initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (19-ק)

Numérotation du verset  118 (19-ק),145 
Coph.
interl.|  conclusio
marg.|  COPH. CASSIODORUS. In undevicesima littera iustificationes promittit exquirere adiiciens testimonia Dei in eternum fundata esse.
interl.|   da intellectum quia

a Ps. 118, 144.

1 C.] + Vocatio D30
Numérotation du verset  118 (19-ק),I 
Clamavi in toto corde exaudi me Domine \
interl.|  mens divisa non impetrat
iustificationes tuas
interl.|  ad hoc profuit camor
requiram. 
interl.|  faciendas
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Coph. Conclusio vel aspice quod idem est quia conclusus debet circumspicere se et causam periculi non dissimulare conclusio hec est in angustiis mentis quasi qui respirare clauso meatu non possit noxia enim conscientia premit morbi vis urget sensum mentis intercipit angustia. Orationis ergo querenda est medicina. Clama ergo ad medicum. CLAMAVI quasi undique sunt hostes non solum visibiles sed quod gravius est spiritales. Vocandus est ergo qui sit auxilio.  PREVENI  IN  MATURITATE. Vel sicut in greco preveni ante horam. CASSIODORUS. Nullum tempus ad hoc eligendum sed semper hoc agendum et si enim omnis rei sub celo tempus est sed non super celum non super Dominum tempus est. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Sed quia sequens versus tempus precandi exprimit hic magis actuum quam orationis tempus intelligitur. Et est sensus : preveni ante horam. Et clamavi id est operando pro eternis preveni horam aliarum actionum et clamavi corde. Et in verba etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. deinde subdit de tempore precandi.  PREVENERUNT  OCULI. Meditari eloquia mane supra ante horam secundum illud media nocte surgebam pudor est si radius solis in stratu otiosum invenit primitias cordis et vocis quotidie Deo sacrifica tunc et nox vertitur in lucem non temporis sed gratie unde sponsa ait : per noctes quesivi illum quem diligit anima mea.
marg.|  CASSIODORUS. Post errorem accepta consolatione conclusus asperius clamat studiosius.
marg.|  CLAMAVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Clamor cordis est magna intentio cogitationis.  TOTO quia non alium de cogitatur. In tali petentis affectu sive in silentio sive cum voce si opus est propter homines non desperatur effectus.
marg.|  IUSTIFICATIONES  TUAS  REQUIRAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non satis clamare ad Deum sed et iustitias eius exquirere.
marg.|  REQUIRAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quam longe est adhuc a faciente qui requirit quia non consequitur ut qui querit inveniat et qui invenit faciat sed tamen aliter non venit ad facere. Boni autem si querunt ut in evangelio promittitur inveniunt secundum illud : Querite et invenietis sed et mali qui tamen non oderunt sapientiam que est Deus in qua sunt omnia que queruntur ab his qui volunt esse beati. De malis qui oderunt dicit sapientia. Querent me mali et non invenient oderunt enim sapientiam sed si oderunt quomodo querunt. Querunt non propter ipsam sed propter aliud quod amant querunt enim dicta sapientie ut habeant in doctrina non in vita ut non per mores ad ipsam veniant sed per sermones eius ad vanam gloriam verbis eius inflati et ita magis ab ea alieni.
Numérotation du verset  118 (19-ק),146 II
Clamavi ad te 
interl.|  nota pronum affectum
interl.|  exponit quid sit ex toto corde clamare

ad Ps-G (plerique codd. edd.) D30 ω1 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G
salvum me fac \
interl.|  in anima que custodit mandata
marg.|  AD  TE. CASSIODORUS. Hoc est toto corde clamare.   salvum me fac . Ubi est salus anime efficit ut facienda fiant et usque ad mortem si opus est certetur ubi non est salus ista succumbit infirmitas.
ut custodiam mandata tua
interl.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Nota sedulitatis obsequium
interl.|  et

ut Ps-G (R W ΨB* V D) D30 Ω ω1 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] et Ps-G
Numérotation du verset  118 (19-ק),147 III
Preveni in maturitate et clamavi \
interl.|  precurrit etatem maturitatis qui per senilem gravitatem induit
quia in verba
interl.|  vel : verbis

quia Ps-G (V) D30 ² ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] et Ps-G (U Ψ*) ω1, om. Ps-G D14 D30 * Hi
tua 
interl.|  vel : tuis

