initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 59

Numérotation du verset  59,1 
interl.|  Psalmus dirigens
In finem 
interl.|  id est Christum
pro 
interl.|  id est : de
his qui 
marg.|  IN  FINEM  PRO  HIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.] In historiis non legitur quod David converterit Ioab vel quod in huiusmodi vastationibus aliquid succenderit sed superficie historie relicta sicut in plerisque aliis fit ad spiritalem. ] Dirigimur intelligentiam que ex nominum interpretationibus sumitur. Interpretatur enim   Mesopotamia elevate vocatio,   Syria sublimis,   Sobal vana vetustas,   Ioab inimicus,   Edom terrenus his omnibus figurantur elati magnitudine terrene vanitatis quos omnes Christus igne caritatis quem in terra dignatus est mittere accendit et convertit inimicum in fugam, hominem ad fidem, terrenos ut vivant celestes.

Cf. ad sensum Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 59, 1), CCSL 39, p. 754.34-43 : « Legimus haec in libris regnorum, istos omnes quos nominauit, debellatos esse a dauid, id est mesopotamiam syriae, et syriam sobal, ioab, edom. facta sunt ista, et quemadmodum facta sunt ita ibi conscripta sunt, ita leguntur : legat qui uult. uerumtamen sicut solet propheticus spiritus in psalmorum titulis recedere aliquantulum ab expressione rerum gestarum, et aliquid dicere quod in historia non inuenitur, et hinc potius admonere, non propter cognoscendas res gestas esse huiusmodi titulos inscriptos, sed propter futura praefiguranda ». Cf. ad sensum   Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 59, 2), CCSL 39, p. 755.30-756.50.
commutabuntur 
interl.|  de veteri vita in novam
in tituli inscriptione 
interl.|  suscepta per fidem
interl.|  in regnum Christi
ipsi David 
interl.|  Christo ut ei vivant
in doctrinam 
interl.|  eius transeuntes
Numérotation du verset  59,2 
cum succendit 
interl.|  non historialiter sed spiritaliter igne scilicet Dei
Mesopotamiam Syrie
interl.|  vel : Syriam
et Syriam Sobal et convertit Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia
interl.|  id est omnes de quattuor mundi partibus ad fidem Sancte Trinitatis per apostolicam doctrinam vocatos in humilitate sapienti et discreta
marg.|  IN  DOCTRINAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.]   Mutantur in doctrinam  : oportet enim in eius   doctrinam transire eum qui vult titulum eius habere sed quomodo nos mutaret nisi ignem in terram mitteret. ]   Mesopotamia : elevata vocatio totus mundus vocatione elevatus. S  yria  : sublimis sed incensa humiliatur ut melius exaltetur. ]   Ioab : inimicus. Convertitur ; si diabolus est : in fugam ; si homo ad fidem. ]   Sobal  : “vana vestustas” in vite novitatem.   Edom . Terrenam vitam in celestem.
marg.|  ET  PERCUSSIT  EDOM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum per percussit Edom gladio spiritus id est verbo percussit   duodecim millia in vallem Salinarum. Duodecim millia perfectus numerus est cui deputatur numerus apostolorum qui de quattuor mundi partibus ad Trinitatem. Vocantur ergo per   duodecim millia totus mundus percussus est. « Vallis est humilitas ». « Saline saporem sapientie significant » quia multi vane humiliantur pro terrenis passionibus. Passi sunt et heretici. Sed bonum est sapienter humiliari, id est pro Domino.
marg.|  Docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad eterna.

Cf. Lc. 12, 49 : « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? » ut ref. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.
Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 59, 2), CCSL 39, p. 755.11-24 : « Bene mutantur in huius tituli inscriptionem.   mutantur autem, sicut sequitur :   in doctrinam . cum enim dixisset : pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem, addidit : ipsi dauid in doctrinam; id est, mutantur non sibi, sed ipsi dauid, et   mutantur in doctrinam . non enim ita rex christus, quasi saeculo regnaturus, cum aperte dixerit : regnum meum non est de hoc mundo. ergo in eius doctrinam transeamus, si uolumus in conscriptionem tituli commutari, non nobis, sed ipsi dauid, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. quando ergo nos mutaret christus, nisi fecisset quod dixit : ignem ueni mittere in mundum? si ergo christus uenit mittere in mundum ignem, utique salubriter atque utiliter; non quomodo missurus est mundum in ignem ». Ibid., p. 755.29-32 : «   Mesopotamiam dicunt interpretari eleuatam uocationem. iam totus mundus uocatione eleuatus est.   syria interpretatur sublimis. sed illa quae erat sublimis, incensa est et humilata; et quemadmodum humilata est quae fuerat exaltata, sic exaltetur quae fuerat humilata ». p. 755.34-37 : «   sobal interpretatur uana uetustas. gratias christo qui eam succendit. quando uetera uirgulta succenduntur, uirecta succedunt; et alacrius et uberius et uiridius noua nascuntur, cum ea ignis in uetustorum succensione praecesserit. non ergo timeatur ignis christi ». Ibid., p. 755.40-756.43 : «   ioab interpretatur inimicus. conuersus est inimicus; quod uis intellege. si conuersus in fugam, diabolus est; si conuersus ad fidem, christianus est ».
Cf. ad sensum Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 59, 2), CCSL 39, p. 756.46-82.

