initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 88

Numérotation du verset  88,1 
marg.|  CASSIODORUS. Hic psalmus de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit per que nemo seducitur qui digne supplicet quod verus Israelita intelligit.
marg.|  CASSIODORUS. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit propheta.
Intellectus Ethan 
interl.|  robusti quod nullus est nisi in spe promissionis Dei unde hic agitur
Israelite 
interl.|  id est qui vere Deum videt

Israelite Ps-G ( A plerique codd. edd. ) Rusch cum Ps-R ] Etzrailitae Ps-G ( U ), Ezraite Ps-G | Intellectus... Israelite] Canticum psalmi filiis Chore intellectus Ethan. Vox Christi de passione D30
Numérotation du verset  88,2 I
Misericordias Domini \
interl.|  unde propheta robustus non in se sed in misericordia Dei ait
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. unde robustus est homo qui in se infirmus
in eternum 
interl.|  in eternum duraturas
interl.|  ira ad tempus misericordie in eternum
marg.|  IN  ETERNUM. CASSIODORUS. REMIGIUS. Quomodo misericordias in eternum cantat et gratias agit qui miserie non meminit ? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit ? Sed sepe leti tristium meminimus et sani dolorum sine dolore et inde amplius leti et grati sumus. Sec itaque et miserie recordatio nihil beatitudinis detrahit.
cantabo. 
interl.|  iocunde annuntiabo
Numérotation du verset  88,II 
et generationem \
interl.|  gentium
annuntiabo veritatem tuam 
interl.|  a te dictam
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que tua est sine qua ego mendax
in ore meo. 
interl.|  quasi et ego dicam
interl.|  quod meum est ut sim servus id est ut inde serviam tibi membra enim mea Domino obsequuntur
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 284va ; facsim., p. 568a} [Rusch, f.  284va ] Veritatem promissionum   in ore  : non ex ore labitur sed   in ore diu tamquam dulce versatur.
interl.|  cantabo
Numérotation du verset  88,3 III
Quoniam dixisti in eternum 
interl.|  non temporali edificatione
marg.|  QUONIAM  DIXISTI. Hic dicit unde scit et que misericordie Dei per Christum sint.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quas misericordias et quam veritatem cantabo. Ecce QUONIAM  DIXISTI quasi ego homo secure dico quod tu Deus dixisti per Spiritum manifestasti.
misericordia edificabitur in celis \
interl.|  per celos
marg.|  MISERICORDIA  EDIFICABITUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Utrumque repetit quod predixit quia universe vie Domini misericordia et veritas non exhibetur veritas in impletione promissorum nisi precedat misericordia in remissione peccatorum denique veritas Iudeis quibus promissa facta sunt pertinet misericordia gentibus ut ait apostolus dico enim Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implenda gentes autem super misericordia honorare Deum.
marg.|  IN  CELIS. Qui enarrant gloriam Dei per quos edificatur misericordia.
marg.|  IN  ETERNUM. CASSIODORUS. Non est temporalis edificatio misericordie sicut ruina iniquitatis temporalis est. Destruitur enim #iniq<i>uitas temporalis in quibusdam ut in eis edificetur eterna misericordia unde Ieremie Dominus dicit : ecce ego constitui te super gentes et regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et edifices et plantes.
preparabitur veritas tua in eis. 
interl.|  vel sine eis ut alii habent
interl.|  per eos
Numérotation du verset  88,4 IV
Disposui 
interl.|  dixisti quod preparabitur veritas dixisti etiam hoc
testamentum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. novum quo renovamur ad novam hereditatem
electis meis \
interl.|  non omnibus qui de carne Abrahe vel David sed
iuravi David servo meo 
interl.|  illi regi vel Christo
marg.|  IURAVI. Securus est iste ideo quia Deus dixit securior quia iuravit. Iuratio Dei promissionis est confirmatio ex utroque fit homo Ethan id est robustus.
Numérotation du verset  88,5 
usque in eternum preparabo semen tuum. 
interl.|  quod et semen Abrahe id est Christum vel credentes id est nos qui credimus semen Christi sumus
Numérotation du verset  88,V 
Et edificabo in generatione 
interl.|  id est in eternum

generatione Ps-G ( plerique codd. edd. ) Rusch cum Ps-R ] generationem Ps-G
et generationem \
interl.|  id est omnem generationem
marg.|  IN  GENERATIONE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Generatio enim non potest totiens repeti quotiens transit. Repetitio ergo pro omni generatione ponitur. Vel due sunt generationes una carnalis altera futura in resurrectione. In utraque predicatur Christus hic ut credatur predicabitur ibi ut videatur. Et hoc est quod supra. In generatione et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Et nunc sedet Christus innobis quos regit sedebit et tunc in scientis.
sedem tuam. 
interl.|  regiam potestatem vel fideles in quibus Christus requiescit et regnat
Numérotation du verset  88,6 VI
Confitebuntur 
interl.|  laudabunt

