initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 113

Numérotation du verset  113,1 
Alleluia.
marg.|  ALLELUIA. CASSIODORUS. Item hic   Alleluia ex alio negotio ponitur sicut enim ex diversis actibus Deus laudatur ita ex variis negotiis iste titulus annotatur. Ab initio Hebrei populi per magna miracula populo illo exhibita Christum mundo datum propheta nuntiat per quas similitudines id est per eorum significata etiam quisque christianus liberatur. Erant enim figure mysteriorum spiritalium Christi et Ecclesie ut in psalmi exposition clarescit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic non narrantur preterita sed futura predicuntur quia in illis gestis futura signabantur et ideo non omnia hic dicuntur que ibi gesta sed quedam aliter ne putetur preterita recolere.
marg.|  CASSIODORUS. Primo dicit propheta que mira dederit Deus Hebreis in figura et christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hec facta sunt ibi. Quid est tibi mare. Tertio inania simulacra gentium reprobat et religionem Dei commendat ibi. Simulacra gentium etc.

1 Codd. : ( Ps. 113 ) Hi D14 D30 Lunel ( textus tantum ) ω1 Rusch Ps-G | Alleluia] om. D14 ; + Vox apostolica cum Iudeis increpans [!] idola D30
Numérotation du verset  113,I 
In exitu 
interl.|  mente ope Dei
marg.|  IN  EXITU. Quasi cum Israel id est domus Iacob de Egypto id est   populo barbaro exiret.
Israel 
interl.|  videntium Deum
de Egypto \
interl.|  de afflictione seculi cui renuntiant
domus 
interl.|  Ecclesie
Iacob 
interl.|  luctantium quod prius quam Israel
de populo barbaro. 
interl.|  a blasphemis gentium a quibus semoti esse debemus vel a turba demonum
marg.|  BARBARO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Barbara lingua est que Deum non laudat.
Numérotation du verset  113,2 II
Facta est Iudea 
interl.|  confessio
marg.|  FACTA  EST  IUDEA. CASSIODORUS. Sicut ille populus cum exiret de Egypto sanctificatus est in Iudea id est terra promissionis colendo Deum verum que terra erat ante per idolatriam polluta et sicut potens factus est in ea. Qui enim in Egypto facti fuerant servi ibi facti sunt Domini. Ita exeuntes a peccato sanctificat Iudea id est confessio et per eam facti Israel possunt resistere vitiis. Et hoc   vidit mare id est peccatores seculi. I  ordanis qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare id est huius seculi amaricantem malitiam sed hec in adventu Domini cessant quasi conversa retrorsum.
sanctificatio eius \
interl.|  que in corde quod purgat confessio et per eam facti Israel possunt resistere vitiis et esse filii Dei. Et hoc est : Israel potestas etc.
Israel potestas eius. 
interl.|  unde : « Dedit eis potestatem filios Dei fieri » etc.
interl.|  ergo

Io. 1, 12.
Numérotation du verset  113,3 III
Mare vidit et fugit \
interl.|  mare seculi retro fit
interl.|  ut via ad libertatem pateret
marg.|  MARE  VIDIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc hic aliter dicitur quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte qua aque duper fluebant nec ibi quicquam dicitur de gestientibus montibus sed tam ibi facta quam hic dicta figure sunt.
Iordanis 
interl.|  descensus humilis
interl.|  id est baptizati ad eum unde orti sunt redierunt
conversus est retrorsum. 
interl.|  et nunc
Numérotation du verset  113,4 IV
Montes 
interl.|  dispensatores verbi Dei apostoli
exultaverunt 
interl.|  vel gestierunt
ut arietes \
interl.|  duces populi
marg.|  ARIETES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui collibus utriusque testamenti hereticos debellant et superstitiones diruunt. Unde alibi. Afferte Domino filii Dei afferte Domino filios arietum. Et sexta mansio filiorum Israel de Egypto venientium fuit Helim que interpretatur arietes ubi erant duodecim fontes et septuaginta palme quibus significantur duodecim apostoli et septuaginta discipuli quos in sexta etate elegit Dominus ut per quattuor mundi partes Christi victorie palmam portarent destruentes gemino cornu utriusque testamenti omnem scientiam adversus Christum se erigentem.
et colles 
interl.|  qui semen fidei receperunt
marg.|  COLLES. CASSIODORUS. A colendo mediocres non enim hec ad litteram unde et per mare et Iordanem id est per antiqua facta hec signari non ambigas que hodie spiritaliter fiunt.
sicut agni ovium. 
interl.|  non invidi innocentes per arietes generati
Numérotation du verset  113,5 V
Quid 
interl.|  sed hoc videntes mirantur
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quid est o seculum quod tua impedimenta cesserunt ut toto millia hominum ad Dominum convertantur et hic est et tu Iordanis
interl.|  per evangelium geniti
marg.|  QUID  EST  TIBI  MARE. CASSIODORUS. Secundo interrogat quare hec ut excitet admirationem et solvit a facie Domini.
quod fugisti \ et tu Iordanis 
interl.|  qui variis desideriis fluitis
interl.|  quasi cur vestras consuetudines dimisistis
quia conversus es retrorsum ? 
interl.|  a tuo proposito
Numérotation du verset  113,6 VI
Montes 
interl.|  quid est quod
interl.|  quibus dicitur euge serve bone et fidelis
exultastis sicut arietes \ et colles 
interl.|  quibus dicetur venite benedicti Patris mei etc.

