initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 81

Numérotation du verset  81,1 
Psalmus Asaph 
interl.| interl.| fit||
interl.| interl.| Synagoge que hic redarguitur ut saltem nunc intelligat quod non ante||
marg.| marg.| PSALMUS  ASAPH. CASSIODORUS. Psalmus de duabus naturis in Christo in quo Christus vel propheta loquens exprobrat ipsi  Asaph id est Synagoge que Dominum corporaliter vidit et tamen eum non cognovit.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo nuntiat Deum stetisse et arguit contrarios. Stat homo discernit Deus.||

1 Codd. (Ps. 81) : D14 D30 Hi Δ Rusch Ps-G | Psalmus Asaph] In fine pro torcularibus domini Asaph D30
Numérotation du verset  81,I 
Deus 
interl.| interl.| factus homo||
stetit in synagoga deorum \
interl.| interl.| populis Iudeorum||
marg.| marg.| DEUS  STETIT. CASSIODORUS. Cuius non est stare qui celum et terram complet qui est inter omnia non inclusus extra omnia non exclusus sed breviter Deum hominem indicat.||
marg.| marg.| STETIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Filius qui missus ad oves domus Israel spiritalis autem presentia deitatis que ubique non proprie ad Synagogam pertinet nec tempore variatur. Cur ibi stetit. Ecce Deus diiudicat id est secundum quod Deus id est non meritis sed gratia discernit vas alia in honorem alia in contumeliam hoc autem facit stans in medio unde medius vestrum stetit quem vos nescitis unde et hic nescierunt neque intellexerunt sed amicus sponsi stat et audit et gaudio gaudet.||
marg.| marg.| DEORUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quos post filios excelsi dicit ibi. Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes unde etiam filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me filii dicuntur non solum gratia novi testamenti sed gratia veteris qua eos de Egypto liberavit.||
in medio autem deos diiudicat
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non meritis sed gratia discernit vasa alia in honorem alia in contumeliam||

deos Ps-G (plerique codd., edd.) Hi D14 D30 Δ Rusch] Deus Ps-G Ps-R | diiudicat plerique codd.] deiudicat Ps-G
Numérotation du verset  81,2 II
Usquequo 
interl.| interl.| maiores||
marg.| marg.| USQUEQUO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec est vox discernentis misi legem prophetas et institistis sed quousque ? Nunc usque ad adventum misi prophetas et iniuriis affecistis vel interfecistis vel hoc s consensistis sed cum hec agentibus nec loqui dignum sit vos qui tacuistis et imitari eos voluistis usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumisit. Nunc et heres occidendus est qui pro vobis venit qui pro vobis sine Patre esse voluit ut pupillus qui propter vos esurivit et sitivit ut egenus qui propter vos pauper factus est cum esset dives.||
iudicatis iniquitatem \
interl.| interl.| inique||
et facies 
interl.| interl.| similitudines||
peccatorum sumitis. 
interl.| interl.| minores||
Numérotation du verset  81,3 III
Iudicate 
interl.| interl.| quasi nolite iudicare iniquitatem vel consentire iudicantibus sed potius||
interl.| interl.| hoc maioribus dicitur||

Iudicate D14 D30 Δ Rusch Ps-G] iudicare ΩS, Diapsalma praem. D14 Ps-G
egeno et pupillo : 
interl.| interl.| ad honorem eius qui voluit esse sine patre propter vos||
marg.| marg.| IUDICATE  EGENO. CASSIODORUS. Diaspalma monet intelligere Christum esse Deum et si egenus et pauper fuit quod eos non fecisse dicit.||

