initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 56

Numérotation du verset  56,1 
In finem ne disperdas 
interl.|  vel corrumpas

1 Codd. : ω1 Rusch Ps-G
David 
interl.|  Christum
interl.|  negando Christum esse regem quod tituli inscriptio affirmabat
interl.|  mutata secundum voluntatem Iudeorum
cum fugeret 
interl.|  quia fugit
a facie Saul 
interl.|  id est Iudeorum cognitione
in speluncam
interl.|  id est cum in carne vel sepulcro tectus nesciretur
marg.|  IN  FINEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus ne tu Pilate vel tu quicumque corrumpas David etc. negando regem quia tectus carne fugit a cognitione Iudeorum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nullus titulus inscriptus est David quem vellet Saul corrumpere sed Christo qui de David natus est quem populus Iudeorum corrumpere voluit sed quia per Spiritum Sanctum scriptum erat ne corrumpas ait Pilatus quod scripsi scripsi. Cuius spelunca caro vel sepulcrum accipitur ubi latuit Christus incognitus Iudeis.

speluncam Ps-GJ V D) Rusch Ed1530 Clementina ] spelunca Ps-G D30 Ω
Numérotation du verset  56,2 I
Miserere mei Deus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc Christus Patri dicit ex nostro docens orare qui cum Patre miseretur nostri
marg.|  MISERERE  MEI. CASSIODORUS. Propheta in persona Domini quia in eo Dominus quasi inter mala exclamat et predicit liberationem.
marg.|  CASSIODORUS. Christus secundum quod homo orat de passione ita humilis ut unus de fidelibus clamare putetur.
miserere mei \
interl.|  CASSIODORUS. repetitio periculum ostendit magnum
quoniam 
interl.|  CASSIODORUS. causa quare debeat obtinere
in te confidit anima mea. 
Numérotation du verset  56,II 
Et in umbra alarum tuarum 
interl.|  munimine materne pietatis
marg.|  ET  IN  UMBRA. CASSIODORUS. Vox corporis adiungitur capiti et loquens in persona membrorum et sua quomodo possit liberari dicit.
sperabo \
interl.|  hoc et in membris iugiter facit
donec transeat iniquitas. 
interl.|  quod in fine penitus complebitur in membris usque in finem namque seculi neque iniquitas deerit premens neque iustitiam patiens
Numérotation du verset  56,3 III
Clamabo 
interl.|  sperabo non otiosus immo
ad Deum 
interl.|  quia
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si impios quesivit quomodo clamantes non audiet
altissimum \ Deum qui benefecit mihi ? 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. expertus sum per hoc quia et ante benefecit mihi quod etiam clamantem audiet
interl.|  ita benefecit quod
Numérotation du verset  56,4 IV
Misit de celo 
marg.|  MISIT  VERBUM. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. De occulta essentia sua de secreta cognitione angelorum vel misit #auxilium et per hoc liberavit exaltando dedit in opprobrium dispersos ubique et maxime dum viderent eius resurrectionem adorari quem putabant se extinxisse.
marg.|  MISIT  DE  CELO. Hieronymus HIERONYMUS. Diapsalmus. iam declarat quid misit et de quibus eripuit et loquitur in persona membrorum.
et liberavit 
interl.|  suscitavit
marg.|  LIBERAVIT. Hieronymus HIERONYMUS. Quia iam misit Verbum certum est quasi iam sit qui liberavit id est liberabit et dedit id est dabit in opprobrium conculcantes me.
me \ dedit in opprobrium 
interl.|  dispersos ubique
conculcantes me. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui mortuo insultaverunt

me ω1] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  56,V 
Misit Deus 
interl.|  quid autem misit ?
marg.|  MISIT  DEUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Verbum in quo misericorditer egit in quo et promissiones implevit.
misericordiam suam 
interl.|  Christum qui pro nobis compatitur
marg.|   misericordiam quia ex misericordia pro nobis mortuus est.
et veritatem suam+ 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. quia retribuit secundum merita
marg.|  VERITATEM quia ut predixit surrexit ad iustificandos nos.
marg.|  MISERICORDIAM  ET  VERITATEM. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Utraque enim in eo continetur. Si enim sola fuisset misericordia licentia esset nobis peccandi. Di sola veritas non potuisset homo sustinere.
Numérotation du verset  56,5 
et eripuit 
interl.|  ad hoc misit
animam meam 
interl.|  ecce ipse se resuscitavit
de medio catulorum leonum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. populi a principibus seducti
dormivi 
interl.|  quid enim passus
interl.|  ecce
conturbatus. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non me turbato in ratione sed illis turbantibus sua opinione
marg.|  DORMIVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. alta quiete facile excitandus.  CONTURBATUS passione.  DORMIVI David non dormivit in spelunca sed Christus in morte.
marg.|  CASSIODORUS. Conturbatus secundum carnem passionis memoria et angustia ; unde « Tristis est anima mea etc. et cepit Iesus tedere et pavere » etc.
Numérotation du verset  56,VI 
Filii hominum 
interl.|  qui turbaverunt
interl.|  non se excusent Iudei si manus inermes os armatum
interl.|  quod esse deberent
marg.|  FILII  HOMINUM. Rectus ordo est filii hominum laqueos paraverunt. Sed interserit qualiter turbaverint.
dentes eorum 
interl.|  irrisiones
arma 
interl.|  ad consilia
et sagitte \
interl.|  ad verba
interl.|  dum clamant crucifige
marg.|  LINGUA. CASSIODORUS. Voces ille ‘crucifige crucifige’ et huiusmodi, citam fecerunt mortem ut   gladius acutus .

