initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 115

Numérotation du verset  115,10 
Alleluia
marg.| marg.| ALLELUIA. Voce laudis congrue pretitulatur hic psalmus quia in hoc psalmo verba sunt martyrum qui confessione viguerunt et premia Dei consecuti sunt.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo memorantur beneficia Dei quibus quid dignum redderent cum dubitent occurrit calix passionis qui a Deo datur. Secundo servos se dicunt et filios ancille id est Ecclesie ibi o Domine quia ego etc.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Verus et congruus ordo prius credere post loqui ne nondum credens audeat loqui sed fidem sequatur confessio. Ne vera confessio viribus hominis detur #dicens proprium hominis quod mendax quod non facile sciret nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat quid retribuendum ?||

1 Codd. : ( Ps. 115 ) : Hi D14 D30 ω1 Rusch Ps-G | Alleluia] + ad finem pertinet licet in hebreo in hoc loco alleluia non habetur et psalmus ante coniunctus sit superiore D30, Ad (+ finem ΦG) CXIIII pertinet alleluia licet hoc loco in hebraeo alleluia non habet et psalmus iste coniunctus sit cum superiore Ps-G (ΦRG)
Numérotation du verset  115,I 
Credidi 
interl.| interl.| quia credenti necesse est loqui||
propter quod locutus sum \ ego autem 
interl.| interl.| non ipsum verbum quod credidi, non sermo quem protuli||
marg.| marg.| CREDIDI  PROPTER  QUOD. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non ait  credidi et locutus sum quia non tantum credidit cetera que fides exigit sed et simul cum illis credidit et quod premium loquendo sperare et quod penam tacendo timere deberet unde loquendi quidem amor ex premio immittitur et necessitas ex pena indicitur.||
marg.| marg.| PROPTER  QUOD. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non enim perfecte credit qui quod credit non loquitur piger est ille servus vel tumidus sed fidelis quod accepit impendit et lucratur et ideo intrat in gaudium Domini sui. CASSIODORUS. dicentis Euge serve bone et fidelis intra in gaudium Domini tui.||
interl.| interl.| Passus sum multas tribulationes propter verbum Dei quod firmiter tenebam unde magis nitet veritas unde apostolus verbum Domini non est alligatum in me quod non hi qui plus amant gloriam hominum quam Dei.||
Numérotation du verset  115,11 II
Ego dixi 
interl.| interl.| autem non attribuens mihi confessionem||
in excessu meo \
interl.| interl.| alii in extasi mea mente rapta ad superna||
marg.| marg.| IN EXCESSU. Vel extasi mea. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et dicitur hic extasis cum mens non pavore alienatur sed aliqua inspiratione revelationis sursum assumitur. Vel extasim dicit pavorem cruciatus vel mortis quem comminantibus persecutoribus et impendentibus passionibus humana infirmitas patitur. Quasi diceret humiliatus sum. In illa autem humiliatione.  Ego dixi in excessu meo vel, ut alii, in extasi mea, id est in pavore passionum quod est omnis homo mendax.||
omnis homo mendax. 
interl.| interl.| ex se ex Deo verax||
Numérotation du verset  115,12 III
Quid retribuam Domino \ pro omnibus que retribuit mihi. 
interl.| interl.| pro meis malis||
marg.| marg.| QUID  RETRIBUAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Territus iste respicit infirmitatem suam et videt non esse presumendum de se. Ex se enim homo mendax ut et Petrus dum presumpsit inventus est mendax sed virtus Dei est si non cedit. Quod videns iste factum in se gratiaDei subdit.||
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 604b} [Rusch, f. 325vb ] QUE  RETRIBUIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non ait pro omnibus que tribuit. Que igitur precesserant hominis bona ? ut omnium donorum Dei non tributio sed retributio vocari possit. Que precesserant nisi peccata. Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis passus pro eis cum homines retribuunt « mala pro bonis ».||

