initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 79

Numérotation du verset  79,1 
Intellectus
interl.|  vel in finem

1 Intellectus] In finem Ps-G
pro his qui commutabuntur
interl.|  in melius ut iam sint generatio dirigens se in Christum
marg.|  INTELLECTUS  PRO  HIS etc.  COMMUTABUNTUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In melius ut iam non sint generatio que non direxit cor suum sed dirigens vel sicut agit de commutandis ita et de Iudeis qui se dirigunt per liberum arbitrium et per carnales observantias.
marg.|  Vel PRO  HIS  QUI  COMMUTABUNTUR  ET  PRO  ASSYRIIS. Id est pro convertendis et superbis. Et his scilicet convertendis est testimonium recte fidei his id est superbis est testimonium perfidie.
psalmus pro Assyriis
interl.|  qui ‘dirigentes’ interpretantur

pro Assyriis] om. Ps-G
testimonium Asaph
interl.|  illuminati
marg.|  ASAPH. Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea eius bonum testimonium de capite ipso et corpore eius rege et plebe pastore et grege.

psalmus... Asaph] inv. Ps-G | testimonium Rusch (Erfurt Graz )] testimounmi cacogr. Rusch ( facsim. ) | Intellectus... Asaph] Psalmus Asaph vox apostolorum post passionem Christi D30 tantum
Numérotation du verset  79,2 I
Qui regis Israel 
interl.|  desideratur et invocatur ut veniat
interl.|  o Deus Pater
interl.|  videntes te
marg.|  QUI  REGIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic loquitur Asaph illuminatus de adventu Christi qui convertit hominem et vineam de Egypto eductam solidat hoc est testimonium pro his qui immutantur.
marg.|  CASSIODORUS. Supra trepidus qui pro peccatis Synagoge orabat iam presumit et commutatis in melius testimonium dat hic psalmus Synagoge est testimonium de capite ipso et corpore eius.
marg.|  CASSIODORUS. Deprecatio primi adventus per quem fit reparatio generis humani.
marg.|  CASSIODORUS. Per actus diffinit. O Deus Fili. Qui regis spiritaliter Israel videntes te . Intende id est lumen pietatis super nos infunde ut a te simus clari qui per nos sumus tenebrosi.
intende \
interl.|  Filium mitte
qui deducis velut ovem
interl.|  alias : oves

velut ovem Hi Rusch cum Ps-R Hi D30 Ps-G (V D ΩS) Ed1455 Clementina ] tamquam oves ΩM D14 Ps-G
Ioseph. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ipsum, qui interpretatur augmentum ; et, mortuo grano, auctus est multum populus Dei et iunctus in angulo duobus parietibus.
marg.|  IOSEPH. CASSIODORUS. Fidelem populum ducis in caulas Dei ut oves ad pascua de quibus. Alias oves habeo que non sunt de hoc ovili et illos oportet me adducere ut fiat unum ovile et unus pastor propria singulis verba regitur Israel ducitur Ioseph id est devotus populus.
interl.|  intende ita

Cf. 3Rg. 6, 27.
Numérotation du verset  79,II 
interl.|  super illas potestates celorum in plenitudine scientie que est caritas
manifestare \
marg.|  MANIFESTARE. CASSIODORUS. Rogat ut qui in secreto maiestatis erat per incarnationem appareat coram Iudeis ut promissum erat faciens in eis has virtutes que his nominibus signantur   Ephraim Beniamin et Manasse .
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Manifestare coram. Angelis notus innotesce hominibus
Numérotation du verset  79,3 
coram 
interl.|  ut et nos simus plenitudo scientie quod potest esse per caritatem quam que est Deus qui scit quid nescit
Ephraim Beniamin et Manasse. 
marg.|  CORAM  EPHRAIM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est gente Iudeorum ubi he tribus scilicet coram fructificatione et filio dextere ut et nos simus plenitudo scientie per caritatem que Deus est. Et   coram Manasse id est oblito ut iam illi venias in mentem iuxta illud reminiscentur et convertentur universi fines terre.

