initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 91

Numérotation du verset  91,1 
marg.|  PSALMUS  CANTICI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Propter fastidium animorum eadem diverse et varie tractantur nullum enim aliud canticum tractatur in hoc psalmo quam in aliis sed idem licet diverso modo id est canticum fidei spei et caritatis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus spiritalis operatio cantici quia in eo semper debemus cantare Deo et gratias agere exultantes Deo de sabbato id est eterna requie de qua loquitur propheta ostendens laborare iustos sex diebus id est sex etatibus septimus requiescere malos e contra hic quiescere ibi laborare ut hic libenter laboremus agentes sabbatum mentis.
in die sabbati. 
marg.|  IN  DIE  SABBATI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tripex est sabbatum. Temporis septimus dies quo post opera sex dierum completa requievit Deus. Sabbatum eternitatis eterna requies pro qua in presenti bona operari debemus. Sabbatum mentis est tranquillitas conscientie spe futuri ut non turbentur rebus seculi unde hic agitur. In hoc sabbato cordis primum est ut bona tua Deo tribuas mala tibi perversi et perturbati sine sabbato bona sibi tribuunt mala vel Satane quasi coegerit vel fato stellarum quod est accusare Deum vel aperte Deo quasi ipse voluerit. E contra docet hic psalmus confiteri Domino in utroque. In peccato quia tu fecisti. In bono quia ipse fecit et sic psallere nomini gloriam Dei querens non tuam.
marg.|  CASSIODORUS. Primo agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis sentiens omnia bene agi a Deo quod non novit stultus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Bona presentia a Deo nobis donata consolatio sunt cum desunt iustitia est. Consolatur enim nos Deus et emendat in utroque ergo simus ei grati dicentes bonum est confiteri etc.
Numérotation du verset  91,2 I
Bonum est
interl.|  iustum et iocundum
interl.|  propter futurum seculum Christiani sumus ideo quocumque modo se habent presentia grati simus consolationi Dei per blanda et iustitie per aspera dicentes : Bonum est confiteri .
confiteri
interl.|  voce
Domino \ et psallere 
interl.|  opere
nomini tuo Altissime. 
Numérotation du verset  91,3 II
Ad annuntiandum 
interl.|  predictis duobus duo alia reddit quasi bonum est confiteri et psallere
interl.|  ad quam rem
interl.|  quasi quando bene est lauda misericordiam
mane 
interl.|  quando bene est quod est misericordia Dei
misericordiam tuam \ et veritatem tuam 
interl.|  quando male veritatem quia iuste flagellat
interl.|  non crudelitatem
per noctem. 
interl.|  in adversis
Numérotation du verset  91,4 III
In decacordo 
interl.|  decem preceptorum quorum observantia spiritus hominis vivificatur
marg.|  IN  DECACORDO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psallit qui cum hilaritate benefacit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit ; et portat psalterium : non cantat in eo.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. IN  DECACORDO. Si bene loqueris tantum canticum est sine cithara. Si operaris et non loqueris cithara est sine cantico et ideo bene loquere et bene facere.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 91, 5), CCSL 39, p. 1282.8-10 : « Et quid dicit apostolus ? Quidquid facis, cum hilaritate fac : bonum tunc et bene facis. si autem cum tristitia facis, fit de te, non facis; et portas magis psalterium, non cantas ». < Parall . > Glossa ordinaria (2Cor. 9, 7) marg. aliter redactum.
psalterio \
interl.|  spiritu vivificato
cum cantico 
interl.|  verbo
interl.|  cum gaudio in carnis mortificatione et actualibus rebus
in cithara. 
interl.|  opere
Numérotation du verset  91,5 IV
Quia delectasti me 
interl.|  iam bonum quia hoc in me fecisti
Domine 
interl.|  deinde
marg.|  QUIA  DELECTASTI  ME  DOMINE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Unde apostolus : ipsius figmentum sumus creati in fide et in operibus bonis nisi enim te reformaret Deus ad bona opera non nosses nisi peccatum unde in evangelio. Qui loquitur mendacium de suo loquitur. Omne enim peccatum mendacium est quia contra legem et veritatem ergo qui loquitur mendacium de suo loquitur id est de suo peccat qui peccat sed qui loquitur veritatem de Deo loquitur quia solus Deus verax omnis homo mendax hec est bona confessio. Sed quid de his qui male vivunt et florent ? tamen perturbatur animus et perdit sabbatum quia videt se in decem operibus legis et mala pati alium sine his florere unde ait quam magnificata sunt.