verba tua Ps-G D14 D30 Hi ω1 Rusch ] verbo tuo Ps-R , verbis tuis Ps-MozC Ps-Med
supersperavi. 
interl.|  semper crescens in spe
interl.|  et in adversis
Numérotation du verset  118 (19-ק),148 IV
Prevenerunt 
interl.|  et
interl.|  a simili strenui operarii vel diluculum eternitatis labore vinee preveni vel in diluculo virtutum
oculi mei ad
interl.|  directi
te diluculo
interl.|  vel : diluculum
interl.|  vel mane
interl.|  vel matutinum
marg.|  PREVENI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prevenit in maturitate qui in annis puerilibus senectutem anticipat ut gravitas sit in mente licet sit vaga et mollis etas. Non enim magnum est si defecto corpore a voluptate quiescunt magnum vero si in fervore etatis sunt temperati. Bonum est enim viro si portaverit iugum ab adolescentia sua hoc de etate. De hora dicit .   prevenerunt oculi mei ad te diluculo . Oculi cordis ante credunt Christo quam adventus eius irradiat. Diluculum initium lucis quando post tenebras seculi Christus emicuit vel resurrectio mane facta. Ideo mens diluculo surrexit ut meditarer eloquia tua que adeo suavia.
marg.|  PREVENI  IN  TEMPESTA  NOCTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel in maturitate idem tamen sensus vix invenit in immaturitate. Immaturitas est nox intempesta id est inopportuna actionibus. Tempestivum dixerunt veteres opportunum a tempore dicit autem secundum litteram quod noctis tempore vigilet amor Dei magno orandi affectu. Vel nox est totum seculum in quo clamamus prevenientes diem quo merces dabitur et inde preveniamus faciem eius in confessionem. Vel immaturum tempus noctis fuit ante tempus gratie quo Christus venit nec tamen tunc Ecclesia tacuit sed prophetando clamavit et speravit in verbis potentis facere quod promisit. Ipsa etiam dicit prevenerunt oculi mei ad te matutinum. Matutinum est quando sedentibus in umbra mortis lux orta est. Ad hoc oculi sanctorum prevenerunt providentes futurum ut meditarentur eloquia Dei in lege et prophetis que hoc de Christo nuntiabant.

te diluculo Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ω1 Rusch cum Ps-R ] te diluculum Ps-G (Q* ΦRGV) D14 (in rasur.), diluculum Ps-G
interl.|  ideo
interl.|  quasi quia studiose ad te vigilo
Numérotation du verset  118 (19-ק),149 V
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine : et secundum iudicium tuum vivifica me. 
marg.|  SECUNDUM  MISERICORDIAM. Vel ita   secundum precedentem sententiam ubi de etate egit.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prius Deus secundum misericordiam aufert a reis penam et eis postea   secundum iudicium dabit vitam quia non frustra hoc ordine dicitur : « Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine » licet nunc tempus misericordie non sit sine iudicio nec tempus iudicii post sine misericordia.
marg.|  CASSIODORUS. Vir namque sanctus et si etatem vincens mane surgit non tamen in operibus suis sed in misericordia Dei confidit dicens. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam et secundum iudicium tuum non quo in futuro iudicabis sed quo supplicibus parcit et se damnantes absolvit.   Vivifica me mortuum lege peccati.
interl.|  quia

Domine D14 D30 Hi ΩS ω1 Rusch Ps-G ] om. Ps-G (I² ΨB*) ΩM et Ps-GB V D) D30 ² Hi² ΩS ω1 Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. D14 D30 * Hi
Numérotation du verset  118 (19-ק),150 VI
Appropinquaverunt persequentes me 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quando iam corpus perimunt unde tribulatio proxima est non que imminet quia iam presens sed que fit in carne quia nihil propius est anime
iniquitati : 
interl.|  in hoc servientes
marg.|  INIQUITATI vel  INIUSTE. CASSIODORUS. Quia et aliqui pro criminibus puniuntur a lege ut causa sua melior quam illorum videatur.

iniquitati Ps-G (F² I M Q² ΩJ² K² ΨB) D14 ² D30 Ω ω1 E d14 50 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] iniquitate Ps-G D14 *
a lege autem tua longe facti sunt. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quo magis huic appropiant a iustitia longe sunt
Numérotation du verset  118 (19-ק),151 VII
Prope 
interl.|  appropinquaverunt sed non nocuerunt quia tu prope ad remedium nec te latet quod agimus
es tu Domine \
interl.|  intus adiutus
et omnes vie tue veritas. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. etiam quod patimur non est immerito
marg.|  OMNES  VIE  TUE  VERITAS. CASSIODORUS. Hoc non potest dicere Iudeus sed fidelis qui credit veritati.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnes vie tue veritas. Erga sanctos omnes vie veritas omnes misericordia quia et in iudicando subvenit et ita non deest misericordia et in miserando id exhibet quod promisit ne desit veritas. Erga omnes autem quos liberat et damnat omnes vie misericordia et veritas quia ubi non miseretur vindicte veritas datur quia nullum immerito damnat sed multos immeritos liberat.
Numérotation du verset  118 (19-ק),152 VIII
Initio 
interl.|  vel ab initio
cognovi de testimoniis tuis \ quia in eternum fundasti ea. 
interl.|  in Adam qui pro neglictis punitus vel per antiquos patres qui tenendo ea venerunt ad eternitatem
marg.|  INITIO  COGNOVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Adverbialiter. Initio dicit se novisse Ecclesia quod testimonia sunt in eternum fundata nec aliunde novisse quam de ipsis testimoniis. Testimonia sunt quibus promisit se daturum regnum eternum filiis et quia in Filio cuius regni non erit finis se daturum testatus est fundata sunt in eternum non quod ipsa sint necessaria quando ipsa res dabitur sed quia id quod per ea promisit Deus eternum est. Fundata vero dicuntur quia in Christo vera monstrantur qui est fudamentum quod nemo potest mutare. Initio novit quia hoc dicit Ecclesia que ab initio generis humani non defuit terris cuius primitie fuit Abel qui in testimonium Christi immolatus est. Et ab initio dictum est : « Erunt duo in carne una ». Quod sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia, ut ubi ait Apostolus : « Ecce duo testimonia » quorum alterum in actu alterum in verbo est exhibitum. Vel testimonia dicit precepta que dicuntur fundata   in eternum quia pro eis neglectis vel servatis merces eterna vel pena eterna redditur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (19-ק)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/05/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (19-ק))