Ephraim Ps-G (F ΦRGV D) Hi Ed1455 Clementina ] Effraim D14 D30 Ω Ps-G , + et Ps-G Ps-R
Numérotation du verset  79,III 
Excita potentiam tuam 
marg.|  EXCITA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Repetit quod oraverat. Ordo talis. Veni tu ipse in carnem. Et   excita potentiam tuam in resurrectione quia visus es infirmus in passione dum dicitur si filius Dei es descende de cruce. Quod presignatur est cum Iacob prevaluit angelo ipso quidem volente et tamen victus benedixit victorem sed et claudum fecit eundem claudicat quidem populus Iudeorum sed et ibi est benedictum genus apostolorum. Excita ergo id est crucifixus ex infirmitate resurge ex virtute.
marg.|  CASSIODORUS. Excita potentiam miraculorum olim factorum que sopita est donec res eorum et veritas appareat.

Excita] + Domine Rusch tantum
et veni \
interl.|  tu ipse
marg.|  VENI. Ut salvos facias nos. Ecce quando tam utilitatem novit incarnationis et ideo tam studiose precatur que enim vota hic sufficiunt petere Deum virtutum quem novit miracula in se facturum qui solus ab infidelibus liberat.
ut salvos facias nos. 
interl.|  quasi sic erimus salvi
Numérotation du verset  79,4 IV
Deus converte 
interl.|  aliter non convertimur nisi tu facias
nos \
interl.|  aversos a te
marg.|  CONVERTE distortos et conversis.
et ostende 
interl.|  fac scire
interl.|  vel illumina nube carnis opertam
interl.|  Filium qui est imago tua
faciem tuam et salvi erimus. 
marg.|  OSTENDE  FACIEM  TUAM quia conversos solet respicere.
Numérotation du verset  79,5 V
Domine Deus 
interl.|  conversis restat ira sed et hec finem habebit per Christum in secundo adventu
virtutum \
interl.|  celestium
interl.|  quibus nos socii futuri
quousque 
interl.|  ut iam non facias promissa
marg.|  QUOUSQUE hoc Asaph illo tempore dicebat quo venire petebat quod adhuc differebatur consilio Dei. Iratum dicit quia tardat. Ecce que pietas et desiderium petentis et ideo clamat quia sciebat differri. Enumerat que interim mala.
irasceris super orationem servi tui? 
interl.|  iam
interl.|  et si olim irascebaris super orationem inimici ne trascaris super orationem servi tui
Numérotation du verset  79,6 VI
Cibabis nos 
interl.|  tamdiu
marg.|  CIBABIS panis lacrimarum est vita doloribus plena sed et hic cibus dum non sic extinguimur sed erudimur. Addit quod et potus quia hec duo sunt quibus vivit omnis homo nam quod tempus a lacrimis vacuum quas tamen lacrimas das in mensura distributo modo. Unde fidelis Deus qui non patitur vos temptari super id quod potestis etc.
marg.|  FACIEM  TUAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi et tunc egrotavit Asaph non valens intueri velatum nube de qua dicitur : Ascendit Deus super nubem levem et intrabit vel ingredietur #Egyptum id est carnem immunem a peccato illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit et ita salvamur.
marg.|  QUOUSQUE  IRASCERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Transit ira a servo non ut non flagellet ut pater sed ne damnet et conversis enim durat ira sed corrigens flagellat enim omnem filium que recipit.
marg.|  CIBABIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Exponit hic passiones quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi et si optem Christi adventum tamen eo tempore multa passuri sumus quia cibabis.