pro Ps-G (C M W ΦP ΩJ K V D) D30 ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ps-G | commutabuntur D30 ΩS Rusch ] immutabuntur Ps-G | inscriptione D30 ] inscriptionis Ps-G , inscriptionem Clementina | ipsi Ps-G (V D) ΩS Rusch Ed1530 Clementina ΩS Rusch cum Ps-α] om. Ps-G D30 | doctrinam] doctrina Ps-G D30 | Mesopotamiam Syrie D30 Rusch ] Syriam Mesopotamiam Ps-G | Sobal D30 Rusch ] Soba Ps-G | Edom in valle D30 Rusch ] vallem Ps-G | duodecim Ps-G D30 Rusch ] viginti ΩS | millia] + Vox apostolorum D30 2Rg. (2Sm.) 8.
passionibus] coniec., passi. Ps-G
Numérotation du verset  59,3 I
interl.|  Vox percussorum in melius mutatorum :
interl.|  o
Deus repulisti 
interl.|  a malis
marg.|  DEUS  REPULISTI. CASSIODORUS. Primo referuntur percussiones facte pro eternis penis vitandis.
nos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui mali eramus
et destruxisti nos \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. male edificatos ut erigeres
iratus es 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non misereris nisi irasceris ira est vetustati ut pereat misericordia innovat hominem interiorem et si exterior corrumpitur
et misertus es nobis. 
Numérotation du verset  59,4 II
Commovisti terram 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vibrato gladio spiritus cum dixisti penitemini et credite evangelio appropinquabit enim regnum celorum
et conturbasti eam \
interl.|  conscientia peccatorum accusante

conturbasti] turbasti Ps-G
sana contritiones eius \
interl.|  passionem et mortem
marg.|   repulisti (CASSIODORUS.) in Adam   et destruxisti ab #immortalitate  quia iratus es pro peccatis et tamen   misertus per Filium sic quod   commovisti ab errore   et turbasti penitentia ut ergo cepisti perfice sana.
marg.|  DESTRUXISTI. Ut erigeres in bonum edificium male edificatos. Hec est civitas trinomia prius Iebus dicta postea Salem inde Hierusalem. Iebus conculcata. Salem pax. Hierusalem visio pacis interpretatur prius enim in nobis conculcantur vitia inde in pace iustitia edificium bonorum operum construit deinde ad visionem pacis ineffabilis rapiemur. Hec tria notantur hic per destruxisti misertus es et sana unde Dominus : « Ecce hodie et cras demonia eicio et sanitates perficio et die tertia consummor ». Hi sunt Pascha Pentecostes et Scenophegia ; et hi sunt tres dies dominice passionis : penitentia, iustitia, gloria.