exultastis sicut D14 D30 Hi ω1 Rusch Ps-G ] ut Ps-G (R) Lunel cum Ps-R
sicut agni ovium. 
interl.|  ecce cur
Numérotation du verset  113,7 VII
A facie Domini 
interl.|  vel cognitione
interl.|  a clementia vel ira quam prevident futuram
interl.|  AUGUSTINUS. HIERONYMUS. a presentia illius qui dicit vobiscum sum usque ad consummationem seculi
marg.|  A FACIE. CASSIODORUS. Una duobus responsio quia unus auctor et secula fecit obstupescere et sua id est montes et colles gaudere Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei.
mota est terra \
interl.|  que pigra erat commota est ut solidus firmetur
a facie Dei Iacob. 
marg.|  A FACIE  DEI  IACOB. Et #quia quereret quis est Dominus Deus Iabob non recens vel qui facit eos luctari.
Numérotation du verset  113,8 VIII
Qui 
interl.|  etiam
convertit petram in stagna aquarum \ et rupem in fontes aquarum
marg.|  PETRAM. CASSIODORUS. Dura corda Iudeorum ad aquam baptismi.   rupem  : gentiles ut et ipsi emanent irriguos fontes predicationis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est se prius durum cum ignoraretur lique fecit ad irrigandos fideles ut sit in eis fons aque vive salientes in vitam eternam cum resurgens aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Ipse ergo Dominus erat quasi petra et rupes donec apertis Scripturis velut fons influeret atque omnibus credentibus inundaret dicens : « Si quis sitit veniat ad me et bibat ».

rupem D30 ω1] rupim D14 tantum
Numérotation du verset  113,9 IX
Non 
interl.|  CASSIODORUS. quia hec gratia erumpentis aque de petra non pro meritis sed illo miserante data est
nobis 
interl.|  Iudeis
marg.|  NON  NOBIS. CASSIODORUS. Cum dixit Deum bona dare petit ut propter nomen suum det ea quia merita non videt in hominibus. Gloria est cum immeritis dat. Misericordia dum peccantibus parcit. Veritas dum premia restituit vel impios punit. Ideo da.  NEQUANDO  DICANT etc. hoc sepe impii imputant bonis afflictis.
Domine non nobis \
interl.|  gentibus
sed nomini tuo da gloriam. 
Numérotation du verset  113,10 X
Super
interl.|  de
misericordia tua et veritate tua : 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in misericordia vocat impios in veritate iudicat non venientes
marg.|  MISERICORDIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est reparatione.  VERITATE id est promissione impleta.

misericordia tua et veritate tua Hi D30 Lunel ω1 Ps-G Rusch ] misericordiam tuam et veritatem tuam Ps-GRGB ΨB*) D14 cum Ps-R
nequando dicant gentes 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum eis non credendus predicatur sed tremendus ostendetur
ubi est Deus eorum? 
interl.|  querunt ubi est
marg.|  UBI  EST  DEUS  EORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc solent dicere gentes que habent visibiles deos quia invisibilem Deum colimus.
Numérotation du verset  113,11 XI
Deus autem noster in celo \
interl.|  vel in celo sursum alia littera
marg.|  IN  CELO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est Christo homine secundum illud Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians.  VEL  IN  CELO. CASSIODORUS. Id est potens super omnes creaturas.
omnia quecumque voluit fecit
interl.|  quod omnia corpora celestia et terrestria transgreditur
interl.|  vel in corporalibus vel in spiritalibus
marg.|  OMNIA  QUECUMQUE  VOLUIT  FECIT. Per quod omnipotens apparet.
interl.|  Deus noster talis est sed