Confitebuntur] praem. diapsalma Ps-G
celi 
interl.|  ex te dicente et iurante certi
marg.|  CONFITEBUNTUR  CELI. CASSIODORUS.   diapsalma . Secundo diversis modis laudes et potentiam Dei describit quasi sicut dixisti ita fiet confitebuntur laudabunt.
marg.|  Confitebuntur celi mirabilia. In omni enim misericordia perditorum in iustificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei laudas quia si surrexerunt mortui plus lauda quia redempti sunt perditi vides enim hominem heri voraginem ebrietatis hodie ornamentum sobrietatis vides enim hominem heri scenum luxurie hodie decus temperantie heri blasphematorem Dei hodie laudatorem Dei vides hominem heri servum creature hodie cultorem creatoris hec sunt mirabilia que confitentur celi.
mirabilia tua 
interl.|  quod redemis iustificas per misericordiam
interl.|  non merita sua sed
Domine \ etenim 
interl.|  ubi confitebuntur in Ecclesia. Et hoc est quod subdit
veritatem tuam 
interl.|  impletionem promissionum
in ecclesia sanctorum. 
marg.|  ETENIM  VERITATEM. CASSIODORUS. Vel sine enim.  MIRABILIA. Quomodo omnia agit et administrat ubique.  VERITAS  IN  ECCLESIA. ubi creditur Verbum caro factum et quod Trinitas unus Deus.
Numérotation du verset  88,7 VII
Quoniam quis 
interl.|  quasi securi de te predicant
interl.|  quasi diceret nullus
marg.|  QUONIAM  QUIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Notandum quod idem sunt celi et nubes scilicet predicatores. {t. 2 : Erfurt, f. 284vb ; facsim., p. 568b} [Rusch, f.  284vb ] Sed celi predicatores propter fulgorem veritatis. Nubes que nebulose sunt propter mortalitatem carnis et quia transeunt ubi et abscondita que post in iudicio clarebunt.
in nubibus 
interl.|  predicatoribus
interl.|  et si potentes
equabitur 
interl.|  potentia
Domino \
interl.|  Christo et si ipse sit homo
interl.|  qui et in nube carnis venit
similis 
interl.|  essentia
erit Domino 
interl.|  Christo
interl.|  qui Filius Dei unicus
in filiis Dei. 
marg.|  IN  FILIIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel superis vel hominibus ne ergo putetur tantum homo. Ille enim naturalis nos adoptivi. Ille genitus nos creati. Ille ab eterno genitus nos in tempore facti. Ille unicus nos multi.
Numérotation du verset  88,8 VIII
Deus qui glorificatur in consilio sanctorum \
interl.|  vere nullus quia Deus qui glorificatur quia non possunt exequari consilium eorum est credere in illum et in eo gloriari
magnus 
interl.|  essentia
et terribilis 
interl.|  potentia

terribilis Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch cum Ps-R] horrendus Ps-G
interl.|  qui ubique est nusquam finitus nihil habet circa nisi quia per carnem in uno loco fuit qui locus habet circa se omnes gentes in qua missis apostolis per miracula factus est magnus et terribilis
marg.|  SUPER  OMNES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Angelos vel homines qui sunt stipatores eius impares qui ei dono eius proximant.
Numérotation du verset  88,9 IX
virtutum quis similis tibi \ potens es 
interl.|  CASSIODORUS. ex te illi de te quia omnia fecisti « celum et terram, mare et omnia que in eis sunt ».
marg.|  TIBI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui omnia fecisti sed plus est nobis misericordia que exhibuit veritatem non modo in loco ubi natus sed et in omnes qui in circuitu expansa est veritas que veritas cum ibi cepit predicari mare gentium circa aridam Iudeorum ut leo in Samsonem fremere cepit sed tu Domine non sinis temptari supra quam potest homo.

Ps. 145, 6.
celum] ceum cacogr. Rusch
Domine 
interl.|  qui venies in nubibus celi
et veritas tua in circuitu tuo. 
Numérotation du verset  88,10 X
Tu 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. te enim permittente surgit mare
dominaris potestati maris \
interl.|  vel potestatis
interl.|  honoris seculi

potestati ΩS Ps-G (R U² tantum) Ed1455 Rusch ... Clementina cum Ps-R ] potestatis Ps-G
motum 
interl.|  etiam
interl.|  non solum dominaris sed etiam
autem fluctuum eius tu mitigas. 
interl.|  non penitus tollis ut mereatur quis coronam
Numérotation du verset  88,11 XI
Tu humiliasti sicut vulneratum superbum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut autem rabies maris enervetur ; in ipso mari humiliasti
marg.|  VULNERATUM. Humiliatus est perdendo quos tenebat vulneratus percusso corde ubi superbiebat.
marg.|  SUPERBUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Scilicet draconem qui in mari factus est ad illudendum ei qui per humilem Christum in quo alii sunt humiles humiliatur humiliavit enim se Christus ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat vulneratur diabolus vulnerato Christo nondum ex toto mortuus est.
in brachio 
interl.|  id est in fortitudine tua vel in Christo
virtutis tue dispersisti inimicos tuos. 
interl.|  vel meos
marg.|  INIMICOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aerias potestates vel Iudeos per mundum dispersos vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli alios reliquisti quos post eum abire permisisti.
interl.|  confitebuntur celi mirabilia tua et merito quia