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Numérotation du verset  115,13 IV
Calicem 
interl.| interl.| ecce ego dono Dei verax||
interl.| interl.| passionem||
interl.| interl.| non unicum quid nisi ex eis que ipse « Dominus retribuet ».||
salutaris 
interl.| interl.| Iesu||
marg.| marg.| CALICEM  SALUTARIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Passionem a simili quia placita potio. Vel  SALUTARIS Iesu quia prior passus est et dat imitari passiones suas. Et ideo pretiosa in conspectu etc. quod post dicitur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Calicem quia sub mensura bibitur unde fidelis Deus qui non patitur vos temptari supra id quod potestis. SALUTARIS quia in eternam salutem propitiatur.||
accipiam \
interl.| interl.| desiderio||
et nomen Domini invocabo. 
interl.| interl.| non mihi sed Deo fisus||
Numérotation du verset  115,14 V
Vota mea 
interl.| interl.| CASSIODORUS. accipiam quod est in desiderio et reddam in ipso actu||
Domino reddam coram omni populo eius \
interl.| interl.| ut exemplum capiat||
Numérotation du verset  115,15 
pretiosa 
interl.| interl.| cur tu ita quia cara vel pretio mortis eius empta||
in conspectu Domini 
interl.| interl.| cuicumque vilis sit||
mors sanctorum eius. 
marg.| marg.| PRETIOSA IN  CONSPECTU. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui prior passus est dat imitari passiones suas et ideo pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Emit eam sanguine quem pro eis fudit ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus confitetur condicionem suam o Domine quia ego.||
Numérotation du verset  115,16 VI
O Domine 
interl.| interl.| quia pretio nos comparasti ergo o Domine profiteor condicionem meam||
quia ego servus tuus \
interl.| interl.| quia non est in textu secundum Augustinum||
interl.| interl.| obediens||
marg.| marg.| O DOMINE  QUIA. CASSIODORUS. Secundo servos se dicunt et filios Ecclesie quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam ne quis hereticorum martyrium Deo placere putet.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. O Domine. Admiratur se talia accepisse qualia Dominus pro mundi redemptione et ut augeat admirationem repetit ego servus tuus.||
ego servus tuus 
interl.| interl.| repetit||
interl.| interl.| in omnibus||
et filius ancille tue. 
interl.| interl.| id est Ecclesie que est ancilla dum servit sponsa dum sponso coniungitur aliter non esset martyr||
marg.| marg.| FILIUS  ANCILLE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hierusalem celestis libere a peccatis ancille iustitie qui autem sunt propter Ecclesiam non sunt filii ancille et si servos se dicunt ( quia habent nomen Christi) et martyres ut heretici.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Filius ancille. Non schismaticus. Vel ut ancilla non sibi sed Domino ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam sicut et in vita.||
Numérotation du verset  115,VII 
Dirupisti 
interl.| interl.| quod totum per te||
interl.| interl.| tu non mea merita||
vincula mea+ 
interl.| interl.| peccatorum||
marg.| marg.| DIRUPISTI  VINCULA  MEA. CASSIODORUS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur quia omnia sanguine abluuntur hic versus tante virtutis a quibusdam creditur ut peccata homini dimittantur si in fine vite trina confessione dicatur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Quia pretiosa o Domine tibi sacrificabo loquens Deo affirmat quod supra dixerat.||
interl.| interl.| et ideo||
Numérotation du verset  115,17 
tibi sacrificabo hostiam laudis \
interl.| interl.| meipsum||
et nomen Domini invocabo. 
interl.| interl.| non fretus viribus meis||

nomen Ps-G (D² plerique codd., edd.) D30 ω1 Rusch] nomine Ps-G (Q* W D*), in nomine Ps-G (R F I L M Q² ΦRGP cum hebr.)
Numérotation du verset  115,18 VIII
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius \
marg.| marg.| SACRIFICABO. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Et quia dirupisti.  TIBI  SACRIFICABO ut gratus.  HOSTIAM  LAUDIS sic quod  VOTA  MEA  REDDAM non ubique seddomus ilIN  ATRIIS id est in catholica Ecclesia non hereticorum. Domus Dei que sit ostendit.||
marg.| marg.| IN CONSPECTU  OMNIS  POPULI. CASSIODORUS. publice debet laudari qui pro omnibus pati voluit ut plures edificentur.||
marg.| marg.| VOTA  MEA. CASSIODORUS. Meipsum qui sum imago Dei Deo que reddenda est ; unde :"Que Cesaris sunt reddite Cesari et que Dei Deo" sed quia non modo servus sed ancille filius dicit se reddere vota in atriis domus id est ancille. Et que sit exponit id est populus eius hoc est quod sequitur. In conspectu omnis populi eius et apertius hic nominat Hierusalem.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. sed ne quis putet per Hierusalem Iudeos solos significari qui hoc nomine gloriantur audiat sequentem psalmum « Laudate Dominum omnes gentes » ; hec sunt atria domus ille omnis populus.||

Cf. Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25.
Ps. 116.
Numérotation du verset  115,19 
in atriis 
interl.| interl.| non manufactis||
interl.| interl.| catholice Ecclesie||
in medio tui Hierusalem. 
interl.| interl.| ubi pax et sancti in visione Dei letantur||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 115), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_115)