pane lacrimarum \
interl.|  que tamen erunt ad perfectionem et ad correctionem non ad peremptionem
et potum 
interl.|  alia similitudine
dabis nobis in lacrimis in mensura. 
marg.|  IN  MENSURA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pro viribus tuis ut erudiaris non ut opprimaris unde fidelis Deus qui non patietur vos temptari supra quod potestis vel pro modo culpamur.
interl.|  exponit lacrimas
Numérotation du verset  79,7 VII
Posuisti nos in contradictionem 
interl.|  de Asaph electi sunt qui predicarent in gentibus Christum quibus contra dicebatur et inde cibati lacrimis
marg.|  POSUISTI. CASSIODORUS. Dum vicini qui de nobis sunt contra nos. Irrident inimici a quibus omnibus ut salvi simus Deus virtutum.
vicinis nostris \ et inimici nostri subsannaverunt 
interl.|  non modo contradixerunt
nos. 
interl.|  quasi colentes mortuum
Numérotation du verset  79,8 IX
Deus virtutum converte nos 
interl.|  sed licet tanta simus passuri. Non tamen ideo minus optamus eum
marg.|  DEUS  VIRTUTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Desiderantis mos est frequenter repetere que tantis per cibum orat.
interl.|  presentiam Christi
et salvi erimus. 
Numérotation du verset  79,9 X
Vineam de Egypto
marg.|  VINEAM. CASSIODORUS. De vinea quomodo incepta et perfecta.
marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vineam de Egypto . Quasi nos salvi erimus sed Iudeos quibus tot fecisti destrues quod non pro levi culpa sed quia adventum Christi non noverunt. Vel   salvi erimus quia ita presignasti.
marg.|  VINEAM  DE  EGYPTO sed quare destrues hoc de infidelibus.
marg.|  DE  EGYPTO. Ut illos de Egypto ita Ecclesiam de tenebris eiecit vitiorum gentes plantat in virtutibus et ducit per hoc desertum seculi.
transtulisti \
interl.|  in terram promissionis
eiecisti 
interl.|  de terra promissionis
gentes 
interl.|  Amorreos Iebuseos et alios
et 
interl.|  post
plantasti eam. 
interl.|  ut agricola
interl.|  vineam
Numérotation du verset  79,10 XI
Dux itineris fuisti 
interl.|  ut vinea orbem comprehenderet
interl.|  vel dux itineris in columna nubis et ignis
marg.|  CASSIODORUS. Vineam de Egypto per mysticas simulis que gesta sunt dicit vinea gens Iudeorum in typo Ecclesie que inter turbas umbratiles peccantium fruge sanctorum ornatur quasi vinea inter folia fructu et fossa et putata in tribulationibus plus crescunt que ita per orbem dilatata est.
marg.|  DUX dum ea ducit spiritali itinere.
marg.|  DUX  ITINERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel alia littera :   viam fecisti in conspectu eius id est Christum visibilem ei misisti qui dicit : « Ego sum via veritas et vita » et sic implevit modo vinea terram quod fit usque in finem dum quotidie aliqui convertuntur hoc de perfectione dictum est sed prima gens Iudea fuit vinea ista que regnavit usque ad mare quod ibi vicinum et usque ad flumen Iordanis trans Iordanem enim aliqui Iudeorum sed infra tota gens. Hoc ergo initium est vinee cui perfectio est quam predixerat ibi implevit terram per viam Christum. Et hoc est quod alibi dicitur : Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terre quod non gentes Iudeorum. Et non est altera sed eadem vinea inde Christus inde apostoli inde et alii iusti etsi aliqui rami fracti.