dispersisti Ps-G ] disperdisti Rusch tantum
Numérotation du verset  88,12 XII
Tui sunt celi 
interl.|  qui pluunt veritatem
marg.|  TUI  SUNT  CELI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ideo in celo triumphavit de diabolo quia eius est celum. In terra de Iudeo quia eius est terra. Cur ergo illi in alienis #superbierent.
et tua est terra \
interl.|  Ecclesia que excipit veritatem in circuitu
interl.|  subditi
orbem terre 
interl.|  totam Ecclesiam
et plenitudinem eius 
interl.|  ea vel eos quibus quotidie impletur
tu fundasti \
interl.|  firmasti
Numérotation du verset  88,13 
aquilonem 
interl.|  diabolum
et mare 
interl.|  amaros quibus turbatur Ecclesia
marg.|  TU  FUNDASTI  ORBEM. Cur ergo in eum se erigunt cuius est ambitus mundi et omnes creature que in eo sunt.   aquilo diabolus ;   mare seculum. Stulte ergo in eum se erigunt a quo creata sunt.
tu creasti. 
interl.|  hec omnia fecisti et inde
Numérotation du verset  88,XIII 
Thabor 
interl.|  quod in illis fecisti plus valet ad dominationem tuam quam illorum voluntas ad malitiam suam
interl.|  illi ad quos a te lumen summo venit lumine
et Hermon 
interl.|  qui anathema dant diabolo
in nomine tuo 
interl.|  non in suis meritis
exultabunt \
marg.|  THABOR  ET  HERMON. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Montes Syrie et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synecdochen.   exultabunt Christo veniente allegorice.   Thabor Iudei ad quos primum lumen venit.   Hermon  : gentes que prius erant anathematizate.   In nomine tuo exultabunt  : coniunctis in angulari lapide duobus parietibus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. THABOR. Veniens lumen a summo scilicet lumine quo veniente fit anathema eius id est diaboli qui nos tenebat in errore suo. Quod est a te datum est ut illuminemur ut anathema demus diabolo.
Numérotation du verset  88,14 
tuum 
interl.|  quasi diceret a te facti a te defensi sumus quia
brachium 
interl.|  quo humiliasti superbum
cum potentia. 
interl.|  semper est
interl.|  et semper
Numérotation du verset  88,XIV 
Firmetur manus tua 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. operatio in superbos ut humilientur
et exaltetur 
interl.|  numerus dextere clarificetur et augeatur
dextera tua \
Numérotation du verset  88,15 
iustitia 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In fine erit manifestatio iustitie tue et iudicii tui cum separabuntur oves ab hedis que nunc occulta sunt
et iudicium 
interl.|  et tunc erit
preparatio sedis tue. 
interl.|  utique in die iudicii nunc ergo quid preit misericordia delens peccata et veritas implens promissa ut non timeantur iudicia futura que gaudia cum non sufficiat exponi ait beatus populus qui scit iubilationem
marg.|  PREPARATIO  SEDIS. CASSIODORUS. Sedes Dei eterna sed in iudicio apparebit parata cum ipse videbitur iuste iudicare vel modo homines discernendo et iusta tenendo parant se sedem Domino. Et misericordia et veritas precedent a similis precursoris Domino hospitium preparantis.
Numérotation du verset  88,XV 
Misericordia et veritas precedent faciem tuam \
interl.|  post iudicaturi
Numérotation du verset  88,16 
beatus populus 
interl.|  unde iubilandum
interl.|  id est scit de illo esse gaudendum quod dici non posse novit
marg.|  BEATUS  POPULUS  QUI. CASSIODORUS. Ille scit qui suam letitiam non in sua {t. 2 : Erfurt, f. 285ra ; facsim., p. 569a} [Rusch, f.  285ra ] sed Domini virtute ponit vel qui quod ore cantat corde intelligit unde sequitur hoc premium. In lumine id est in contemplatione Trinitatis perseverabunt.
marg.|  IUBILATIONEM. Iubilus gaudium quod verbis explicari non potest nec tamen penitus reticeri.
Numérotation du verset  88,XVI 
Domine 
interl.|  unde autem iubilatio de gratia de Deo omnino non de te homine
in lumine 
interl.|  illuminatione Spiritus vel Filii
marg.|  DOMINE  IN  LUMINE. CASSIODORUS. Commendat gratiam de qua iubilus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel in beneplacito tuo id est in Christo ideo in ipso quia assumpsit carnem nostram in quo omnis spes.
vultus tui ambulabunt \
interl.|  Thabor et Hermon
interl.|  homines
Numérotation du verset  88,17 
et in nomine tuo 
interl.|  quod benedicitur in terris id est christiano
interl.|  non in se
exultabunt 
interl.|  qui in se exultat non tota die exultat quia cadit
tota die \ et in iustitia 
interl.|  quis illuminat et iustificat
tua 
interl.|  non sua in qua deprimerentur
exaltabuntur. 
interl.|  hic et in futuro
Numérotation du verset  88,18 XVII
Quoniam gloria virtutis eorum tu es \
interl.|  vere tua
interl.|  exaltatio
interl.|  non solum illuminat sed posse dat
et in beneplacito tuo exaltabitur 
interl.|  id est quia tibi placuit non quia digni sumus
cornu nostrum. 
interl.|  potestas nostra
Numérotation du verset  88,19 XVIII
Quia Domini 
interl.|  CASSIODORUS. aliter impulsi caderemus quia infirmi
est assumptio nostra \
interl.|  nostre carnis
et sancti Israel regis nostri. 
interl.|  qui sanctificat Israel vel regit
interl.|  unde scis hec predicta
Numérotation du verset  88,20 XIX
Tunc locutus es in visione 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in occulto in revelatione quam fecisti unde prophete dicti sunt id est videntes
marg.|  TUNC  LOCUTUS. CASSIODORUS.   diapsalma . Tertio promissiones patris de Christo. Superior laus non est dubia quam paterna confirmat auctoritas.
marg.|  CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Tunc quando disposuisti testamentum vel cum hec diceres mihi tunc locutus es sanctis reliquis prophetis in visione non enim ignoranter locuti sunt sicut Montanus et quiddam alii heretici dixerunt.
sanctis tuis \ et dixisti posui adiutorium in potente \
interl.|  palam per eos
interl.|  hominum
interl.|  Christo
interl.|  quis potens est ille. Electus unde subdit
et exaltavi 
interl.|  super omne nomen