Lc. 13, 32
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non est digna sanari nisi commota sit
Numérotation du verset  59,5 III
Ostendisti 
interl.|  sana quia
populo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui et si mutatus non mox eternus
tuo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam tuo postquam vicisti
marg.|  OSTENDISTI  POPULO  TUO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mutato enim homine in melius sequitur quod alibi dicitur in libro Iesu filii Sirach fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et prepara animam ad temptationem prior labor est peccata vincere ut mutueris. Secundus pro eo quod mutatus es ferre adversa usque in finem.
dura \ potasti nos vino compunctionis. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non est peremptio perdens sed medicina urens
interl.|  illo in quo non est luxuria sed compunctio
marg.|  DURA. CASSIODORUS. Id est temporis miserias que nobis per caritatem sunt delectabiles et per infirmitatem carnis graves.
marg.|  VINO. Id est tribulatione qua purgae patiens ut vulnus vino. Vino spiritali unde non vitia sed compunctio.
interl.|  quare hoc
Numérotation du verset  59,6 IV
Dedisti metuentibus te significationem \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. per presentes tribulationes significasti fugere ab ira eterna
marg.|  DEDISTI  SIGNIFICATIONE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Per hoc significasti futura ut fugiant ab impugnatione future vindicte. Vel significatio vexillum crucis quod pro signo nobis datur ut sequamur passiones Christi quia et si socii passionis simul et resurrectionis erimus vel significationem Scripturas sacras.
ut fugiant 
interl.|  quia si hic tam aspere punit quid in futuro
a facie arcus. 
interl.|  iudicii
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. extensus arcus minatur sed nondum ferit quia iudicium nos terret sed nondum damnat
marg.|  ARCUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quanto plus retro tenditur tanto impetuosius sagitta in priora fertur id est quantomagis differtur iudicium tanto gravius venturum est.
Numérotation du verset  59, V 
Et liberentur 
interl.|   et  :   ut in futuro
interl.|  ab erumnis seculi
marg.|  UT  LIBERENTUR. CASSIODORUS. Diapsalmus. De liberatione quam precatur et affirmatur pro qua grate sunt percussiones.

Et] diapsalma Ut Ps-G
dilecti tui \
Numérotation du verset  59,7 
salvum fac dextera tua 
interl.|  in destram tuam collocando ubi vera salus
marg.|  DEXTERA  TUA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut stemus ad dexteram ubi vera et eterna salus de temporali salute fiat sicut vis saporem habet de valle salinarum qui eterna petit de his semper auditur iustus de terrenis non nisi utiliter.
et exaudi me. 
Numérotation du verset  59,8 VI
Deus locutus est 
interl.|  quia iam peto quod dare vis et necesse est hoc quia Deus
marg.|  DEUS  LOCUTUS  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi hac fiducia oro quia Deus in Christo promisit qui ? Letabor faciam quod letitie mihi cedat sic quia   partibor .
marg.|   Deus locutus quia Deus   locutus est fiet istud quod ego   letabor. N on verba Dei dicit sed que consequenter eveniunt. Vox est Ecclesie   letabor .
in sancto 
interl.|  id est in Christo promisit scilicet dixit sancto unde salus
suo \
interl.|  unde
letabor et partibor 
interl.|  vel dividam
Sichimam 
marg.|  SICHIMA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Interpretatur humeri id est onus Christi quod pro viribus singulis distribuit.   Sichima locus est ubi Iacob rediens a Laban fecit tabernacula propter oves et armenta et vocavit Sochoth id est tabernacula ubi et abscondit idola que habebat de Syria ubi diu peregrinatus fuerat. Secundum historiam ergo significat gentes que divise quia non omnium est fides. Secundum interpretationem dividuntur humeri id est onera ut alios peccata gravent alii iugum Christi ferant.

Sichimam] scrips. , Sicchimam Rusch , Sicima Ps-G
et convallem tabernaculorum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ideo humiliter militantes quia tabernacula militantium sunt
marg.|  CONVALLEM  TABERNACULORUM propter oves Iacob significat Iudeos qui etiam dividuntur quia alii credunt alii non id est de Iudeis habebo non paucos.
metibor. 
interl.|  cum mensura predestinatorum
Numérotation du verset  59,9 VII
Meus est Galaad 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. acervus testimonii in martyribus quando inter opprobria christiani nominis Christum constanter confitentur
et meus est Manasses \
interl.|  oblitus prioris confusionis scilicet quia iam honor est christianum nomen unde apostolus : non enim erubesco evangelium
marg.|  MANASSES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel Manasses omnis ille qui oblitus prioris vite in anteriora cum apostolos se extendit. Vel per Manasses intelligitur Ecclesia gentium que prius sterilis maledictioni et opprobrio subiacebat. Sed modo cum parit iam oblita est opprobriorum et ignominie. Unde Isaias : « Letare sterilis que non paris quia plures sunt filii deserte quam eius que habet virum ». « Confusionis adolescentie tue oblivisceris et opprobrii viduitatis tue non recordaberis ».

Is. 54, 1 : « Lauda, sterilis, que non paris ; decanta laudem, et hinni, que non pariebas : quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum, dicit Dominus ».
Is. 54, 4.
et 
interl.|  meus est
Ephraim fortitudo capitis mei.