Io. 14, 6.
in conspectu eius 
interl.|  apparens eis visiblis carne assumpta
et plantasti radices eius 
interl.|  principes eorum
interl.|  prophetas apostolos et martyres
marg.|  RADICES. Prophetas apostolos martyres et alios de quibus palmites tendens mundum occupat et operit.
marg.|  RADICES. Martyres et alios firmos facit et implet orbem.
et implevit terram. 
Numérotation du verset  79,11 XII
Operuit montes 
interl.|  sed prius vinea que modo implevit terram operuit montes umbra
marg.|  OPERUIT. CASSIODORUS. Altitudo et latitudo vinee hic exponitur. Superna est vinea que et montes sublimiores vita et doctrina obumbrat et magnis crescere facit vites que arbores ascendunt arbusta nominantur per que minores in Ecclesia accipiuntur.
marg.|  CEDRI non superbi sed qui sunt Dei martyres sunt qui in Ecclesia alti sunt hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit.
marg.|  PROPAGINES. Filios regenerationis qui a flumine Iordane manaverunt quia ibi cepit regula baptismi.
umbra eius et arbusta eius cedros Dei. 
interl.|  crescendo ista vinea operuit omnes sanctos prophetas et patriarchas
marg.|  MONTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prophete quos operit umbra quia obscure locuti sunt in figuris sed post umbram venit res.
marg.|  UMBRA. Est circumcisio sabbatum et huiusmodi que et prophete locuti sunt.
marg.|  UMBRA id est cura et sollicitudo de eis operit maiores.
marg.|  ET  ARBUSTA id est eorum excrementa similiter operiunt cedros Dei id est doctores.
marg.|  CEDROS  DEI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia sunt cedri evertende superbi scilicet qui sunt cedri seculi sed non Dei.
interl.|  et
Numérotation du verset  79,12 XIII
Extendit 
interl.|  ab Hierusalem
palmites 
interl.|  a simili
suos 
interl.|  filios
usque ad mare \
interl.|  quod prope Iudeos typice omnium gentium
et usque ad flumen 
interl.|  Iordanis
propagines eius. 
interl.|  ergo
Numérotation du verset  79,13 XIV 
Ut quid destruxisti 
interl.|  inde quid accidit ei eversa est gens illa. Et hoc est destruxisti
marg.|  UT  QUID. Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio. Aper diabolus fortis et ferox de silva quia cogitationes eius agrestes et avie sunt sed tu Domine Deus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. UT  QUID. Quia superbia fuit adversus plantatorem et servos occidit ad se missos et tandem Filium heredem destructa est maceria et invenerunt eam gentes destructam et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph sed sine spe de dirigentibus enim cor iam loquitur.
maceriam eius \
interl.|  CASSIODORUS. munitionem que de solis lapidibus fit circa vineas
et vindemiant eam 
interl.|  spoliant diripiunt
omnes qui 
interl.|  gentes que idola colunt
pretergrediuntur viam. 
interl.|  CASSIODORUS. vel viam transeuntes sunt temporaliter damnantes
interl.|  legem vel Christum
Numérotation du verset  79,14 XV
Exterminavit eam 
interl.|  extra terminos patrie eiecit
aper 
interl.|  veniens
de silva \
interl.|  gentibus
interl.|  ipse est aper qui vastavit
et singularis ferus depastus est eam. 
interl.|  sed quo fructu hoc passi sumus ut sic sanemur et convertamur. Et hoc dicit orando
Numérotation du verset  79,15 XVI
Deus virtutum convertere \
interl.|  ab ira
marg.|  APER. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vespasianus fortis et sevus et contrarius Iudeis qui hoc aimal inter cetera habent immundum.
marg.|  SINGULARIS  FERUS. Titus qui reliquias terribili depastione consumpsit qui dicitur singularis id est superbus. Vel pro eodem accipitur aper et ferus scilicet romanus exercitus vel ita continua. Ita vastata est vinea sed ut reliquie salve sint.
marg.|  O DEUS  VIRTUTUM  CONVERTERE. In finem seculi supplices serenus aspice. Commutatis in melius hoc remedium precatur.
marg.|  ET  VIDE quibus peccatis laboret et pereat homo.
marg.|  SINGULARIS. CASSIODORUS. Dicit omnis superbus ‘ego sum ego sum et nemo alius’.
de celo 
interl.|  celorum
et vide 
interl.|  fac iam cognoscere te vel peccata sua