potente et Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch cum Ps-R] potentem Ps-G
electum 
interl.|  immunem a peccato
de plebe mea. 
interl.|  Iudaica unde natus
Numérotation du verset  88,21 XX
Inveni David 
interl.|  qui est electus
interl.|  id est Christus qui est de semine David
marg.|  DAVID. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Manu fortem.  SERVUM obedientem ideo in eo posui adiutorium.
servum meum \
interl.|  unde
oleo sancto meo unxi eum. 
interl.|  secundum quod homo unde unxit te Deus oleo exultationis pre consortibus tuis

oleo Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch ] in praem. Ps-R Ps-G | unxi Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch cum Ps-R] linui Ps-G
Numérotation du verset  88,22 XXI
Manus enim mea 
interl.|  Verbum cooperabitur
auxiliabitur 
interl.|  in operibus in passionibus
ei \
interl.|  secundum quod homo
et brachium meum 
interl.|  fortitudo
confirmabit eum. 
interl.|  contra adversa ut peragat incepta
Numérotation du verset  88,23 XXII
Nihil proficiet inimicus in eo \
interl.|  eousque confirmabit quod
interl.|  CASSIODORUS. sevit quidem exercet sed prodest non nocet
marg.|  INIMICUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Diabolus unde venit princeps mundi huius et in me non habet quasi  FILIUS  INIQUITATIS Iudas non apponet non addet effectum voluntati.
et filius iniquitatis non apponet nocere eum. 
interl.|  CASSIODORUS. faciet quod suume st sed non nocebit
interl.|  post resurrectionem
Numérotation du verset  88,24 XXIII
Et 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. paulatim enim credent quasi comminuto capite vituli veniant in potum populi
concidam a facie ipsius 
interl.|  id est conspiratione sua
marg.|  A FACIE  IPSIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum facies eius peccatores respicit a criminibus separantur quibus non est locus sub presentia eius.
inimicos eius \ et odientes eum in fugam 
interl.|  ut fugiant ab ipso irato ad ipsum placatum
convertam. 
interl.|  ab ipso ad Christum
Numérotation du verset  88,25 XXIV
Et veritas mea 
interl.|  CASSIODORUS. nihil diversum est inter Patri et Filii virtutes quas habet Pater habet et Filius
marg.|  ET  VERITAS  MEA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sepe misericordia et veritas commendantur nobis ut ea reddamus Deo sicut misericordiam dedit delens peccata. Veritatem implens promissa sic reddamus misericordiam ut miserorum misereamur veritatem ne iniqua iudicemus ne altera alteram impediat aliter non sumus in via ubi hec sibi occurunt.
et misericordia mea cum ipso \ et in nomine meo 
interl.|  quod est Deus
exaltabitur cornu eius. 
Numérotation du verset  88,26 XXV
Et ponam 
interl.|  opera ostendam in mundo
in mari 
interl.|  id est dominabitur in gentibus que significantur per mare
manum eius \ et in fluminibus 
interl.|  flumina enim currunt in mare cupidi in amaritudinem seculi et tamen hi subditi Christo
interl.|  cupidis etiam subdam
dexteram eius. 
interl.|  operationem
Numérotation du verset  88,27 XXVI
Ipse invocavit10 
interl.|  vel invocabit

