initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 112

Numérotation du verset  112,1 
Alleluia
marg.| marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Quia merito laudandus qui merito humilitatis gentes assumit titulum psalmus exponit. Alleluia enim ut diximus interpretatur laudate Deum qualiter et psalmus incipit.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo monet propheta devotos ut laudent iugiter et ubique predicent. Secundo ipse facit quod monet alios id est laudat Deum ibi. Quis sicut Dominus ad laudem ergo monens ostendit qui et quem et quamdiu et ubi et quare laudent dicens.||

1 Codd. : ( Ps. 112 ) D30 Hi ΩD ω1 Ω2 ΩP T77 Rusch Ps-G | Alleluia] + Vox Ecclesie cum laude Christi D30
2 Deum] coniec., d. Rusch
Numérotation du verset  112,I 
Laudate pueri 
interl.| interl.| quia assumimini| ||
marg.| marg.| PUERI. CASSIODORUS. Non sensu sed malitia maxime superbia id est humiles unde nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote ut mentibus perfecti sitis.||
marg.| marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Laudate Dominum pueri simplices et puri qui debent laudare. Nomen laudat qui virtutes eius predicat. Pueri intrant per angustum. Ideoque facta contentione inter apostolos quis eorum maior esset assumpsit Iesus parvulum et statuit in medio discipulorum et ait : qui non humiliaverit se sicut parvulus iste non intrabit in regnum celorum et ideo nemo intrat nisi pueri in regnum celorum prostrata enim superbia ex ore infantium perficitur laus. Indigne autem cantant ista qui se magnos putant. Qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificant aut gratias agunt. Et quia illi soli digne laudant qui sunt tamquam pueri. Ideo post omnia dicit puer. Benedicamus Domino vel laudate nomen Domini.||

Codd. : P106, Rusch
Dominum \
interl.| interl.| in essentia eterna| ||

Codd. : P106, Rusch | eterna] om. P106
laudate nomen Domini. 
interl.| interl.| ut videntes opera vestra bona glorificent Deum Patrem vestrum qui in celis est||
Numérotation du verset  112,2 II
Sit 
interl.| interl.| semper||
nomen Domini benedictum \
interl.| interl.| non blasphemetur||
marg.| marg.| SIT  NOMEN. CASSIODORUS. Ecce dixit qui et quem laudare debeant deinde subdit. Quamdiu laudandus sit scilicet semper.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Sit nomen Domini. Ne ad horam putetis me imperare laudem nec localiter. Sed a solis ortu. Per circuitum enim solis quasi per quandam lineam mundum significat in quo toto laudandus est Deus. Per gentes omnia terrena per celos omnia celestia notat ut per hec duo omnes creaturas indicet sibi subiectas. Vel per gentes carnales per celos spiritales.||
ex hoc 
interl.| interl.| ex quo incipitis||
interl.| interl.| quia incipitis ex quo vobis dicitur sed sine fine laudate eum non vos etiam cum magni fueritis||
nunc 
interl.| interl.| id est in progressu||
et usque in seculum. 
interl.| interl.| in eternum||
interl.| interl.| ubique||
Numérotation du verset  112,3 III
A solis ortu 
interl.| interl.| quasi per circuitum solis||
marg.| marg.| A SOLIS  ORTU. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic dicitur quod ubique debeat laudari.||
usque ad occasum \
interl.| interl.| non apud Iudeos tantum||
laudabile 
interl.| interl.| sit||
nomen Domini. 
interl.| interl.| ideo laudate||
Numérotation du verset  112,4 IV
Excelsus super omnes gentes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. homines et super celos ubi vident fulgere deos quos colunt id est solem et lunam et huiusmodi||
Dominus \ et super celos gloria eius. 
interl.| interl.| celi supra se habent quem humiles secum habent in pectore||
marg.| marg.| VEL  CELOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Apostolos per quos regnat in gentibus et est ideo ad laudes invito qui super omnes est regnaturus.||

et Ps-G (M ΦRG* ΨB V D) D30 Hi ΩD ΩS ω1 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
Numérotation du verset  112,5 V
Quis 
interl.| interl.| enim||
sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat \
interl.| interl.| quos exaltat sic ut non superbos faciat||
marg.| marg.| QUI  HABITAT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Exponit ubi suscitat et erigit in Ecclesia scilicet que ante adventum sponsi sterilis modo mater multorum leta et feta. Quasi nec solum erigit quos locet cum principibus iudices sed habitare facit domo sterilem et sunt filii multi deserte qui si non omnia relinquunt faciunt tamen sibi « amicos de mammona iniquitatis » per opera misericordie.||

Lc. 16, 9.
Numérotation du verset  112,6 
et humilia respicit 
interl.| interl.| intuitu misericordie||

et Ps-G D30 Hi* ΩD ω1 Rusch] om. Ps-G (D²) ΩM, eras. Hi²
in celo et in terra ? 
marg.| marg.| ET HUMILIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel humiles. Eosdem in quibus habitat quia in carne et in spiritu humilitas eorum respicitur  in celo propter spiritus libertatem,  in terra propter corporis servitutem. Quasi qui humilitatem habent in spiritu et ostendunt in opere. Vel  in celo respicit quos vocavit iam et habitat in eis,  in terra quos vocat ut habitet in eis. Vel potius celi sunt qui cum Domino iudicabunt.  Terra cetera sanctorum multitudo. Humiles tamen hi et illi. Merito et celi humiles quia suscitat a terra prius inopes etiam adhuc quamdiu in corpore gemunt.||
Numérotation du verset  112,7 VI
Suscitans 
interl.| interl.| per solam gratiam||
a terra inopem \
interl.| interl.| illos qui prius inopes erant||
et de stercore 
interl.| interl.| vitiis carnis||
interl.| interl.| carnalis voluptatis||
marg.| marg.| QUIS  SICUT  DOMINUS. CASSIODORUS. Secundo ipse facit quod alios monet ut et facto alios doceat.  QUIS nullus qui per se possit.  in altis angelis et sanctis et licet altus non despicit humiles.  humilia hi sunt qui dono eius alti fiunt et in eis sedet.  Respicit humiles in celo. Humiles singulos.  in terra sanctos quos ita respicit sicut e converso odit superbos,  suscitans a terra de labore corporis,  de stercore erigitur cui carnis vitia non dominantur.||
Numérotation du verset  112,8 VII
Ut collocet eum cum principibus \
interl.| interl.| angelis||
cum principibus
interl.| interl.| apostolis||
interl.| interl.| ordinibus celi et angelis et hominibus||
populi sui. 
Numérotation du verset  112,9 VIII
Qui habitare facit sterilem 
interl.| interl.| Saram matrem fidelium per omnes gentes||
marg.| marg.| STERILEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Scilicet Saram id est Ecclesiam gentilem que prius sterilis fuit unde per Saram significatur. Eam in quam facit habitare in domo id est in Ecclesia Iudeorum inter ipsos Iudeos ut in lapide angulari duo parietes coniungantur et fiat unum ovile.||
in domo \ matrem filiorum letantem. 
interl.| interl.| in Ecclesia inter Iudeos||
marg.| marg.| FILIORUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ex persona quorum hec dicuntur de quibus Isaia ad Ecclesiam loquens ait : dicunt inquit in auribus tuis filii quos amiseras. Angustia est nobis in loco isto fac itaque nobis nunc locum in quo commoremur. Tu vero dicis in corde tuo : quis generavit mihi istos quis ergo istos educavit mihi quasi cum sciam me esse sine filiis et viduam.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 112), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_112)