Ephraim ΦR ΦG Ed1455 Clementina ] Ef(f)raim codd. Rusch Ps-G
Numérotation du verset  59,VIII 
Iuda rex meus \
interl.|  Christus unde Iuda te laudabunt fratres tui quo regente
marg.|  EPHRAIM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fructificatio et hec est fortitudo capitis id est Christi granum enim moriens virtutem in se habet ut fructum faceret.
Numérotation du verset  59,10 
Moab 
interl.|  id est abutens lege est
interl.|  quia insert tribulationem et hoc est
interl.|  quia facit plenius sperare non deficere
marg.|  MOAB  OLLA  SPEI  MEE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Filie male utentes patre genuerunt Moabitas sic qui male utitur lege generat mala opera ut qui bone bona a male utentibus autem lege oritur tribulatio Ecclesie hec est olla fervens ab aquilone id est diabolo sed Christo duce olla iniquitatis ardens facta est spei non consumptionis quia tribulatio operatur patientiam patientia probationem probatio vero spem facit cum caritas ardet contra ollam iniquitatis.
marg.|  CASSIODORUS. Moab olla spei mee. Vel per   Moab gentes intelliguntur per ollam refectio de gentibus vero quidam sunt conversi et hi usti sunt tribulatione. Alii non sunt conversi qui scilicet alios urunt tribulatione utrique vero scilicet urentes et usti sunt olla id est refectio Christi et Ecclesie quia de ustis consolatur de urentibus proficit. Et est sensus :   Moab, id est gentes scilicet vel urentes alios tribulatione, vel usti sunt   olla id est refectio   spei mee, unde spes mihi vite est.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Olla ; unde Ieremias : ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis. Et alibi, idem Ieremias, : « Ab aquilone pandetur omne malum » id est a diabolo qui dixit : « Ponam sedem meam ad aquilonem » etc. Ab illo ergo tribulationum   olla in Ecclesia ebullit.
interl.|  ‘’dixi letabor dividam’’ quia

Cf. Ps. 107, 8 .
Numérotation du verset  59,IX 
In Idumeam 
interl.|  que interpretatur terrena
extendam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et si ebulliat mundus scandalis tamen usque ad terrene vite homines
calciamentum meum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. evangelium quo munitur vita gradientium in mundo vel humanitas qua latuit deitas vel per calciamentum quod fit de corio mortui animalis passio Christi intelligitur.
interl.|  et sic
mihi alienigene 
interl.|  vocabo non plebem meam plebem meam
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. alienigene allophili qui ad genus meum non pertinent multi enim adorant Christum qui non sunt cum eo regnaturi id est ficti christiani
subditi sunt. 
Numérotation du verset  59,11 
Quis 
interl.|  nisi Deus
deducet te in civitatem 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gentes circumfusas Iudee medie

te] me Ps-G
munitam \
interl.|  vel circumstantie que alibi rota dicitur id est orbis terrarum unde vox tonitrui tui in rota
marg.|  CIVITATEM  MUNITAM. CASSIODORUS. Futuram Hierusalem. In Idumeam id est usque ad terrenos ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret.
quis deducet me usque in Idumeam. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut regnem in terrenis qui de me non sunt nec de me proficere volunt
Numérotation du verset  59,12 X
Nonne tu Deus 
interl.|  deduces
qui repulisti 
interl.|  quod et in principio dixit
interl.|  sinis tribulari
nos \ et non egredieris Deus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non contra eos apparebis qui dicunt ubi est Deus eorum ut olim patribus fecisti non ostendens potentiam tuam qualem ostendisti in David Moyse Iesu Nave quibus gentes cesserunt.
marg.|  NON  EGREDIERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed intus operabis et sic melius deduces quia sic videtur non pro temporali vita pugnare sed pro futura.
in virtutibus nostris. 
interl.|  ergo quia deduces
Numérotation du verset  59,13 XI
Da nobis auxilium 
interl.|  vel sic continua non egredieris sed nec curandum quia sic maius est auxilium Dei scilicet dum intus iuvat et ideo o Deus
de tribulatione \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. inde subveni unde putaris deserere hoc quero non salutem temporalem quia vana
et vana 
interl.|  que est vana vetustas scilicet Sobal de quo in titulo
salus hominis. 
interl.|  sed
Numérotation du verset  59,14 XII
In Deo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non in gladio non extra sed intus
faciemus virtutem \
interl.|  vincendo diabolum
marg.|  IN  DEO  FACIEMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia Deus erit exercitus et victoria nostra.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vox Ecclesie laborantis in terra quasi unius hominis sed tamen non unus qui a finibus terre clamat.
et ipse ad nihilum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. delendo de libro vite
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in nostra reputatione ut pro nihilo habeamus
deducet tribulantes nos. 
interl.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. et si nullius momenti sumus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 59), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_59)