fecit] + ÷ diapsalma Ps-G (ΦRG) D14 ( eras .)
Numérotation du verset  113,12 XII
Simulacra gentium 
interl.|  non veri dii
marg.|  SIMULACRA  GENTIUM. CASSIODORUS. Tertio inania simulacra probat et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ostensa potentia veri Dei ex operibus transit ad deos gentium visibiles.
argentum et aurum \
interl.|  in materia
interl.|  his maior reverentia
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. habent et lignea et fictilia sed pretiosiora ponit ut qui in his erubescit facilius in ceteris
marg.|  ARGENTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed quia Deus hoc fecit inquit opera manuum hominum hoc venerantur quod inde fecerunt materiam enim creavit Deus. Sed sultitia hominum formam addidit.
opera
interl.|  in forma
manuum hominum. 
Numérotation du verset  113,13 XIII
Os habent et non loquentur \
interl.|  homo qui loquitur melior
marg.|  OS  HABENT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Manu sunt formata sed non habent membrorum officia plus autem valet in affectibus miserorum forma viventi similis quia os habent et cetera quam ad eos corrigendos quod non vivit nec officiis membrorum potest uti.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Os habent . Cur adeo inculcat in multis locis que sunt omnibus nota quia effigies viventi similis homines seducit ut putent in ea esse occultum numen et non esse sine vivo habitatore unde et demonia ad possidenda simulacra invitant qui in eis sepe fallunt hec autem alibi damnat omnes dii gentium demonia. Prudentiores vero dicunt se nec idola nec in eis demonia colere sed que per idola signantur ut per hoc aerem per illud terram et cetera huiusmodi hos transeunt et alii dicentes se non colere ipsa corpora sed que illis regendis president nummina ut Iovem Mercurium et huiusmodi que omnia damnat apostolus qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium et servierunt creature potius quam creatori.
interl.|  hoc proprium hominis cetera communia homini cum beluis ut non solum homines sed et beluas scias simulacris anteponendas
Numérotation du verset  113,14 XIV
Aures habent et non audient \ nares habent et non odorabunt

odorabunt Hi D14 D30 Lunel ω1 Ps-G ( plerique codd. edd. ) Rusch ] odorabuntur Ps-G (R L tantum)
Numérotation du verset  113,15 XV
Manus habent 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc et simee possunt que manibus contrectant meliores itaque sunt
et non palpabunt+ pedes habent et non ambulabunt \ non clamabunt in gutture suo. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. melior est bestia que etsi non loquitur clamorem tamen habet in faucibus
marg.|  NON  CLAMABUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post loqui quod est hominis proprium hoc commune addit ut pro bestiis intelligas dictum cetera que dixit communia non ad solum hominem referas. Nam et vident et audiunt et olfaciunt et ambulant ut non solum homines sed etiam beluas simulacris preponendas cognoscas ut si pudeat adorare bestiam hec omnia habentem multomagis pudeat te adorare mutum et carens vita sensuque simulacrum.
Numérotation du verset  113,16 XVI
Similes illis fiant qui faciunt ea \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. videant ea apertis et viventibus oculis et adorent clausis et mortuis membris
interl.|  quia talia sunt simulacra itaque
marg.|  SIMILES  ILLIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vide erubescibilem culturam dum ait similes quod vere sunt vel similes se eis intelligant.
et omnes 
interl.|  adorantes
qui confidunt in eis

eis Hi D30 Lunel ω1 Ps-G Ps-G ] ea D14 tantum
Numérotation du verset  113,17 XVII
Domus 
interl.|  autem
Israel 
interl.|  generalis Ecclesia
marg.|  DOMUS  ISRAEL. CASSIODORUS. Hic ostendit christiane religionis utilitatem.
speravit 
interl.|  quod non videtur
in Domino \
interl.|  in Deo abiecto
interl.|  unde
adiutor eorum 
interl.|  ut autem perduret usque ad finem patientia adiutor etc.
interl.|  in agendis bonis
et protector eorum est. 
interl.|  contra fraudes diabolicas
Numérotation du verset  113,18 XVIII
Domus Aaron 
interl.|  etiam
interl.|  ordo sacerdotum
marg.|  DOMUS  AARON. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ne autem videatur maioribus iam res que inferioribus est spes addit domus Aaron.
speravit in Domino \ adiutor eorum 
interl.|  ut et ipsi perseverent
et protector eorum est. 
interl.|  ne eis noceatur
Numérotation du verset  113,19 XIX
Qui timent Dominum speraverunt 
interl.|  ideo adiutor et protector maiorum et minorum quia utrique timent Dominum
interl.|  hec duo spes et timor bestos faciunt
interl.|  in omni gente
in Domino \ adiutor eorum et protector eorum est. 
Numérotation du verset  113,20 XX
Dominus 
interl.|  non enim nos prevenimus misericordiam Dei sed Dominus memor fuit nostri
interl.|  qui diu quasi oblitus videbatur
interl.|  nam
memor fuit nostri \
interl.|  per Filium missum
marg.|  MEMOR. CASSIODORUS. Ut converteret et conversos per eundem benedixit.
et benedixit nobis.
Numérotation du verset  113,XXI 
Benedixit domui Israel \
interl.|  Ecclesie
benedixit domui Aaron. 
interl.|  pontificibus
Numérotation du verset  113,21 XXII
Benedixit 
interl.|  scilicet
omnibus 
interl.|  nullum genus excluditur
qui timent Dominum \ pusillis cum maioribus. 
interl.|  maioribus benedixit
Numérotation du verset  113,22 XXIII
Adiiciat 
interl.|  autem
interl.|  benedictionem vel numero vestro alios
interl.|  ita factum est cum de lapidibus suscitantur filii Abrahe
super vos 
interl.|  o gentes
et super filios vestros. 
marg.|  SUPER  VOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia crevit numerus magistrorum.  SUPER  FILIOS quia crevit etiam numerus sequacium. Ergo vos utrique patres et filii benedicti estis Domino qui vos fecit celum in maioribus et terram in minoribus vel fecit omnem creaturam.
interl.|  et sic erit