in factura tua \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in eo quod in me facis
interl.|  tu fecisti si bene ago
interl.|  non in mea felicitate
marg.|  IN  FACTURA. CASSIODORUS. HIERONYMUS. Et in decore ipsius mundialis fabrice et in obedientia et in dispositione et in causis et in effectibus et in operibus manuum quibus utor vel que miror.
et in operibus 
interl.|  si quid boni ago de te exulto
manuum tuarum exultabo. 
interl.|  quia
Numérotation du verset  91,6 V
Quam magnificata sunt opera tua Domine \
marg.|  QUAM  MAGNIFICATA. CASSIODORUS. HIERONYMUS. Sunt in substantia et in forma et in vi et in ceteris nimis profunde sunt cogitationes tue quibus talia fecisti et regis.
{t. 2 : Erfurt, f. 287va ; facsim., p. 574a} [Rusch, f.  287va ] nimis profunde facte sunt cogitationes tue. 
interl.|  ut mali floreant boni laborent. Quasi diceret ideo quia illi alieni hi filii
interl.|  sed
Numérotation du verset  91,7 VI
Vir insipiens 
interl.|  vel imprudens qui non providet in futuro
marg.|  VIR  INSIPIENS. CASSIODORUS. Me delectasti in operibus sed vir insipiens non cognoscet et stultus qui si scit non cavet sibi non intelliget hec que dixit vel que dicit post.
marg.|  CASSIODORUS. Summum genus scientie est scire Deum tanta prestare que humanus sensus non valet attingere.
marg.|  Insipiens est qui celesti sapientia vacuus humanis versutiis plenus est qui non scit opera Dei quia casu putat omnia agi. Stultus est brutus qui nec secularia novit.
non cognoscet \ et stultus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui nescit se cedi ut sit heres dimisso ex heredato cui parcitur a flagello
non intelliget hec. 
Numérotation du verset  91,8 VII
Cum 
interl.|  scilicet
interl.|  postquam
exorti fuerint 
interl.|  excreverunt in temporalibus
marg.|  CUM  EXORTI  FUERINT. CASSIODORUS. Malos asserit perituros ut metus sit ceteris. Ordo verborum talis. Quasi diceret stultus non intelliget hec scilicet ut id est qualiter peccatores intereant in seculum seculi id est sine fine cum ipsi peccatores exorti fuerint etc.
marg.|  CASSIODORUS. Hic florent brevi tempore ut fenum in iudiico apparebunt omnibus quod non hic non quidem ad gloriam sed ut semper intereant tu Christe in eternum per manebis non ut Iudei putaverunt te communi scilicet sorte mori
peccatores sicut fenum \
interl.|  in hieme huius seculi virent in estate futuri iudicii aresceant
et apparuerint 
interl.|  conspicui omnibus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel prespexerint illos scilicet orientes et florentes ad tempus omnes qui operantur iniquitatem id est qui non recte sentiunt de Deo in corde et imitantur florem illorum ita intereunt cum illis in eternum
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset  91,VIII 
Ut intereant in seculum seculi \
interl.|  sine fine
Numérotation du verset  91,9 
tu autem Altissimus in eternum Domine. 
interl.|  an interibunt
marg.|  TU  AUTEM  ALTISSIMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Expectas desuper ex eterno quando transeat tempus impiorum et veniat tempus iustorum quia eternus est longanimiter Deus tolerat mala et videt quid illis servet. Iunge te eterno et patienter feres mala videns infra te omnia et dices quoniam ecce inimici. Si homo cito transit ut fenum verbum Dei manet in eternum sed ex se temporalis non longanimis ex verbo eternus.
Numérotation du verset  91,10 IX
Quoniam ecce inimici tui Domine+ 
interl.|  blasphemi et amicus mundi inimicus est Dei scilicet qui adulterat amore seculi
quoniam 
interl.|  repetit quasi iam video
ecce inimici tui peribunt \
interl.|  qui modo florent
et dispergentur 
interl.|  a grege Domini separati
omnes qui operantur iniquitatem. 
interl.|  sunt inimici
Numérotation du verset  91,11 X
Et exaltabitur sicut unicornis 
interl.|  fortitudo unitatis que tunc sublimis erit
cornu meum \
interl.|  monarcha mens
marg.|  ET  EXALTABITUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et si ipsi peribunt que tibi spes qui pateris ? exaltabitur. Aliquando unicornis superbiam significat sicut ibi. Et a cornibus unicornium humilitatem meam aliquando exaltationem unitatis sicut hic quia unicornis exaltabitur omnes hereses peribunt.
et 
interl.|  quando
senectus mea in misericordia uberi. 
interl.|  vel ubere
interl.|  totum quod patitur Ecclesia inventus est novissima sunt senectus que in letitia erunt