10  invocavit] –bit Ps-G
me 
interl.|  dicens
pater meus es tu \
interl.|  secundum quod Deus
Deus meus 
interl.|  secundum quod homo
et susceptor salutis mee. 
interl.|  mei infirmi ad salutem
Numérotation du verset  88,28 XXVII
Et ego primogenitum 
interl.|  pre aliis honorabo illum a similitudine sicut primogeniti honorari solent pre aliis
illum excelsum pre 
interl.|  vel apud reges quod iam impletum est
regibus terre. 
Numérotation du verset  88,29 XXVIII
In eternum 
interl.|  et quia hec potestas non est temporalis subdit
servabo illi 
interl.|  CASSIODORUS. cui perpetua data est potestas in celo et in terra
misericordiam meam \ et testamentum meum 
interl.|  CASSIODORUS. quia quecumque de illo predicta sunt integre impleta sunt
fidele ipsi. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui eius mediator et testis et hereditas
Numérotation du verset  88,30 XXIX
Et ponam in seculum seculi 
interl.|  in eternum
semen eius \
interl.|  Christianum
et thronum eius sicut dies celi. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. thronus regum terre est ut dies terre qui transeunt sed dies celi semper presentes sunt ubi erit thronus eius in eternum
Numérotation du verset  88,31 XXX
Si autem11  dereliquerint filii eius 
interl.|  Christi
marg.|  SI  AUTEM  DERELIQUERINT. Non solum de persistentibus sed et de cadentibus {t. 2 : Erfurt, f. 285rb ; facsim., p. 569b} [Rusch, f.  285rb ] hec promitto.

11  autem Ps-G (U V D) Ω Ed1455 Clementina Rusch ] om. Ps-G
legem meam \ et in iudiciis meis non ambulaverint. 
Numérotation du verset  88,32 XXXI
Si iustitias meas profanaverint \
interl.|  male operando offenderint
et mandata mea non custodierint. 
interl.|  non ideo perdam eos sed
Numérotation du verset  88,33 XXXII
Visitabo 
interl.|  ut medicus
in virga 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. etiam in virga est misericordia cedit quidem sed reddit hereditatem
interl.|  id est in levi correctione
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 285rb ; facsim., p. 569b} [Rusch, f.  285rb ] IN  VIRGA. Quis enim est filius cui non dat pater eius disciplinam dat disciplinam pater ut non auferat misericordiam. Cedit contumacem ut reddat hereditatem. Quem enim Deus diligit corripit et flagellat omnem filium quem recipit. Non est ergo tantum misericordia vocantis sed et flagellantis et verberantis unde sequitur et in verberibus etc.
iniquitates eorum \ et in verberibus 
interl.|  graviori tribulatione visitabo
peccata eorum. 
Numérotation du verset  88,34 XXXIII
Misericordiam autem meam non dispergam ab eo \
interl.|  David scilicet Christo id est a corpore eius quod est unum cum capite
marg.|  NON  DISPERGAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ipse non tollit misericordiam ei qui christianus quidem est quod si homo ita iniquus est ut fugiat accedente Patre ipse se alienat non Pater abiicit eum.
neque nocebo in veritate mea. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non quia filli eius peccant ideo mendax ero ego et si palee recedunt non tamen ideo Christus sine hereditate manet immobile testamentum novit Dominus qui sunt eius
Numérotation du verset  88,35 XXXIV
Neque profanabo 
interl.|  violabo
marg.|  NEQUE  PROFANABO. Profana esset promissio si esset inexpleta. Numquid propter malos pisces nihil ex illa sagena mittetur in vascula. Mittentur utique boni pisces id est quos predestinavit.
testamentum 
interl.|  patrum
meum \ et 
interl.|  repetit ad confirmationem
que procedunt de labiis meis 
interl.|  prophetis
non faciam irrita. 
Numérotation du verset  88,36 XXXV
Semel 
interl.|  vere non faciam irrita
interl.|  eternaliter vel immutabiliter
iuravi 
interl.|  homini David filio Isai
in sancto meo 
interl.|  in secreto unde prophete biberunt
si David mentiar \
interl.|  nulli verus ero
interl.|  aposiopesis