Codd. : Lunel Rusch | Et] om. Lunel
Numérotation du verset  113,23 XXIV
Benedicti vos 
interl.|  utrique
interl.|  patres et filii10 

Codd. : Rusch  ; om. Lunel
10  Codd. : Rusch  ; om. Lunel
a Domino11  * : 
interl.|  honori Dei12 
marg.|  BENEDICTI  VOS  DOMINO. CASSIODORUS. Qui optavit supra benedici iam confisus dicit benedicti quod ad Deum pertinet ut et ei serviatis vere Domino quia etiam celum celi in Christus est ad honorem Domini. Vel celum celi id est empireum dedit Domino Christo secundum quod homo.   Terram autem istam inferiorem   dedit filiis hominum ut in ea se purificent. Vel populum predicatoribus unde sicut misit me Pater et ego mitto vos.

12  Codd. : Lunel Rusch | Dei] Domini Lunel

11  a Domino Ps-G (I K² ΨB* V* D) D14 ω1 ΩS edd. cum Ps-R ] Domino Ps-G Hi Lunel D30 Rusch
qui fecit 
interl.|  vos13 

13  Codd. : Rusch  ; om. Lunel
celum et terram. 
interl.|  in maioribus
marg.|  ET  TERRAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In pusillis sed quia et hi crescendo fiunt celi magni sic sunt celum terre quam lacte nutriunt ut sint et celum celi dum eam sperant in celum verti hoc autem celum celi est Domino quia illi magni soli Domino docibiles sunt quia iam non ab homine neque per hominem sed per ipsum Deum capiunt sinceritatem et ubertatem sapientie quibus filiis hominum dedit terram in qua operentur id est subiectos quos excolent ad fructificandum unde sicut misit me Pater et ego mitto vos etc. ergo utrique celum et terra vivant ex eo qui fecit ea et laudent. Aliter enim morientur et a mortuo quasi non sit perit confessio.
Numérotation du verset  113,24 XXV
Celum celi 
interl.|  autem
interl.|  quia maiores a solo Deo docentur
marg.|  CELUM  CELI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicit eos quorum mentes sic sublimavit ut nulli hominum sed ipsi Deo docibiles fierent quorum comparatione omne visibile id est celum et terra dicitur terra quam dedit filiis hominum id est minoribus ut eius consideratione coniiciant creatorem quem infirmi sine adminiculo adhuc videre non possunt.
Domino \ terram 
interl.|  est
interl.|  a
interl.|  populum instruendum
interl.|  omnia visibilia
interl.|  in pusillis
autem dedit 
interl.|  ut per ea cognoscant invisibilia Dei
filiis hominum. 
interl.|  minoribus predicatoribus
Numérotation du verset  113,25 XXVI
Non mortui 
interl.|  cum hec ita sunt non mortui in peccatis
laudabunt te Domine \ neque omnes 
interl.|  aliquis omnium
marg.|  NEQUE  OMNES. CASSIODORUS. Vel non omnes qui descendunt quia et sancti descenderunt sed non in inferiori.
qui descendunt 
interl.|  quia peccator cum venerit in profundum vitiorum contemnet
in infernum. 
interl.|  profundum vitiorum
Numérotation du verset  113,26 XXVII
Sed nos qui vivimus 
interl.|  vita gratie
benedicimus Domino \ ex hoc 
interl.|  ex quo incipimus
nunc 
interl.|  scilicet progrediendo
et usque in seculum. 
interl.|  sine fine




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 113), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_113)