< Non hab. > Ps-R (apparatus) Ps-G (apparatus).
Numérotation du verset  91,12 X
Et despexit 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dum in aliquo probat et invenit inimicos qui visi sunt amici
marg.|  ET  DESPEXIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et ideo iam nunc despexit et audiet a veritate intus
oculus meus inimicos meos \ 
interl.|  operantes mala

inimicos meos Ps-G ( plerique codd. edd. ) Rusch cum Ps-R ] inimicis meis Ps-G
et in
interl.|  de

in Ps-G ( C O Q Φ U ΩJ * K Clementina ) cum Ps-Moz C] ab Rusch tantum , om. Ps-G
insurgentibus 
marg.|  ET  AB  INSURGENTIBUS. CASSIODORUS. Vel insurgentes in me malignantes audiet in novissimo quando se increpabunt dicentes : quid nobis profuit superbia et divitie.
interl.|  prescia et precauta
marg.|  AURIS  MEA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Stantis ad dexteram audiet in futuro hoc scilicet. Ite maledicti in ignem eternum. A quo malo audito iustus non timebit. Ecce hoc istis quid de iustis ?
interl.|  quid ?
Numérotation du verset  91,13 XI
marg.|  IUSTUS  UT  PALMA. CASSIODORUS. Tertia pars. Iustos florere ut hac promissione devote gaudeant.
Iustus ut palma florebit \ sicut cedrus Libani multiplicabitur. 
interl.|  imputribilis stola immortalitatis candidus
interl.|  candidatio interpretatur
marg.|  IUSTUS  UT  PALMA. Illi ut fenum. Iustus ut palma pro altitudine et quia radix aspera pulchra coma in summo et fine et tarde fructum facit. Ita et iustum hic asperat labor quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet.
marg.|  PALMA  ET  CEDRUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. He arbores non arescunt estate ut fenum.
interl.|  ideo

sicut Ps-GB V D ΩS) Ed1455 Clementina Rusch ] et praem. ΩM, ut Ps-G
Numérotation du verset  91,14 XII
Plantati 
interl.|  nunc
in domo Domini \
interl.|  Ecclesia
in atriis 
interl.|  celi
domus Dei nostri florebunt. 
interl.|  nonne iam hic florent
interl.|  hic aliquid ibi plus
marg.|  IN  ATRIIS  DOMUS. CASSIODORUS. Atrium initium mansionis domus interior. In   atriis ergo   florebunt id est in ipso resurrectionis initio dum audient venite benedicti Patris mei.

domus Ps-G (I ΨB V D Ω) Ed1455 Clementina Rusch ] om. Ps-G
Numérotation du verset  91,15 XIII
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi \
marg.|  ADHUC  MULTIPLICABUNTUR. CASSIODORUS. Ecclesia magis incipiet esse uberrima cum ad finem seculi erit perducta tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus quam supra.
et 
interl.|  interim
bene patientes erunt 
interl.|  vel tranquilli. Ecce sabbatum non eos monet fenum . Cedrus enim et palma nec in tempestatibus curvantur sed tranquilli sunt.
Numérotation du verset  91,16 
ut annuntient. 
marg.|  ANNUNTIENT. CASSIODORUS. Hic vel dum premia capient annuntiabunt quod iustus qui suis promissa complet. Et non est iniquitas in eo.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut hic permittat pati pro se quos non ibi ornet. Et rectus qui remunerat non iniquus ut fraudet premio sed benignus ut accumulet.
interl.|  quid
Numérotation du verset  91,XIV 
Quoniam rectus Dominus Deus noster \ et non est iniquitas in eo. 
interl.|  qui dicit non recte omnia agi fenum qui in sabbato est contra annuntiat




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 91), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_91)