

et] om. Ps-G
propter iudicia tua Domine. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quibus cecitas contigit in Israel ut plenitudo gentium intraret
Numérotation du verset  47,13 XI
Circumdate 
interl.|  et o vos gentes
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vos autem reprobi in quorum medio suscipitur misericordia circumdate non scandalis sed caritate bonos
marg.|  CIRCUMDATE honores exhibendo.
Sion 
interl.|  electos
et complectimini eam 
interl.|  brachiis caritatis
marg.|  COMPLECTIMINI. Caritate.
narrate in turribus eius. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. predicate laudes eius in altitudine munitionum eius
marg.|  NARRATE  IN  TURRIBUS. CASSIODORUS. Predicate aliis in concordia apostolorum. In hac civitate bene sunt turres apostolorum munitiones contra hereticos et altitudines unde exteris est loquendum ut possint audire ne per letitiam remissi lentescant.
Numérotation du verset  47,14 XII
Ponite corda vestra 
interl.|  non modo ora
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ita ut habeatis formam pietatis et veritatem eius negetis
in virtute eius \
marg.|  VIRTUTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Virtus civitatis caritas est quam nihil vincit unde Salomon dilectio fortis est ut mors.
marg.|  CASSIODORUS. In virtute Ecclesie monet ponere corda.
et distribuite 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. habita caritate non temere iudicabitis videbitis non obesse malos bonis
domos  
interl.|  vel gradus
marg.|  DISTRIBUITE  GRADUS id est officia distincta ordinatione disponite presbyteros diaconos ut per eos magnalia narrentur in altera progenie id est populo christiano qui est secundus ab hebreo quem primum Dominus elegit.

domos] domus Ps-G
eius ut enarretis in progenie altera 
interl.|  hoc solum

progenie altera] progeniem alteram Ps-G
Numérotation du verset  47,15 XIII
Quoniam hic 
interl.|  CASSIODORUS. Christus presens in terris visus et cum hominibus conversatus
est Deus 
interl.|  et si in homine latet
marg.|  QUONIAM  HIC  EST hoc est quod narrendum est brevis sententia sed que omnia concludit. Ineternum contra illos qui temporales homines deos faciebant.
marg.|  DISTRIBUITE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est distinguite domum a domibus que habet formam tantum et que cum forma pietatem nolite confudere quasi unum sint vel domos circumcisionis et preputii ut Paulus eat in gentes alii in circumcisionem. Dispensationem quidem diviserunt sed caritatem iunxerunt hoc magis convenit unde subdit ut sic o predicatores enarretis usque ad posteros.
Deus noster in eternum 
interl.|  non ad tempus ut falsi dii
et in seculum seculi \ et ipse 
interl.|  quia Deus protegit ne moriamur quia rex regit ne cadamus

et] om. Ps-G
reget nos in secula. 
interl.|  sine fine




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 47), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_47)