initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 66

Numérotation du verset  66,1 
In finem 
interl.| interl.| Christum||
marg.| marg.| IN FINEM. CASSIODORUS. Post canticum resurrectionis deprecationem suam propheta subdit ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia in precedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum quod non possumus nisi ipse prior benedicat nos. Ideo hic precatur benedici dicens : Deus misereatur nostri etc.||
interl.| interl.| est||
in hymnis 
interl.| interl.| id est laudibus exhibitis vel exhibendis||
psalmus 
interl.| interl.| qui monet ad bene operandum||
interl.| interl.| dirigens||
cantici David.
interl.| interl.| quia est exultatio de benedictione||

Codd. : ( Ps. 66 ) D30 Rusch Ps-G| David] om. Ps-G, + Vox apostolorum propheta monet credentes D30
Numérotation du verset  66,2 I
Deus misereatur nostri 
interl.| interl.| CASSIODORUS. prius miseretur erranti post benedicit bonis augendo||
marg.| marg.| DEUS  MISEREATUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Prior est benedictio Dei que est quasi pluvia terram nostre mentis irrigans inde nos benedicimus eum quod quasi fructus est et in utroque nos crescimus non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam dominice benedictionis Deus misereatur nostri et benedicat nobis sed quia multi volunt benedici copia rerum prole et aliis huiusmodi que quidem a Deo sunt sed communia bonis et malis addit quod proprium est iustis illuminet etc. Et hec est benedictio dextere. Benedictio enim sinistre in temporalibus scilicet communis est bonis et malis. Si enim solis bonis daret hec putaret malus propter hec colendum esse Deum. Quod si solis malis daret timeret infirmus ad Deum converti ne hec deessent sibi quem nutrit pius agricola non subtrahendo ista dat ergo bonis ut consoletur intrantes dat et malis ut discant boni querere alia non communia malis tollit bonis ut probent se fortes. Tollit malis ut infirmus non timeat perdere que perdit et malus cui nihil remanet intus hic vero si perstat habet intus quo se consoletur. Iste ergo benedictionem dextere desiderans ait : illuminet id est ostendat vultum suum nobis. Vel vultum suum id est imaginem tuam quam impressisti nobis illumina sapientia ne sit in tenebris ut sciamus nos factos ad imaginem suam et si a nobis deformata est a te reformetur ut cognoscamus. In qua terra in omnibus gentibus quam viam salutare tuum et quia cognoscitur in gentibus Christus confiteantur etc.||
et benedicat nobis \ illuminet vultum suum 
interl.| interl.| non quod vultus eius sit sine lumine sed quod est reveletur super nos||
interl.| interl.| scilicet claritate Filii sui qui est vultus Patris||
marg.| marg.| BENEDICAT. CASSIODORUS. Benedicit creator creature multiplicando numero et merito. Benedicit creatura creatori eum corde voce et opere laudando et omne bonum quod habet ei ascribendo.||
super nos 
interl.| interl.| ut ab eo capiamus lucem||
et misereatur nostri.
interl.| interl.| misericordia incipit misericordia conservat||

nostri] + diapsalma praem. Ps-G
Numérotation du verset  66,3 II
Ut
interl.| interl.| ad hoc||
interl.| interl.| o Deus||
cognoscamus in terra 
interl.| interl.| in hac vita||
interl.| interl.| sicut in celo est||
viam 
interl.| interl.| Christum||
tuam \
interl.| interl.| que ad te ducit id est quo eamus et qua quod in tenebris non potest fieri||
in omnibus gentibus 
interl.| interl.| scilicet||
salutare tuum. 
interl.| interl.| id est Christum||
Numérotation du verset  66,4 III
Confiteantur tibi populi Deus \
interl.| interl.| cognoscamus et cum cognoverunt||
interl.| interl.| quia invenerunt viam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. se accusent te laudent||
marg.| marg.| CONFITEANTUR. CASSIODORUS. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et iudicio.||
confiteantur tibi populi omnes. 
interl.| interl.| non unius terre sed omnes ne dicatur Ecclesia non ubique diffusa||
Numérotation du verset  66,5 IV
Letentur 
interl.| interl.| et si confitentur||
interl.| interl.| quia hec confessio non ducit ad penam||
marg.| marg.| LETENTUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia iam confessi non timent futura iudicia quibus Christus est advocatus non iudex letentur.||
et exultent gentes +
interl.| interl.| quia bonus est cui confessio sit et confessos liberat superbos damnat||
quoniam iudicas 
interl.| interl.| in iudicio futuro||
populos in equitate \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et equitas illa non est timenda bonis quia modo dirigit illos||
et gentes in terra dirigis.

dirigis] diriges diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  66,6 V
Confiteantur tibi populi Deus +
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gaudens ergo repetit eadem que supra dixit in exhortando sed adiecit aliam rem de fructu terre et ideo frequentato verbo postulat nos benedici||
marg.| marg.| CONFITEANTUR  TIBI  POPULI  DEUS. CASSIODORUS. Eadem admonitio ad aliud tendens quia terra dedit fructum. Et si idem initium sensus tamen ad diversa tendit.||
confiteantur tibi populi omnes \
Numérotation du verset  66,7 
interl.| interl.| Ecclesia que prius spinas germinavit||
dedit 
interl.| interl.| confitendo||
fructum suum. 
interl.| interl.| opera||
interl.| interl.| tricesimum sexagesimum et centesimum||
marg.| marg.| TERRA  FRUCTUM. Hieronymus HIERONYMUS. Maria Christum et in hoc semine benedicat. Hec terra de nostro limo de nostro luto de Adam dedit florem primum qui ait ego flos campi et lilium convallium. Iste ergo flos fructus factus est ut illum ederemus ut carnem eius manducaremus. Iste ergo fructus est virgo de virgine Dominus de ancilla Deus ex homine Filius ex matre fructus de terra. Vel terra Christus homo dedit fructum suum reparationem benedictionem unde benedicat nos Deus etc.||
marg.| marg.| Terra dedit fructum Hierusalem primo iam dedit ubi datus Spiritus est sed non illa sola hoc debet immo benedicat etiam nos.||
Numérotation du verset  66,VI 
Benedicat nos 
interl.| interl.| terra dedit fructum suum sed non nisi per benedictionem ideo ut et nos fructum demus||
Deus 
interl.| interl.| Pater||
Deus +
interl.| interl.| Filius||
noster 
interl.| interl.| non gentium||
Numérotation du verset  66,8 
benedicat nos 
interl.| interl.| etiam atque etiam multiplicat||
Deus \
interl.| interl.| Spiritus Sanctus||
interl.| interl.| ad quid valet benedictio ad metum||
marg.| marg.| DEUS. Hieronymus HIERONYMUS. Ter Trinitas.||
et metuant eum
marg.| marg.| EUM. Unitas||
marg.| marg.| ET METUANT  EUM. CASSIODORUS. Metus inter beneficia postulatur ut credita caute custodiantur. Timor Dei incipit et consummat. Qui timere novit, amare non desinit.||
omnes fines terre. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia veniet iudex qui prius humilis agnoscamus humilem ut non expavescamus excelsum||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 66), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_66)