egeno et pupillo Hi D30 Ω Ps-G (V D) Rusch Ed1455 Clementina cum Ps-R] egenum et pupillum D14 Ps-G
humilem 
interl.| interl.| Christum factum||
et pauperem 
interl.| interl.| propter vos non illos propter se superbos||
iustificate. 
interl.| interl.| iustum predicate||
Numérotation du verset  81,4 IV
Eripite 
interl.| interl.| hoc modo minoribus dicitur||
pauperem \ et egenum de manu peccatoris liberate. 
marg.| marg.| ERIPITE  PAUPEREM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ostendit nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum cum pre multitudine timerentur et possent illos a facto et se a consensu liberare.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Qui enim desinit obviare cum potest ? consentit.||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  81,5 V
interl.| interl.| hoc omnibus convenit prelatis et subditis||
interl.| interl.| si cognovissent nec illi Dominum glorie crucifixissent nec isti Barabbam eligerent||
neque intellexerunt+ 
interl.| interl.| neque curant scire quasi nec scire voluerunt||
interl.| interl.| quia||
in tenebris ambulant \
interl.| interl.| id est excecati sunt||
interl.| interl.| tamen||
movebuntur omnia fundamenta terre. 
interl.| interl.| super quos edificantur ut boni super apostolos||
marg.| marg.| MOVEBUNTUR. CASSIODORUS. Hinc patet de quo dixerat hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritaliter terreni moti sunt illo tempore viso tanto miraculo ut centurio qui dixit vere filius Dei erat iste.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Movebuntur omnia fundamenta. Quasi per hanc Israel cecitatem.  movebuntur ad fidem  omnia fundamenta terre id est plenitudo gentium intrabit. Vel in morte et passione Domini « mota est terra ». Vel fundamenta id est felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando addit  omnia quia nullus est qui non miretur vel convertatur. Terrene autem felicitatis regnum est superbia contra quam venit humilis Christus exprobrans eis quos vult facere altos per humilitatem his verbis.  ego dixi dii estis vos boni. Vos autem mali sicut homines moriemini vel omnibus dicit dii estis id est omnibus promisi celestia vos autem sicut homines primi qui suasione peccaverunt et vos maiores sicut diabolum qui superbia peccavit.||

Ps. 45, 7.
Numérotation du verset  81,6 VI
Ego dixi dii 
interl.| interl.| per adoptionem gratie||
estis \
interl.| interl.| vos boni||
marg.| marg.| EGO  DIXI. CASSIODORUS. Quid eis propositum sed perierunt.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Ego dixi. Nescierunt neque intellexerunt tame ego dixi has promissiones omnes accipiunt si mandata custodiunt ut sint filii et dei hoc ad iustos vos autem hoc ad malos.||
et filii 
interl.| interl.| heredes||
excelsi 
interl.| interl.| Dei||
omnes. 
interl.| interl.| cuiuscumque conditionis||
Numérotation du verset  81,7 VII
Vos autem 
interl.| interl.| mali||
sicut homines 
interl.| interl.| peccatores qui non redempti||
interl.| interl.| primi Adam et Eva qui suasione diaboli peccaverunt||
marg.| marg.| SICUT  HOMINES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi cum cito sicut homines sitis morituri non inde corrigimini sed ut diabolus qui carne non moritur extollimini ut cadatis quia per superbiam diabolicam inviderunt glorie Christi et viluit eis humilitas crucis. Sed ut hoc vitium sanetur ex persona prophete subditur surge etc.||
moriemini \
interl.| interl.| per infirmitatem carnis||
et sicut unus 
interl.| interl.| per elationem animi ut diabolus||
marg.| marg.| SICUT  UNUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Turba que cecidit dicitur unus quia in superbia similis.||
de principibus cadetis. 
interl.| interl.| non extollemini||
interl.| interl.| per superbiam||
marg.| marg.| VOS  CADETIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sed surge Deus iudica id est damna istos quia his repulsis tu hereditabus. Vel iudica mundum quia tuus est et hoc est tu hereditabis.||
Numérotation du verset  81,8 VIII
Surge 
interl.| interl.| a mortuis||
Deus 
interl.| interl.| vos cadetis. Sed tu||
iudica terram \
interl.| interl.| que tumuit te crucifigens||
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus. 
interl.| interl.| vel disperdes terram ipsam vel conterendo eos penitus et ab hereditate exterminando vel affectum terre in credentibus absumendo secundum quem intellectu dicitur tu hereditabis terram in omnibus gentibus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 81), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_81)