ἀποσιώπησις, id est reticentia, silentium, taciturnitas, praecipue quum non dicitur quod dici debet (Forcellini). Parall. : Glossa ordinaria (Ps. 88, 36 ; Ps. 94, 11 ; Ps. 131, 3-4 ; Is. 22, 14; Mc. 8, 12 ; Hbr. 6, 11 ; Hebr. 6, 14). -- Cf. M. Fabius Quintilianus, Institutio oratoria, lib. 9, cap. 3, par. 60, p. 185 : « [59] Cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur : novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. [60] Hanc quidam aposiopesin putant, frustra. Nam illa quid taceat, incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratum, quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur ». -- Isidorus Hispalensis, Etymologiarum sive Originum libri XX, lib. 2, cap. 21, par. 34 : « Metathesis est, quae mittit animos iudicum in res praeteritas aut futuras, hoc modo :"Reuocate mentis ad spectaculum expugnatae miserae ciuitatis, et uidere uos credite incendia, caedes, rapinas, direptiones, liberorum corporum iniurias, captiuitates matronarum, trucidationes senum". In futurum autem anticipatio eorum, quae dicturus est aduersarius, ut Tullio pro Milone, cum mittit animos iudicum in eum reipublicae statum, [qui] futurus est, etiamsi occiso Milone Clodius uiueret. Aposiopesis est, cum id quod dicturi uidebantur, silentio intercipimus : Quos ego, sed motos praestat conponere fluctus ». -- Andreas de Sancto Victore, Expositio super Heptateuchum, In Genesim (CCCM 53, linea : 1153) : « Unde statim subiungit : Nunc ergo, ne forte mittat manum suam etc. Aposiopesis est (id est defectus in sermone et sensu) ». --[Cf. Glosa super 'Graecismum' Eberhardi Bethuniensis : capitula I - III et prologi, c. 1a. de figuris metaplasmi, 1a.13. Aposiopasis (notandum), CCCM 225, A. Grondeux, 2010, p. 32.642 : « {ETYM. Et dicitur aposiopasis ab"apos" quod est"defectus" et"usyos" quod est"equale" et"pasis""passio", quasi"equalis defectus uel passio"} » >> Eberhardus Bethuniensis [ob. a. 1212 c.] (et alii), Graecismus, c. 1 (De figuris - a. de figuris metaplasmi), ed. Io. Wrobel, 1887 (Corpus grammaticorum medii aevi, 1), p. 4. 15 : « Ast 'aposiopasis' oratio deficiens est ».] [MM2017]
Numérotation du verset  88,37 
semen eius 
interl.|  Christus
marg.|  SEMEL  IURAVI. CASSIODORUS. Homo frequenter Deus semel qui non variatur.   In sancto  : in homine Christo in quo complendum erat quod iuravi ; vel   David id est Christo per sanctitatem.   Semen  : christiani.
in eternum manebit. 
interl.|  in regno Dei
Numérotation du verset  88,38 XXXVI
Et thronus eius 
interl.|  id est illi quibus insidet et dominatur id est membra que portant caput
sicut sol 
interl.|  erit
marg.|  SICUT  SOL. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Secundum animam sicut luna secundum carnem que mutabilis quia in utroque tunc perficti erunt gemina stola condidati et glorificati quam significat tabula unius cubiti per medium secta in veteri testamento que duos parietes tabernaculi in angulis occidentalis partis posita continebat quia fideles tam novi quam vetes post mortis occasum gemina beatitudine glorificabuntur et inde testis fidelis est in celo id est Christus.
in conspectu meo \
interl.|  quod non est in conspectu hominum
et sicut luna perfecta 
interl.|  que non iterum iniuriatur
in eternum \ et 
interl.|  inde
testis in celo fidelis12 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia in nullo sic contradicitur fidei christiane sicut in resurrectione corporum ipse Christus carnem suam suscitavit ut obviam iret omni contradicenti et in celum tulit ut testis esset contra quod philosophi impossible iudicabant. Et qui posset menbra sua sic sanare ut ea vulnerata fuisse non apparerent cicatrices tamen servavit in corpore ut vulnus dubitationis sanaret in corde

12  fidelis] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  88,39 XXXVII
marg.|  TU  VERO  REPULISTI. CASSIODORUS.   diapsalma . Quarto adversa predictis promissionibus ponit ne putentur in alio impleri quam in futuro tunc Christo.
Tu vero 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. illa omnia promisisti hec autem contraria fecisti tu ipse que tamen ad salutem
repulisti 
interl.|  David et eius regnum et ad nihilum deduxisti christum tuum sed distulisti ne in illo David sed in alio promissa firmius expectantur unde et avertisti testamentum vetus scilicet Iudeorum non est regnum eius non sacrificium vel ara deorum
marg.|  CASSIODORUS. Tu vero repulisti. Quasi christianis hec bona sed non Iudeis qui se privaverunt promissione. Et hoc est : TU  VERO Christum tuum id est unctum David a regno repulisti pro peccato quod commisit contra Uriam de Bersabee. Et  DESPEXISTI vel sprevisti quia multa indigna passus distulisti diu in tribulatione testamentum promissa Iudeis ad gentes lata sunt.
et despexisti13   : distulisti christum tuum. 

