initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (2-ב)

Numérotation du verset  118 (2-ב),9 
Beth.

1 Beth] Beph domus vox novelli populi D30
Numérotation du verset  118 (2-ב),I 
In quo corrigit 
interl.|  premittit interrogationem cum deliberatione
interl.|  iustificationes tuas concupivi que sunt custodiende quia
marg.|  BETH. CASSIODORUS. Hic ostendit precepta liberare hominem de confusione id est de lapsu peccati. In prima littera partes beatitudinis exponit in quibus precatur se custoriri. In secunda tempus conversionis aperit in quo potissime a lapu et confusione fluxe etatis ad Deum quis converti debeat unde congrue huic octonario premittitur littera beth que interpretatur confusio.
marg.|  IN  QUO  CORRIGIT. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quasi confusus de errore et lascivia fluxa etatis, iam iuvenis, deliberat quomodo viam corrigat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia post meditationem videntur meliora consilia subdit propheta quasi similis deliberans consilium o Domine. In custodiendo sermones tuos unde ad Dominum conversus quasi prece delata. Vel hoc consilium Dei inspiratione perceperit non humana presumptione.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Melius est prevenire iuventutem correctione quam post lapsum recordatione deflere et dicere delicta iuventutis mee etc. Hoc est debilitatis remedium illud robur salutis hec est res in periculo quia grave est consueta repellere. Magnum enim in se consuetudo vinculum habet ibi in bono unde : Bonum est viro cum tollit iugum ab adolescentia sua. Facilius enim est retrahi ab ingressu quam arrepto itinere prave consuetudinis revocari.

Codd. : 26 P106 Rusch | sunt] om. 26 P106 | quia] om. P106
Codd. : 26 Cava35 Rusch | fluxa etatis 26 Cava35 ] fluxa etates 26 Cava35*, fluxe etatis Rusch | iuvenis] inveni cacogr. Rusch
Codd. : Cava 35 (sine auctor.) Rusch .

corrigit Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ω1 Ω2 Rusch cum Ps-R ] corriget Ps-G
concupivi (cf. Ps. 118, 20) Rusch ] coniec. , cô Rusch , custodivi P106
interl.|  spiritalis populus vel pronior ad peccandum vel gentilis populus
marg.|  ADOLESCENTIOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia hac etate potissimum debet fieri. Vel iunior filius qui in evangelio legitur viam suam depravasse. Vel potius qui portat imaginem novi hominis inde veteris.
marg.|  CASSIODORUS. Vel adolescentior . In qua etate homo pronior est ad peccandum unde fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam.
viam suam \
interl.|  pravam consuetudinem
in custodiendo sermones tuos. 
interl.|  fidei
interl.|  opere quia frustra custodit memoria sine vita in perversa vita non est correcta via
interl.|  ita iam senior mente aliter non potest
marg.|  IN  CUSTODIENDO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Opere unde non ait in legendo vel memorando aliter enim non potest corrigere nisi custodiendo et ita est senior mente ut Daniel. Nam quidam verba Dei tenendo agunt ne obliviscantur nec agunt vivendo ut corrigantur.
Numérotation du verset  118 (2-ב),10 II
In toto corde meo 
interl.|  quia in his est correctio et ideo
interl.|  qui non in toto corde negligens est et repellitur
exquisivi te \
interl.|  quod est ex dono Dei
interl.|  ideo
ne repellas me 
interl.|  quasi indignum est cum toto corde quero
interl.|  non adiuvando
marg.|  NE  REPELLAS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Vel de prelatione Ecclesiastica agit quam qui negligenter administrat a Deo repellitur quod ne sibi fiat iste precatur dicens : ne repellas me a mandatis tuis docendis vel annuntiandis in Ecclesia a quibus negligens repellitur ne tollat locum meliori et ne sibi plus contrahat offensionis. Ipse est tepidus qui nec fervore fidei callidus est nec frigidus algore infidelitatis qui non rapitur de manu Dei sed eiicitur ut peior frigido id est penitus infideli unde in Apocalypsi : « Utinam frigidus esses aut callidus ».
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. NE  REPELLAS. Mandatis quippe eius rectis atque arduis humana non comparatur infirmititas nisi preveniens eius adiuvet caritas. Qui non iuvatur quasi flammeo gladio ab arbore vite prohibetur indignus.

ne Ps-G ( M ² Q* ΦP ΨB V D) D30 Ω ω1 Ω2 edd. Rusch cum Ps-R ] non Ps-G
a mandatis tuis. 
interl.|  ab intelligentia legis a qua repellitur quia a Deo non adiuvatur
Numérotation du verset  118 (2-ב),11 III
In corde meo abscondi 
interl.|  exquisivi et memorie commendavi
interl.|  pro porcis et canibus
marg.|  ABSCONDI. Genus peccati obstinatis predicare, unde :"Nolite sanctum dare canibus et margaritas ante porcos proicere".
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Vitium est secreta mysteria vulgare indignis quod sit vel adulatione ut placeat ei cui vulgat. Vel avaritia ut quid lucretur. Vel iactantia ut plura scire videatur. Vel loquacitate incauta dum sine iudicio volat irrevocabile verbum. Assumenda ergo est disciplina silentii ut prius quis taceat quam loquatur unde : Sit homo velox ad audiendum tardus ad loquendum. Ideoque Isaias cum audisset a Domino : Clama. Respondit quid clamabo. Et Dominus comparat regnum celorum thesauro abscondito in agro quem cum invenerit homo abscondit etc hic est thesaurus sapientie et cognitionis quem abscondit homo in corde suo sicut Maria conservabat omnia verba Domini conferens #ea in corde suo.