vide] + et Ps-G
visita vineam istam. 
interl.|  infirmam sana
Numérotation du verset  79,16 XVII
Et perfice eam quam plantavit 
interl.|  inchoavit
marg.|  ET  PERFICE  EAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non aliam institue sed hanc perfice in hac enim est semen Abrahe ibi est radix que portat oleastrum.
marg.|  PERFICE quia cecitas ex parte contigit in Israel ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salvus fieret.
inchoavit] inchoavir cacogr. Rusch
dextera tua \
interl.|  propitiatio tua
et super 
interl.|  sed ubi perfice
interl.|  perfice
filium hominis 
interl.|  qui solus est fundamentum

hominis D14 D30 Ps-G (V) Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] eras. D14 D30  ; om. Hi ω1 Ed1455 Ps-G
quem confirmasti tibi. 
interl.|  et sic erit quia
marg.|  SUPER  FILIUM. CASSIODORUS.   Super te fundatam et super filium hominis hic aperte Christus ostenditur qui de Maria natus.   Confirmasti cum dixit hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui ipsum audite in quo confirmatus est Christus apud homines.
Numérotation du verset  79,17 XVIII
Incensa igni 
interl.|  incendit amor uterque bonus scilicet et malus
marg.|  INCENSA mala que igne cupiditatis fiunt.
et suffossa \
marg.|  SUFFOSSA. Occulta dum aliis paratur insidiose foveat. Peribunt dum dicetur : ite in ignem eternum ut hec omnia impleantur.
marg.|  SUFFFOSSA que timor male iacens et hec sunt omnia peccata quia omnia fiunt propter cupiditatem vel timorem que non capit cupiditas vincit timor. Sic e contra amor Dei et timor eius ducit ad omne bonum amas ut bene tibi sit times ne male tibi sit hoc age in Deo non in seculo uterque amor incendit uterque timor humiliat de bono dicitur fodiam circa illam et mittam stercora. Fossa significat piam humilitatem timentis. Stercora utiles sordes penitentis. De igne autem boni amoris dicitur : Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat.
ab increpatione vultus tui 
interl.|  facies que delet peccata
interl.|  Filii tui
peribunt. 
interl.|  iam ante
Numérotation du verset  79,18 XIX
Fiat manus tua 
interl.|  operatio tua ad effectum promissa perducat
marg.|  FIAT  MANUS. CASSIODORUS. Grande sacramentum et munus Dei quia tamdiu salus Israel dubitari potuit donec Christus venit sed tunc completa est promissio nec ultra discedit ab eo Ecclesia sponso coniuncta. Dicit ergo  FIAT  MANUS operationem sancte incarnationis precatur.
marg.|  FIAT  MANUS  TUA. Id est operatio ad effectum promissa ducat.   Incensa id est peccata sed   incensa sunt que facit amens cupiditas.
super virum dextere tue \
interl.|  quasi quamdiu mali erimus ostendat se misericordia tua fac bene cum vinea tua demonstrata facie tua id est Verbo tuo super virum dextere tue id est Filium virginis
et10  super filium hominis quem confirmasti tibi. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi quamdiu increpas et accusas tuos fiat manus hoc fac et non discedimus

10  et Hi D14 D30 ω1 Ps-G ] om. Rusch tantum
Numérotation du verset  79,19 XX
Et non discedimus a te \ vivificabis nos 
interl.|  ut te non terrena amemus in quo prius mortui
marg.|  NON  DISCEDIMUS. CASSIODORUS. Ultra cum filium hominis. Vivificabis hec est utilitas ab eo.
et nomen tuum invocabimus. 
interl.|  id est te diligemus tu eris nobis totum
Numérotation du verset  79,20 XXI
Domine Deus 
interl.|  quod ut sit
interl.|  in quo cepi en eo finiam
virtutum converte nos \ et ostende faciem tuam et salvi erimus. 
marg.|  DOMINE  DEUS  VIRTUTUM. CASSIODORUS. Magna suavitas huius versiculi in quo regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos convertit et tunc non ante faciem ostendit id est lumine pietatis nos inspicit post quod nos tandem salvat. Hunc ergo propheta iterat quia per ipsum quisque breviter quod expedit implorat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 79), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_79)