13  despexisti Ps-G ] destruxisti Ps-G (C) Rusch tantum ; cf. Ps. 59, 3.
Numérotation du verset  88,40 XXXVIII
Avertisti14  testamentum servi tui \
interl.|  quod servo factum erat

14  Avertisti Φ ΨB Ω Ed1455 Rusch cum Ps-R ] Aevertisti Ps-G ( D ) , Evertisti Ps-G
profanasti in terra15   
interl.|  ubique terrarum

15  terra plerique codd. et edd. Rusch ] terram Ps-G
sanctuarium eius. 
interl.|  sancta que habebant terrena ostendit
Numérotation du verset  88,41 XXXIX
interl.|  ubi defensionem Dei perdiderunt
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. munimenta quibus eos munieras ut diriperentur
posuisti firmamenta eius 
interl.|  quod erat eis firmanento est timori pro culpa id est Deus
formidinem. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut iam dicatur si Deus naturalibus ramis non pepercit nec tibi parcat
Numérotation du verset  88,42 XL
Diripuerunt eum 
interl.|  David id est Israel ubique dispersum
omnes transeuntes 
interl.|  gentes que transeunt vitam istam. Nihil in futuro providentes
viam \ factus est opprobrium vicinis suis. 
interl.|  habitus est oppobrio gentibus
Numérotation du verset  88,43 XLI
Exaltasti dexteram deprimentium eum \
interl.|  hec omnia in Iudeis impleta
letificasti omnes inimicos eius. 
Numérotation du verset  88,44 XLII
Avertisti 
interl.|  populus armatus sine Deo inermis est
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. solebant pauci multos vincere modo victi et captivati
adiutorium gladii eius \ et non es auxiliatus ei in bello. 
Numérotation du verset  88,45 XLIII
Destruxisti eum 
interl.|  hoc gravius omnibus
interl.|  flagella non emendant eos
interl.|  quia fide caret Iudeus qua mundantur corda
ab emundatione16   : sedem eius in terra17  collisisti. 

16  ab emundatione et Ps-G (Q² plerique codd. edd. ) Rusch cum Ps-R ] a mundatione Ps-G (R Q ΦRGV)17  terra Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch cum Ps-R] terram Clementina Ps-G
Numérotation du verset  88,46 XLIV
Minorasti dies 
interl.|  ut putatur dum cito auferuntur
temporis eius \
interl.|  alii sedis
perfudisti 
interl.|  id est repulisti
eum confusione. 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tu vero. Vel hec omnia de Christo et Ecclesia.   Repulisti ad patibulum Christum tuum et in despectum dedisti vel   distulisti a gloria ad tempus. Vel secundum membra.   testamentum promissio videtur eversa et sancti profani reputantur.   sepes prelatos.   destruxisti dum occiduntur.   Et posuisti firmamenta eius formidinem id est qui firmabant alios docendo iam sunt timori dum affliguntur et quidam iam sunt direpti a transeuntibus viam que est Christus.   divertisti adiutorium gladii id est predicationem.   non es auxiliatus ei in bello sed dedisti ad passiones.   destruxisti eum ab emundatione etc. id est quidam mundi defecerunt et in terram redacti sunt.   minorasti ut putatur dum cito de vita auferuntur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quare illa promisit Deus et ista fecit ? hec fecit ut promissa firmaret David erat cui promittebantur omnia in semine qui est Christus implenda. Ne ergo quia ei dicta sunt viderentur impleta destruxit ea Deus in David ut que necesse erant fieri quia Deus iuraverat querantur in alio unde et Salomon cecidit ne putaretur semen David in quo imperetur promissio. Sic et cum dictum fuit Rebecce. Maior serviet minori Iacob adoravit maiorem ut hec promissio in aliis expectaretur.
marg.|  DESTRUXISTI  COLLISISTI  MINORASTI  PERFUDISTI. Hec omnia venerunt Iudeis non tamen ablato eis Christo et eterno regno sed dilato.
marg.|  SEDEM  EIUS  IN  TERRA  COLLISISTI id est regnum eorum ubique terrarum deletum est quia iam non est de eis princeps.  MINORASTI quia diu staret regnum eorum si sub Deo.  PERFUDISTI  EUM  CONFUSIONE quia gestat opprobrium infidelitatis.
marg.|  MINORASTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Putabant se regnaturos in eternum sed minuisti dies regni eorum ut non staret iuxta opinionem eorum.
interl.|  sed
Numérotation du verset  88,47 XLV
Usquequo18   
interl.|  hec dura intulisti Iudeis