Cf. Io. 19, 6 .
Numérotation du verset  56,6 VII
Exaltare super celos Deus \ et in omnem terram gloria tua. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut sic gloria tua ubique extendatur quod modo completum est
marg.|  EXALTARE. CASSIODORUS. Ex persona prophete visis iniuriis visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Iudei gaudens exclamat homo in cruce.  EXALTARE. Deus super celos ut iudicet in terra Iudeos.
marg.|  EXALTARE. Superiora Dominus propheta quidem sed in persona Domini quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta Dominus per eum loquitur qui ei dictat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. EXALTARE. Verba Christi. Sed o Pater fac in me quod altus videaris super angelos id est fac me resurgere et ascendere unde etiam omnes habitatores te glorificabunt. Vel verba prophete exalta ut qui pendes in cruce in maiestate regnare cognoscaris non enim quantum ad se sed quantum ad homines exaltatur. Super celos quoniam sedet ad dexteram Patris et angelos habet subtus et omnem terram quia totus mundus ei subiectus est.
Numérotation du verset  56,7 VIII
Laqueum 
interl.|  quasi latentem
paraverunt pedibus meis \
marg.|  LAQUEUM  PARAVERUNT. Interposit exaltatione ceptam narrationem exequitur.
marg.|  PEDES. CASSIODORUS. Domini sunt increpationes malorum et promissiones fidelium quibus dolos paraverunt ut de adultera. Incurvaverunt dum eis compatiens sterilis est ab eis.
et incurvaverunt animam meam. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. voluerunt quasi de celo ad inferiora deprimere
Numérotation du verset  56,IX 
Foderunt 
interl.|  laqueum paraverunt sed non me nesciente
ante faciem meam 
interl.|  quia sciebat totum quod moliebantur
marg.|  ANTE  FACIEM. CASSIODORUS. Dum in os eius dixerunt reus est mortis.
foveam \
interl.|  CASSIODORUS. sententiam mortis inclamantes
et inciderunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et hoc agendo non mihi sed sibi nocuerunt
in eam.  
interl.|  in confossa id est cauteriata et obscura conscientia cecati

eam ω1] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  56,8 X
Paratum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ille parat foveam ego cor ad tolerendum. Ille in ea incidit ego cantabo
marg.|  PARATUM CASSIODORUS. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit cantabo.
cor meum 
interl.|  o
Deus+ 
interl.|  sed
paratum 
interl.|  repetit ad confirmationem
interl.|  quasi multum
interl.|  CASSIODORUS. ad agenda gratia et quomodo subdit
cor meum \ cantabo et psalmum dicam Domino
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. verbis gratias agam et operibus que duo predicte geminationi reddidit quia ad utrumque paratus

Domino] om. Ps-G
Numérotation du verset  56,9 XI
Exsurge 
interl.|  aggratulando carnem alloquitur dicens
gloria mea+ exsurge psalterium 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. caro divina operans
et cithara \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. caro humana patiens
marg.|  EXSURGE  PSALTERIUM  ET  CITHARA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Una caro Christi surrexit et cum ea duo organa surrexerunt. In psalterio de superiori corda sonum acceperunt. In   cithara de inferiori. In carne Christi duo genera sunt factorum miracula et passiones et hec surrexerunt quia utraque predicantur in gentibus surrexit ergo psalterium et   cithara et confitetur Domino.
marg.|  GLORIA  MEA. CASSIODORUS. Et ideo o caro que es causa glorie mee. Exsurge potenter quasi ad miraculum faciendum congratulatio quia certus unde idem affirmando repetit.   Exsurge dico quia certus sum et de hora quia   exsurgam diluculo .
exsurgam 
interl.|  vel <exsurge>
diluculo. 
interl.|  hora resurrectionis Christi hec est
interl.|  et sic
Numérotation du verset  56,10 X
Confitebor tibi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in membris
in populis Domine \ et psalmum 
interl.|  celestem actum persolvam tibi

et ω1 Rusch ] om. Ps-G
dicam tibi in gentibus. 
interl.|  inter gentes
Numérotation du verset  56,11 XI
Quoniam magnificata est 
interl.|  CASSIODORUS. causa confessionis et psalmi quia humanitas Filii ad celos perducta est nubes prophete qui impleti imbre spiritus alios compluunt doctrinis
usque ad celos 
interl.|  angelos
marg.|  AD  CELOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui supra nubes ubi sedes angelorum nubes inferius id est homines predicatores qui adhuc in caliginosa carne qui habent lumen in se sed occultum unde coruscant de quibus Dominus tonat et pluit. Magis ergo pertinet veritas ad celos quia angeli sine caligine vident speciem veritatis nec ibi opus est misericordia ubi non est miseria. Et ad nubes misericordia sed et veritas que prepollet in angelis descendit ad homines nec ea fraudavit nos ad quos ipsa veritas carne oporta venit et si angeli non egent misericordia dum tamen miseri per misericordiam in resurrectione angelis similes fient usque ad celos misericordia ascendit. Agentes ergo gratias dicamus cum eo qui supra dixit : Exaltare.
misericordia tua \ et usque ad nubes 
interl.|  homines predicatores
veritas tua. 
interl.|  ideo
interl.|  CASSIODORUS. iterat fidem nostram confirmans
Numérotation du verset  56,12 XII
Exaltare super celos Deus \ et super omnem {t. 2 : Erfurt, f. 262rb ; facsim., p. 523b} [Rusch, f.  262rb ] terram gloria tua. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 56), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_56)