Cf. Mt. 7, 6.
proicere] coniec., pro. Rusch Vel iactantia] ab hinc usque ad finem psalterii defec. Cava 35
eloquia tua \
interl.|  quia dicis : « Nolite sanctum dare canibus ».
ut non peccem tibi. 
Numérotation du verset  118 (2-ב),12 IV
Benedictus es Domine \
interl.|  quia habeo eloquia gratias ago
interl.|  in natura vel in tuis quos benedicis
doce me 
interl.|  de reliquo
interl.|  facere
interl.|  frustra abscondi in corde nisi sequantur opera iustitie
marg.|  BENEDICTUS. CASSIODORUS. Ne quis sanctam eruditionem suis viribus daret premittit.   benedictus laudatus qui gratis das.   doce id est presta me facere ut factis ostendam quod didici.
marg.|  Vel supra dixit sibi datam legem hic petit sibi dari beneditionem qua lex impleatur. Quasi quia abscondi eloquia tua in corde meo dedisti legem da et benedictionem gratie scilicet doce me iustificationes tuas ut faciendo discam vel secreta legis amplius scientiam.
iustificationes tuas. 
interl.|  eloquia unde vivificatur homo
interl.|  opera sanctorum que imperat Deus
Numérotation du verset  118 (2-ב),13 V
In labiis meis \
interl.|  cordi concinnis
pronuntiavi 
interl.|  quasi abscondi et tempus videns pronuntiavi
interl.|  aliis
interl.|  unde : Clama ne cesses ut tuba exalta vocem tuam
omnia iudicia oris tui. 
interl.|  omnia non tua sed omnia oris id est que per eloquia tua mihi dixisti
marg.|  OMNIA  IUDICIA  ORIS  TUI. CASSIODORUS. Iudicia oris que per prophetas et apostolos locutus es omnia non universaliter sed que scripta vel dicta sunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iudicia sunt quibus et nunc et in finem iudicabitur mundus qui sunt abyssus multa et inscrutabilia sed nihil horum tacui que per eloquia mihi innotescere voluisti.
Numérotation du verset  118 (2-ב),14 VI
In via 
interl.|  etiam
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christo in quo omnes thesauri
testimoniorum tuorum delectatus sum \
interl.|  in hac vita
marg.|  VIA  TESTIMONIORUM. CASSIODORUS. Christus quando de ipso loquentia ad ipsum ducunt in quo impleta.  SICUT  IN  OMNIBUS  DIVITIIS spiritales accipe terrenis enim quas sordes computat non comparat.
marg.|  TESTIMONIORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Testimonia sunt quibus quantum nos diligit ostendit ut in humanitate nativitatis passionis quibus et futura speramus.
sicut in omnibus divitiis. 
interl.|  non comparantur he spiritalibus in gratia sed quia hominibus suaves
Numérotation du verset  118 (2-ב),15 VII
interl.|  et ibi immorabor et
interl.|  doce me facere iustificationes tuas et si amplius docueris
marg.|  IN  MANDATIS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Pronuntiavi delectatus um et adhuc in mandatis tuis exercebor usu boni operis et sic in merito boni operis considerabo vias tuas nemo enim ad penetralia intellectus pervenit nisi vita pura prius proximus fuerit.
exercebor \
interl.|  vel garriam
marg.|  EXERCEBOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel garriam. Contra omnes inimicos fidei copiosis rationibus garriens disputabo tunc autem utiles disputationes si non ibi considerentur nisi vie Domini que sunt misericordia et veritas quorum duorum plenitudo invenitur in Christo per hanc exercitationem fit etiam illud. In iustificationibus tuis meditabor ideo meditabor ut non obliviscar sermones tuos.
et considerabo 
interl.|  ita cognoscam
vias tuas. 
Numérotation du verset  118 (2-ב),16 VIII
In iustificationibus tuis meditabor \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne possim oblivisci quod expedit retineri
marg.|  IN  IUSTIFICATIONIBUS  TUIS  MEDITABOR. CASSIODORUS. Oblivioni que ex infirmitate originalis peccati venit opposita est meditatio noverat vitium humanitatis et contra illlud auxilium reperit. Iustificationes sunt sicut quod Hebreus puer non plus quam septem annis servit in octava id est resurrectione liber erit his et huiusmodi que in enigmate dicta sunt convenit meditatio. Mandatis autem moralibus que sunt non mechaberis et huiusmodi operatio.
non obliviscar sermones tuos. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (2-ב)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/05/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (2-ב))