18  Usquequo] praem. diapsalma Ps-G
Domine avertis in finem \
interl.|  Israel a fide et a salute
interl.|  Non Domine sed Israel salvus fiet. Cecitas enim contigit in Israel ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salus fieret
interl.|  id est semper
marg.|  USQUEQUO  DOMINE. CASSIODORUS.   diapsalma . Quinto. Ecce in quo implere promissiones scilicet in substantia David que vivit et eruit animam id est in Christo.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed usquequo non resuscitas Christum. que substantia que nihil nisi per ipsum.   #quis est ex nobis qui vivet et eruet  ? nullus in his iam postulat subvenire homini vel specialiter Iudeis.
exardescet 
interl.|  interea tamen
interl.|  vel consumet ut ignis
interl.|  vel sub interrogatione ira tua exardescet etc. Quasi non Domine sed potius
sicut ignis ira tua ? 
Numérotation du verset  88,48 XLVI
Memorare que mea substantia \
interl.|  in Christo
marg.|  MEMORARE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicit hoc David carne positus in Iudeis spe in Christo.
marg.|  QUE  SIT  MEA  SUBSTANTIA. Et si Iudei deficient non deficit mea substantia non omnino interit radix unde veniet Maria et de ea venit semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria de virgine Maria caro Christi et caro illa non est peccatrix sed peccatorum mundatrix.
numquid enim vane constituisti omnes filios hominum. 
marg.|  NUMQUID  VANE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnes filii hominum erunt in vanitatem non tamen vane constituisti eos unde ergo mundas eos a vanitate ? per semen in quo est mea substantia de quo subdit : Quis est homo.
Numérotation du verset  88,49 XLVII
Quis 
interl.|  quantus
est homo qui vivet 
interl.|  surgens a morte non videbit mortem quia iam non morietur fuit tamen in morte sed eruit animam suam
marg.|  QUIS  EST  HOMO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nulli hoc convenit nisi Christo. Etsi enim resurgentes invenit et non ultra videbunt mortem non tamen ipsi eruent animas suas de manu inferi sed ille qui potest animam ponere et iterum sumere cui nemo eam tollet.
marg.|  CASSIODORUS. Vel sic nullus vivet vel eruet animam. Et cum hoc sit ubi sunt misericordie. Iam rogat promissiones impleri quas David fecit.
et non videbit mortem \ eruet 
interl.|  vel eruit

< Non hab. > Ps-R (apparatus) Ps-G (apparatus).
animam suam de manu inferi.
Numérotation du verset  88,50 XLVIII
interl.|  ecce iam habemus in quo promissa fiunt sed credentes adhuc laboramus propter hos ergo dicit ubi sunt misericordie tue antique. Quasi tu eruis et nos propter #tuam mortem
interl.|  olim patribus facte
marg.|  UBI  SUNT  MISERICORDIE. CASSIODORUS.   diapsalma . Sexto in membris etiam implentur promissiones non temporaliter sed spiritaliter. Et loquitur in persona Ecclesie.

19  Ubi] praem. diapsalma Ps-G
Domine \ sicut iurasti David in veritate tua. 
Numérotation du verset  88,51 XLIX
Memor esto Domine 
marg.|  MEMOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut remuneres videtur oblitus dum differt.
opprobrii servorum tuorum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam Christus sedet in celo et crimen obiicitur Christianis de Christo
marg.|  OPPROBRIUM. CASSIODORUS. Illati servis a multis gentibus.
quod continui in sinu meo multarum gentium. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. diu continuerunt christiani opprobria in corde nec audebant aperte resistere sed iam nunc est mirabile nomen Christi apud reges terre
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod ego Ecclesia   continui id est portavi   in sinu in secreto mentis quia palam non audebat loqui.
Numérotation du verset  88,52 L
Quod 
interl.|  opprobrium
exprobraverunt 
interl.|  dicentes periisse Christum
inimici tui 
interl.|  Iudei et pagani
Domine \ quod exprobraverunt 
interl.|  CASSIODORUS. Exaggerat scelus
commutationem 
interl.|  scilicet
interl.|  Quid exprobaverunt  ? Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod mortuus est Christus, quod crucifixus, quod est mutari a temporali vita ad eternam a terra ad celum a Iudeis ad gentes. Quid ergo insani obiiciunt ? Numquid opprobrium ? Utinam et ipsi sic commutentur.
christi tui. 
Numérotation du verset  88,53 LI
Benedictus 
interl.|  quasi maledictio eorum temporalis esset. Sed Dominus etc.
marg.|  BENEDICTUS. CASSIODORUS. Contra maledictiones gentium.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Benedictus . Exclamatio ex visa claritate Christi.
Dominus in eternum \ fiat fiat. 
interl.|  Ecce quasi subscriptio post iussionem principis quam omnes faciunt et est confirmatio.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 88), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_88)